Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
10.
Hinc librare licet qualis fuit ista supremi Maiestas adyti; multum si dicere paucis Expedit, haud dubium est. Speculum sincerius ista Maiestate loci, quam lumine cernimus, omnis Non habuit tellus quod verior esset Olympi Effigies et sole gravi conformior aethrae. Hic aulae medium quae prodigiosa tenebat Arca, Dei solium, solidi rutilabat[ERROR: no reftable :]225 rutilabat : nutilabat ab auri Lumine; quam simili tectus stipare metallo Bisgeminus passis constans fuit Aliger alis. Tectum erat ex auro, quod ne saturo incuba ventre Foedaret volucris, fixis pungentibus auri Cuspidibus poenale fuit: mucronibus unde Territus auratis, vitare pericula cautus Milvius, aut pica, aut corvus, passerve solebat. Tanta fuit quondam Solymaei gloria templi.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.