Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

32.
Hic alius Stygio locus est confinis Averno
Quem flammae vis nulla premit; quo crimine purae
Concessere animae, cum caesus mysticus esset
Aethereis necdum reserandis postibus Agnus.
Et quia securâ tanti solacia fati
Spectabant ventura fide, mittendus Olympo
Pro culpa aeternus fieret cum victima Mystes,
Continua inter Messiae suspiria, longas
Exilii lenire moras, non cassa paratae
Spes poterat, secreta licet post tempora, palmae.
Adverso veluti soboles cum regia bello
Capta, minus validum fraterni robore ferri
Victorem sortita suum; data vincula; fratris
Solatur germana fides roburque Gradivi,
Libertasque graves certo reditura catenas
Mitigat et veniens post illa pericula splendor -
Non aliter fuit illa patrum, quos Numinis aequa
Vis tenuit, captiva cohors, his carceris umbris,
Quos Adami terror, multos quoque propria vitae
Improbitas, quamvis lacrymis expuncta ligarat.
Sanguinis eiusdem, culpae potentior omni
Hos fratris spe fovit amor quem robore fortem
Emissura domus fuerat Iessea Leonem.
Proque secutura fraternam in pignus adepti
Libertate fidem, votis promissa petebant
Auxilia et duris robur non segne catenis.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.