Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

Antitheses illustrantes et confirmantes.

Usitatum quoque est Ioanni, ut posita aliqua sententia, mox eam Antithesi aut confirmet aut illustret, aut etiam amplificet. ut Ioan. 1, Confessus est, et non negavit, et confessus est, quod ego non Sum Christus. ubi tantum augetur adseveratio. Et 1 Ioan. 1, videtur esse quaedam illustratio: Annunciamus vobis Deum lucem esse, et tenebrae in eo sunt nullae.

Porro exempla sequentia possent ad amplificationem referri. Ibidem: Si in tenebris ambulamus, communionem cum eo non habemus: sin in luce ambulamus, sicut ipse est in luce, communionem habemus cum eo, et sanguis eius mundat nos ab omni peccato. Et mox: Si dixerimus, nos peccatum non habere: Si confiteamur peccata nostra, etc. Et sequenti: Qui dicit se in luce ambulare, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. Qui diligit fratrem suum, in luce manet, et offendiculum in eo non est. Repetit antecedens veluti concludens, et plura addens: Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebrae obcaecarunt oculos eius. Sic ibidem: Per hoc scimus quod cognovimus eum, si mandata eius observamus: est veluti propositio. Reliqua amplificant. Qui dicit, Novi eum, et mandata eius non servat, mendax est, et in eo veritas non est: qui autem servat sermonem eius, vere in hoc charitas Dei expleta est: Per hoc scimus quod in ipso simus: postremum est conclusio resumens propositionem.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.