Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].
(Pater Mulih moritur. Ejus patria et missiones.)
Venerabilis pater Georgius Mulih e societate Jesu, in summo apud omnes Croatas, Sclavones, Dalmatas et Hungaros sanctitatis conceptu, e terrestri hac terra ad coelos nocte diem hanc praecedente translatus est. Fuit patria Turopoliensis, societatem Jesu Zagrabiae ingressus, pietatis, quae posuit in tyrocinio fundamenta, nunquam dimisit. Postquam in eadem societate studia absolvisset, totum se apostolicae vitae dedit, annisque integris 24 eodem et constanti semper spiritu et ferventissimo zelo animarum saluti per missiones, ut vocant, Szegedianas dedit navavitque operam, fructu plane centesimo et ipsi Deo cognito. Peragrabat autem dioecesim hanc Zagrabiensem totam iteratis vicibus docens, praedicans, absolvens, et exemplo vitae suae vivificans et praedicata confirmans. Nec hujus dioecesis contentus finibus per Hungariam totam, ut nationem Illyricam continentem, signanter Jaurinensem, Vesprimiensem et Quinque Ecclesiensem dioecesim iterato obivit, illuminavit, vere gentis hujus apostolus et omnibus omnia factus. Hanc autem servabat rationem, ter quaterve de die pro concione dixit rudium captui sese accomodans, reliquum poenitentibus et institutis supplicationibus indulsit. Flagellationes in concionibus adhibere solitus. Cibum ad vesperam non adhibebat, sed absolutis divinis, tunc alimenta subministrabat et parcissime eaque obvia corpori. Apud neminem etiam parochorum divertere solitus, sed aut in obvio aedificio sive quopiam foenili vel in humili quadam casa requiescens, reliquum diem in templo vel penes consumpsit. Atque hoc de loco in locum progrediendo tota aestate, vere et autumno servabat incredibili hominum undique concursu, ut semper sub divo sive aperto in aere eum concionari oportuerit. Hyeme ad quodpiam religiosorum suorum domicilium se recepit, ubi conciones, catecheses festis dominicisque habuit, ad infirmos exibat et ad se recurrentibus consilio fuit. In confessionalibus
Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.