Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].
Antonius Verancius Thomae Myndzentino S.
Odiosiores, ut ais, colloquutiones, quae inter me et Franciscum Baccium proxime contigerunt, ex equisonum nostrorum temulentia scito provenisse, nec arbitror eorum rixas ac jurgia tanti debuisse fieri, ut nostras succendissent, et amicitiam, quae mihi secum intercedit, aut violassent aut exstinxissent. Quandoquidem illum ego semper per Deum sincere amavi ac magni feci, et si vel timor vel adulatio non est suspecta, etiam colui. Quod ut confirmem, et integritatem meam, qua in amicos esse soleo, defendam, nunc etiam inter rixas eum observo, propter ejus non mediocrem eruditionem, meque idipsum facturum, mea constantia ductum, posthac quoque controversiarum praebuisti, nec nos quaepiam tunc carpsimus sine causa, praeter quam nos ipsos. Tui vero amice, ut par est, et memini interdum, et quoad vixero, absentis volo meminisse, praesentem vero ex animo diligere, quod versa vice abs te quoque non diffidenter spero. At his omissis, quae nunquam fuerunt, ni malevoli auribus tuis illa instillavissent, rogo interponas te, non enim pudet me amissum amicum recuperare, et nos utrique nostrum restituas. Si quidem pulcherrimum et christianum est, homines injuriarum oblivisci, errata corrigere, et dissidentia in unitatem revocare. De reditu tuo incolumi, quod primum debebat esse, gratulor, et felicitatem tibi precor, ac ex animo operam meam commendo. Vale.
Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.