Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].
PATER ET MENS
Se ipsum rapuit pater neque suae Potentiae mentali claudens proprium ignem. Non enim a paterno Principio imperfectum quid rotatur. 25 Cuncta namque perfecit pater, Et menti tradidit secundae, Quam primam vocat omne genus hominum. Patrogenia lux, multum namque sola E patris robore 30 Opera enim intelligens paterna mens e se genita, Cunctis inseminavit vinculum igni gravis amoris. Quo omnia maneant, tempus in interminatum amantia Neque omnibus quae patri mentaliter contexta monstret. Ut in amore maneant, mundi elementa manentia. 35 Habet ipsa intelligentia paternam mentem indere Omnibus fontibus et principatibus. Est enim finis paterni profundi, et fons mentalium Neque progressus est, sed mansit in paterno profundo, Et in adyto, per Deo nutriens silentium. 40 Non enim in materiam, ignis trans primus Suam potentiam claudit operibus, sed menti. Symbola enim paterna mens seminavit per mundum Quae intelligibilia intelligit, et ineffabilia exornat. Tota partitio, et impartibilis. 45 Mente quidem continet intelligibilia, sensum vero inducit mundus. Mente quidem continent intelligibilia, animam vero inducit mundis.
Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.