Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

5.
Si necdum cessas insulse requirere, vates:
Dicite, Pontifices, in templo quid facit aurum?
Te fatuum unius dicet sapientia regis,
Te nequam alterius pietas, qui talia faris.
Aurea sunt vestrae quae spumant pocula cenae,
Aurea lanx fumat ventri factura saginam,
Aurea sunt, sonipes brutus quae vincula gestat,
Aurea pectoribus demissa monilia portat,
Auro asper, fulvum mandit sub dentibus aurum,
Aureus est, turpis quo stertit adultera, lectus,
Largitori auri pietas non offeret aurum?
Quas David bellator opes cumulavit, honori
Numinis expendit, propriis quoque censibus auctas
Heres pacificus, structo pietatis opumque
Ingeniique simul moderantis cuncta trophaeo.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.