Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
MANASSES
MANASSES, Ezechię filius, rex Iuda, impiissimus in Deum fuit: ędificauit
excelsa, errexit aras Baal, plantauit lucos, cęli sydera adorauit et coluit,
filium traduxit per ignem, auguria obseruauit, idolum luci posuit in templo
Domini. Propterea quidem Dominus minatus est inducturum se mala super
Hierusalem eamque deleturum. Cęterum ille multum sanguinis innoxii effudit
in Hierusalem. Post hęc captus ab Assyriis poenitentiam egit coram deo
patrum suorum, et restituit eum Dominus in regnum. Correctus igitur omnem
impietatem abiecit, fit ex pessimo optimus. Altare Domini, quod olim
destruxerat, instaurauit immolauitque super illud, simulque populo Iudę
pręcepit, ut seruiant Domino, 52v page Deo suo
Israhel. Duodecim annos natus regnare coepit, regnauit autem annis LV. Eo
defuncto regnauit filius eius Ammon.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|