Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

15.
Summus erat, templo quo tempore trimula Virgo
Praesentanda fuit, Davidis ab urbe sacerdos
Buzides Simon, quem Phoebetide remoto
Herodes prima voluit fulgere tiara.
Simonis siquidem Mariamnes gratia natae
Tanta fuit tantusque decor talisque per omnem
Iudaeam formae rumor, lasciva cruenti
Cuius amor potuit succendere corda tyranni.
Et licet istius castas scelerata potestas
Damnaret leges; solii sed honore putasset
Quod tantum frontis dignum decus, igne pudici
Effecit thalami captivos virginis ignes.
Dignus rege decor fuit huic, sed regibus impar
Nobilitas. Quae ne[ERROR: no reftable :]347 ne : nec thalamos prohiberet amatae
Virginis, inicitur patri par regibus altus
Pontificalis apex. Sed ubi formare iugales
Connubii vult rite thoros, non rite priori
Detractae Capiti probrum tulit ille tiarae.
Sed rara impuris numquam fuit ista tyrannis
Improbitas, calcata quibus legalis honestas
Et iuris neglectus honos, ubi ventilat atras
Cypris, amorque faces; quëis fortia semper iniquus
Sacrorum ad lusum parat argumenta Cupido.
Taliter Herodes contra fas legis et aequi,
Fascibus exornat sacris mitraeque coronat
Simonem socerum, formosae ut iusserat ardor
Virginis et regni titulus, quem fortius omni
Ducenda in thalamos urebat femina recto.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.