Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

40.
Nec decor in vultu reliquis minor: ore triumphans
Pulchra Manasseis profugos dans civibus hostes
Cervicem dum fronte scidit; sed pulchrior Anna
Exemplar quae fronte tulit formamque puellae,
Qua Pluto cadit. Egregii fuit oris Edissa
Sceptra ducis curvare potens; sed fortius Anna
Ore sibi similis Natae curvavit Olympum.
Pulchra fuit Rachel, pro qua septennia sudans
Quinque laboravit sponsus; formosior illa,
Cuius ut effigiem genitam natura videret,
Tota laborabat motu totius Olympi,
Temporis immani spatio, tellure gemente.
Sed quid ego haec? Non est sanctorum gloria pulchrae
Frontis honos; animi species mentisque character
Divinus totum est, verum quod poscit honorem.
Laus tamen est Annae, quod nullam a corpore laudem,
Nullam a fronte tulit, quam non calcaret et omnes
Naturae premeret subiectas gratia dotes.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.