Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

23.
Illius cognata domus maestique tribules
Postremos Mariae cuperent ubi cernere vultus
Supremumque audire vale; nec lumina retro
Flectere, nec dulces versa aspexisse parentes
Visa fuit, superae signans molimina flammae.
Et magis aethereo caluit pusilla Tonante
Virgo, foret propriae quam vimine clausa volucris
Libertatis amans: caveam cum deserit ista,
Arbore vicina residens sua vimina saepe
Respicit et blanda affatur mala tecta querela.
Noluit ista suae Virgo memor esse parentis
Consecrata Deo: timuit ne pectoris imum
Divideret lumen. “Lucis non secta requirat
Hunc acies,” inquit, “certo quae vulnere figit,
Pupillae explorat radio dum simplice Numen.
Una oculorum acie nostro succumbit amori
Omnipotens: collecta uno pia spicula sentit
Lumine. Nolo meos oculorum dividat orbes,
Aut pater, aut genetrix; uni indivisa reservo
Venturo in gremium pupillae spicula Nato.”
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.