Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
MICHEAS
MICHEAS Morasthites prophetauit in diebus Ioathan, Achaz et Ezechię, regum
Iuda. Prędixit mala Samarię et Hierusalem, captiuitatem atque intentum.
Coram Iosaphat, rege Iuda, et Achab, rege Israhel, expeditionem
in regem Syrię parantibus, 76v prophetę Baal
prospera eis canebant. Micheas autem, propheta Domini, prędixit fugam eorum
et Achab necem. Sedechias pseudopropheta indignatus ei colaphum incussit;
insuper sic percussum Achab misit in carcerem. Sed in eo bello interemptus
est Achab, et propheta, qui id futurum prędixerat, liberatus. Idem multa de
Christi uenturi temporibus prophetauit: in Bethlem nasciturum dixit, in
cęlum deinde ascensurum, in illum credentium persecutionem pręuidit et
tandem de persecutione ipsis quoque qui persequebantur credentibus
liberationem. Dixit de iudicio per ignem futuro et Iudeis in fine
conuertendis atque saluandis.
Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].
|