Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Previous section

Next section

31.
Virgo ubi divinae prolis praeconia viso
Aligero restante tulit, “Promittitur,” inquit,
“Quis mihi natorum commendatissimus infans,
Si mea perpetui numquam solvenda pudoris
Vota obstant? Sum iuncta viro, sed nupta iugalis
Nescia sum thalami.” Gabriel huic ore reponit:
“Virginitas illaesa tua est, illaesa manebit,
Virgo uni fecunda Deo: purissimus umbram
Te super efficiet caelique ut opaca beatus
Spiritus adveniet nubes, tibi pronubus ardor.
Nullaque Virginei passuram incommoda ventris
Illapsu tacito implebit gravidamque suprema
Prole dabit Matrem, veluti si mane quietus
Gramine nil laeso tellurem irroret Olympus.
Virginei vero voluit quia germinis author
Spiritus esse Deus; quaecumque micabit ab illa
Luce, uteri lux nata tui, caeleste, beatum,
Sanctum pignus erit, verum ex Numine Numen.
Sitque Deo tantorum operum quod summa potestas
Aspice, cognataeque uterum perpende maritae:
Cum sterili frontem senium sulcasset Elisae,
Longaevos laxare sinus potuisse Tonantem!
Iam sexta indicio luna est, qua ventre receptum
Portat onus miransque gravem se prole parentem
Aspirante Deo, natum paritura recenset
Sex lunas Hebronis anus. Divina voluntas
Id totum quod velle potest, divina potestas
Efficit et cunctorum operum non redditur impos.”
Previous section

Next section


Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.