Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

16.
Arcae ingressa Domum Virgo oratura Tonantem
Invenit de nocte diem: qui lucis ab illo
Manabat simulacro imber fususque ministri
Aligeri fuit ore nitor, formabat adultum
Supremo Phoebi par stantis in aethere lumen.
Cernua adoravit venturi insignia fati:
Seque figurari rutilo nescire metallo
Non potuit, cultaeque umbrari aenigmate capsae.
Hac vero Phario servatus flumine Vates
Corniger inclusit, celso quae vertice Sinae
Descripsit duro legum compendia saxo
Non terrena manus. Qui per deserta profectos
Pavit Abramigenas, panem servavit ibidem:
Hic siccam Aronis dantem vernantia virgam
Lilia, venturos posuit signantia casus.
Noverat haec Virgo: tum singula mente revolvens,
“Messiae matrem haec,” inquit, “ventremque beatum
Arca refert”, propriae interpres non degener umbrae.
Signa futurum etiam penetrans umbrantia verum
Sic loquitur: “Nostra et patrum quid lege cavata
Saxa docent inclusa Arcae, nisi robore petrae
Messiam insignem, recti praecepta daturum,
Et legem quae saxa domet? Sine sede vaganti
Isacidae quae lapsus habet mysteria panis?
Nutritorem hominum signat, labefacta cibantem
Pectora Messiam. Quid flos de stipite sicco
Ascendens? Hic Virgineae praeconia matris,
Promissum populis non terrae ab origine germen
Parturientis habet, cui tota ex aethere proles.”
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.