Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

21.
Te quoque delubro pariter, Iosippe, profectum
Multa animo, quas signa notent caelestia taedas,
Volventem; eximiam primae quod flore iuventae,
Certantem aetheriis geniis virtute puellam,
Aetatis tibi non modicae, cui totus egenis
Par census, manuum labor; aeternique pudoris
Constanti nuptam exhibeant; tandem omnia curae
Divinae aptantem Cleophae domus hospita fratris
Collegit, quem tunc cum prole et coniuge flammae
Fonte haustae, Solymis pietas festiva tenebat.
Ut consumpta dies, quid lux oritura laboris
Latura est, plenus curarum lumina somno
Oppressus positis stratis indormit Ioseph.
Cui facile ut primum mentem vis alta soporis
Invasit, variae venêre ad somnia formae.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.