Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
34.
Viderat haec mater, neque enim sua lumina flexit, Quam nati studiosa sui effecitque tuendo, Ut trabe suspensae sobolis nova vulnera, cordi Virgineo nova plaga foret, cui pectora sensu Paenè pari fuerant laceratae prolis imago. Arbore poenali nato confixa pependit Pressa animi maerore parens. Quae ferrea ligno Progeniem cuspis, matrem quae fixit amoris Cuspis erat; quamvis eadem fixisset utrumque Placabat pendens offensum victima patrem Filius, illa suo stabat comes hostia nato. Fixa trabi[ERROR: no reftable :]1076 trabi : trahi moritur soboles; consumitur imis Illa nec immoritur poenis, restaret ut unum Titane occaso, Phoebes mortalibus astrum. Quantumvis fidei Titan occumberet author, Lux fuit haec fidei, duri caligine lethi Quae lacrymarum ipso in pelago tranquilla micabat. Inde maris sidus dictam modo iure putabo, Quae Solymas inter salvo splendore procellas Enituit tantique inter discrimina fati, Mortis inaudita cum tempestate solutus Occubuit Phaëton, stellis fugientibus unum Hoc sidus clara fidei tunc luce refulsit. Hinc sibi promeritis Neptunia flectit habenis Regna potens Virgo pelagoque immite furenti Imperat, audacem frenis torquentibus aestum.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.