Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

18.
Laeti ibant omnes; necdum apparebat Eoa
Parte poli, roseo perfusas lumine coniux
Tithoni reserare fores, cum moenia pastor
Nota videt, sed quod nullus sibi nocte pateret
Ingressus, clausis errant per compita portis.
Dumque ibi pastorum vario se tramite turba
Divideret, flammam attoniti videre micantem
(Vel caeli fax una fuit, vel flammifer Ales)
Incultam signare specum. Quo lumine moti
Conveniunt unaque domum quam visa notabat
Lampas, laeti adeunt omnesque patentibus antris
Succedunt. Ibi Iosippum cum coniuge nixum
Genua vident pignus votis caeleste colentes.
Iosippi matrisque fidem cultumque secuti
Pastores, humili promunt sua poplite curvi
Obsequia et prona puerum cervice salutant
Et caeli regem, et Dominum Israëlis adorant.
Pastorum vero prudens sub corde volutat
Obsequium Genetrix et nescia profluat unde
Credulitas peregrina, stupet fideique requirit
Rure satae authorem. Verum testantibus astris
Una omnes didicisse ferunt, natale puelli
Principium: pannos humiles, praesepe, locumque
Desertosque lares subitoque volantia iussos
Ad notam vertisse, aiunt, vestigia Bethlem.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.