Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Previous section

Next section

DE IIS QVOS TENTATIO SVPERAT ET A QVIBVS SVPERATVR Parabola XVI

Rex exercitu in aciem educto proposuit uictoribus praemium, uictis poenam. Cum hoste congressi praeliabantur. Diu dubio Marte pugnatum est. Qui tandem obnixius pertinaciusque restitere, uicerunt. In his tamen quidam saepe humi effusi rursum resurgendo decertabant, ita ut eosdem, a quibus deiecti fuerant, superarent. Qui uero per ignauiam hostibus cessere, plurimi inuenti sunt. Quorum alii, cum primum acriter obstitissent, postremo pugnandi tedio magis quam ui aliqua superati manum aduersariis dedere. Alii uero ante pugnam transfugae facti iugum subiere inimicorum. De his, qui uicti sunt, regi tandem redditis supplicium sumptum est. Illis autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege simul considendi et conuiuendi [1] locus.

Haec parabola nos omnes respicit. Quibus in hac uita assidue pugnandum est et, ut uincere ualeamus, nunquam conquiescendum. Qui semper fortes sunt, semper uincunt uirtutumque armis muniti nullum in se uitio locum relinquunt. Qui prostrati resurgunt, hi sunt quos peccati poenitet, et post lapsum cautiores facti malarum cupidinum laqueos diabolique insidias uitant iustitiaeque conseruandae studio intenti uitam feliciter finiunt. Sed qui uicti sunt, concupiscentiis frena permittunt et per uoluptatum abrupta praecipites in foueam perditionis corruunt. Malunt seruire diabolo quam eius insectationi repugnare, qui neminem uincit nisi uinci uolentem. Ex his qui, cum multo tempore constanter ac strenue decertassent, postremo succubuere, illos intelligimus, qui, cum uitam bene laudabiliterque instituissent, non usque in finem perseuerauerunt. Et quoniam militia est uita hominis super terram, fortibus post modici temporis labores quies aeternae beatitudinis in caelo confertur. Ignauis uero et luxuriae deditis post breuissimas huius mundi uoluptates tormenta ignis inextinguibilis irrogantur. O, quanto igitur, quandiu hic uiuimus, praeferendus est ocio labor, mollitudini uitae rigor, deliciis asperitas et, breuiter, uitio uirtus!

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.