Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
De exaltatione hvmilivm in lege.
Caput XXII
Non solum autem quę poposcerint humiles consequuntur,
sed etiam mirabilium operum gratia donantur,
et post hęc pręmia beatitudinis ęternę cumulatius capiunt.
[ERROR: no link :] Gen. 18 Abraham
Abraham puluerem et cinerem se esse dixit loquens cum Deo,
benedicitur-que ei et semini eius.
[ERROR: no link :] Gen. 32 Iacob
Iacob submittit se fratri Esau |
atque illum dominum suum uocat,
per nuncios ab eo captat beniuolentiam,
mittit munera,
ut leniat iratum.
et post hęc gloriatur dicens:
Vidi Dominum facie ad faciem,
et salua facta est anima mea. et tamen adhuc submissius agit.
[ERROR: no link :] Gen. 33
Obuiam enim factus fratri |
septies pronus in terram adorat,
-- -- donec proxime accederet.
Atque hac tanta subiectione ab indignato fratre extorsit pietatem.
ita ut ille quem perdere decreuerat,
in eius collum ruens amplexaretur oscularetur-que dulcius quam dici queat |
et fraterna teneritudine superatus fleret.
Vnde rursum benedictionem accipit a Domino |
et inditur ei nomen Israhel,
id est uir uidens Deum.
Deum ergo uidere meretur,
qui se propter Deum hominibus humiliat atque submittit.
[ERROR: no link :] Exodi 3 Moyses
Loquente Domino de rubo corruit Moyses in faciem.
et cum mitteretur ad pharaonem |
educendi-que de Aegypto populi dux constitueretur,
indignum se fatebatur eo munere |
atque id inire recusabat.
pro illis etiam a quibus passus fuerat iniuriam,
suppliciter Deum deprecatus est.
Quas ob res meruit fieri populi Israhelitici liberator de ęgyptiaca seruitute |
legis-que diuinę lator |
et multorum mirabilium autor |
atque aliis pręferri Dei iudicio dicentis:
[ERROR: no link :] Numeri 11
Siquis fuerit inter uos propheta Domini,
in uisione apparebo ei |
uel per somnium loquar ad illum.
At non talis seruus meus Moyses,
qui in omni domo mea fidelissimus est.
Ore enim ad os loquar ei,
palam et non per ęnigmata et figuras Deum uidet.
Hinc est illud in Ecclesiastico scriptum:
[ERROR: no link :] 45
Dilectus Deo et hominibus Moyses.
et post pauca:
In fide inquit et lenitate ipsius sanctum fecit illum |
et elegit eum ex omni carne.
[ERROR: no link :] Dauid
Dauid quoque mansuetus et mitis uel
si mauis dicere humilis |
persecutionem Saulis odium-que capitale maluit uitare fugiendo quam uindicando.
cum illum semel atque iterum occidere potuisset noluit.
Ab inimicis profligatum et interemptum fleuit.
Ideo-que dignus iudicatus est,
qui ei succederet in regno.
Absalonis etiam filii necem lachrymis et lamentationibus prosecutus est,
in eo bello interempti,
quo ille nitebatur patri regnum erripere.
Qua quidem pietate Dauid,
uel patientia,
uel humilitate,
quodcunque horum dixeris,
recte dictum erit,
promeruit ad decrepitam usque ętatem regnare,
inimicorum uictor |
et ipse inuictus |
omnium-que regum Iudeę Deo charissimus.
Vnde futurę beatitudinis spe plenus:
[ERROR: no link :] Ps. 114
Placebo inquit -- -- Domino in -- -- regione uiuorum.
[ERROR: no link :] ps. 115
Credidi propter quod locutus sum:
ego autem humiliatus sum nimis.
Quanto maiora sperat,
tanto magis humiliatur.
Non enim euehit mortales ad cęlum superbia sed humilitas.
[ERROR: no link :] Iob
Iob patientissimus cum fortunę simul et corporis bona amisisset,
ad extremam redactus miseriam |
humilitatis uirtutem non amisit.
Folium se quod uento rapitur et stipulam siccam uocat,
dum Dominum alloquitur,
et tot tantis-que calamitatibus affectus nihil stultum locutus est.
Post hęc sibi restituta duplicia recepisse dicitur,
ut quantum se humiliauerat,
tantum exaltatum,
uel duplo magis intelligas.
[ERROR: no link :] quinquagenarii Regum q. 1
Duos quinquagenarios ab Ochozia rege missos,
ut Heliam prophetam comprehenderent,
ignis de cęlo lapsus absumpsit. tertium humilitas reddidit tutum.
Flexis coram Helia genibus ueniam precatus uitę periculum euasit.
Superbi ergo prouocant iram Dei,
humiles autem prouocatam placant.
[ERROR: no link :] Amos
Amos pastor quia mitis mansueti-que ingenii fuerat,
Spiritu Sancto repletus prędixit Samarię mala futura |
et prophetis meruit annumerari.
At etiam prophetali dignitate pręditus non insolescit,
sed magis humiliatur.
[ERROR: no link :] Amos 7
Non sum propheta inquit |
nec prophetę filius,
sed armentarius uellicans sycomoros,
et Dominus misit me prophetare ad Israhel.
Dum exaggerat Domini beneficium,
suę conditionis confitetur obscuritatem,
de armentario factus propheta.
si dissimulasset,
et ingratus quidem haberetur |
et humilis parum.
Quid multa?
sic habe:
neminem in uirtutibus profecisse,
neminem sanctum uel Deo charum fuisse,
cui defuit uirtus humilitatis.
Fundamentum custos-que uirtutum |
et de terra ad cęlum ascendendi uia est humilitas.
Per hanc omnes prorsus ingressi sunt,
qui nunc in supernis sedibus habitant,
facti domestici Dei ciues-que sanctorum.
-- --
Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].
|