Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
3.
Assidua istius servabat lumina tecti Virgo, redux Pharias postquam calcavit arenas. Sedulus hic lateri materno adstare solebat Divinus puer et matris quo iussa vocabant Praesto esse atque suus qualem nutritor agebat, Observare artem fabroque vibrante securim, Vilia caesarum trabium segmenta legebat Aptabatque loco, de quo poscente camino Ad parca exceptus rutilaret edulia stipes Hibernisque daret tenuem pro noctibus ignem. Nec tamen haec Solymis interpellante vetusta Religione, sacris accedere templa diebus Abstinuit divina Domus, legalibus acta Imperiis; solitusque puer matrisque virique, Dulcis utrique, tener, latus observare viator.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.