Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Quid habeant commune vel proprium personae Trinitatis. Cap. VII.
Hoc habent proprium personae singulae Trinitatis, quod Pater nunquam dicitur Filius, nec coniunctis sermonibus, Spiritus sanctus: licet divise et spiritus dici possit, et sanctus. Nec Filius Pater proprie dici potest, aut coniunctive Spiritus sanctus. Nec rursus Spiritui sancto Patris aut Filii nomen adscribitur. Communia his personis sunt omnia, quae ad significationem aut essentiae, aut operationis, aut ad creaturas collationis pertinere noscuntur. Unde et constat Trinitatem unius esse substantiae. Patris et Filii et Spiritus sancti vocabulis in his personis significatur tantum quod sunt. Nam quid sunt, ut supra de Deo diximus, sermo non potest explicare.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.