Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

36.
Ante tamen sedes peteret quam quisque relictas,
Pentapolitano surrexerat horrida stagno
Tempestas, piceis Daemon quam moverat undis
Non vivae turbator aquae; sed reddita vitae
Censeri potuit, decimis cum visa procellis
Surgere et aethereos incessere fluctibus orbes
Et damnata graves replerent litora spummae,
Nigrae omnes. Neque enim puros habet ista liquores
Thetys, Avernali velut pice turbidus humor.
Gurgite turbato, fuerat quoque nubibus atris
Par facies fetorque halans non aequoris ipsa
Tempestate minor, sed quem tolerare volucres
Non possent animae; Stygiam sufferre mephitim
Sueta phalanx taetrum laeta admittebat odorem.
Edidit infestus maris hoc discrimine Daemon
Asphaltite suae specimen virtutis in unda;
Quo posito umbrosum rediens lux dispulit agmen.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.