Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
De conivge eligenda.
Caput IX
Vt autem concorditer ac sine quęrela procedant nuptię,
par conditio quęrenda erit in coniuge generis atque fortunę.
Iurgiorum causa esse consueuit disparilitas.
Iccirco uir nobiliorem se aut opulentiorem non ducat,
ne pro uxore patiatur dominam.
Mulier quoque plebeia et uulgaris parum-que dotata non nubat
pręstantiori,
ne forte non uxoris loco habeatur sed ancillę.
Quod si etiam inter ęquales frequenter incidunt contentiones et lites
et dissidia et simultates ,
quanto magis hoc timendum est,
ubi alter maiorum suorum iactet titulos,
ostentet stemmata,
opibus glorietur |
et multo fastu inflatus arroganter incedat?
alter uero nihil horum habeat,
quo se illi exęquare possit |
aut iniuriam obiectę uilitatis propulsare?
Caueant igitur tam uiri quam foeminę matrimonio copulandi,
ne forte dum coniugii iugum se subire credunt,
iugum subeant seruitutis.
et si bene recte-que sibi consultum uolunt,
audiant uersiculum illum -- -- a pueris in schola,
in foro,
in omnibus compitis uentilatum:
Si uoles apte nubere nube pari.
Sed neque nimis formosam ducendam esse aiunt |
nec nimis deformem,
ne uel hanc habeas despectam |
uel illam suspectam.
Ea ergo placeat,
cuius media inter istas erit species.
ut nec multos allicere |
nec tibi non grata esse possit,
ac proinde utriusque uestrum et pudicicia tutior maneat |
et animus omni sublata suspicione tranquillior |
et ad mutuam propensior charitatem.
Neque enim illi concorditer queunt pacifice-que uiuere,
qui inter se de connubii fide dubitant |
et zelotypię uitio uel maritus mechum |
uel uxor pellicem imaginatur ac timet.
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
|