Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
Moritur dominus Josephus Raffay. Obiit hoc anno ex calculo dominus Josephus Raffay, de quo satis superius; fuit ipse ex Francisco recensque nobilis, ex sorore domini Busan natus, apud episcopum Georgium Braniug secretarius, tum notarius capitulorum. Desponsaverat primo dominam Petri olim liberi baronis Prassinszky fiiiam, nomine Maximilianam, et hoc volente matre, quae cum coeco amore erga capitaneum equestris ordinis in generalatu Varasdinensi Glatky nomine tam sub matrimonio, quam in viduitate insaniret, ut in ipso agone, parochi tum Crisiensis Andreae Gradinszki ignorantia, cum Glatky conjungeretur et illico moreretur, ne filia eam praecederet, hanc Raffajo desponsaverat. Mortua matre, ipsa resiliit a sponsalibus ob coactionem, et Petro tum baroni nunc comiti Sermage nubit. Raffay Annam Skerlecz Sigismundi filiam, tutellatam domini protonotarii Naisich in uxorem accepit, ex qua reliquit filios 4, fiiiam unam. Cetera de eo satis patent ex praecedaneis. |
489
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
|