Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
3.
Postquam animus multis opibus, prout contigit Annae Accedit virtutis amans, pia munera grandi Pectore metitur: largis hinc illa litantes Muneribus mystas, inopes stipe, sacra replebat Atria mactandis templo legalè iuvencis. Hac pietate viri tumulum donisque sepultos Talibus ornabat cineres, pietasque pudicae Ista dabat vivae fidei suffragia nuptae. Credidit illa etenim carnis compage solutas Aeternùm durare animas aequique subire Numinis arbitrium iustaque in lance peractae Librari meritum vitae, quod palma vel atrox Excipiat Nemesis: pariterque haerere minores Mentibus exclusis maculas, quas rite repensis Vivorum auferri meritis votisque sciebat. Et quamvis nitidas sacris lustralibus atrae Servarent animas umbrae, nec aperta pateret Tunc vetita Isacidum puris quoque mentibus aura, Quod necdum aetherea venisset ab arce Redemptor Terrigenûm, clausi felix reserator Olympi, Cocyti domitor. Tamen haec prodesse beatis Exulibus poterant vivorum vota, quod illas Isacidae puri tolerarent mitius umbras, Vel quod subsidium supremi Vindicis ista Urgeret pietas, celerem quo tristius Orci Hospitibus deferret opem caeloque locaret. Aut etiam si quas flammis abolere pusillas Pectore servatas labes opus esset, habebant Inde pii flammae ad veniam suffragia manes.
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.