Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

17.
Interea totam caeli suspenderat aulam
Causa ingens, cuius divini plena favoris
Quando per effectum tandem se proderet orbi
Lecta prior saeclis sententia quadraginta,
Ancipites superûm mentes hominumque tenebat.
Pars Astraea fuit, Pietas pars altera, quaeque
Fautores pars nacta suos. Sed flectere Numen
Incepit Pietas; iussa est Astraea tribunal
Complere orantique aurem praebere sorori.
Risit ad haec Astraea: prior quaeque hactenus egit
Atque reis poenam scelerum implacata poposcit,
Nunc rea iudicium cur sit subitura, requirit.
Audiit: in culpas hominum nimis impare poena
Grassari immitique nimis mortale furore
Exercere genus. Delusi fructus Adami
Supplicio minor est, totum quod conficit orbem.
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.