§ 37 Neque dependendo in naulis et teloniis censui.
1 Major est circa articulum 15-um difficultas; cum enim ibi id tantum
constituatur ut nobiles, si alias quam per locum tributorum transire possunt, per haec
tributorum loca transire non cogantur, videtur innui, quod si a contrario nullas alias quam
per loco tributorum transire potuerunt, tributum ipsi quoque dependere debuerint, praesertim
cum subsequo articulo 17-o id tantum prohibeatur ne, si nuptiarum causa telonium transeunt,
una argenti marca, prout abusive invaluerat, ab iisdem exigatur, adeoque ordinaria tributi
depensio a contrario hic quoque supponi videatur.
2 Verum inter plurima, quae hactenus coram judiciis producta sunt, et
hujus et anteriorum aetatum instrumentis, nullum adhuc ejusmodi in medium prolatum est e quo
usus persolvendi a nobilibus seu telonii seu nauli census elici potuisset. 3
Imo prostant elargita et a Ludovico I et ab ejus decessoribus compluribus civitatibus
privilegia per quae cives ipsi a persolvendis ejusmodi tributi immunes pronunciantur (a).
4 Quis jam credat immunibus a censu hoc civibus nobiles eidem subjici
potuisse? 5 Nullum certe majoribus studiis coram tribunalibus agitatum fuit
atque telonium Posoniense in lite, quam ejus intuitu archiabbas civitati intentaverat.
6 Produxit ille privilegium Belae III de 1139, confirmationem ejus a Bela IV
factam de 1254; civitas e contra produxit mandatum Ludovici I de 1352. adeoque unico post
articulos, de quibus sermo est, anno tardius emanatum, quo prohibet mercatoribus et
viatoribus, ne evitandi tributi causa per collaterales vias commeare praesumant, quin
-- 3470 -- illic vel civium, minus nobilium faciat mentionem. 7 Quid multa?
art. 85:1492 iisdem ferme verbis quibus hi duo Ludovicaei articuli conceptus est, et tamen
sub Vladislao nobiles aliquo tributi generi subjectos fuisse nemo affirmabit qui vel levem
statisticae Hungariae tincturam habet. 8 Ut adeo sensum provocatarum legum
non nisi imperitia compilatoris, prout id saepius usuvenit, adeo ambiguum evasisse et
Ludovicum status regni sicut in aliis praerogativis, ita in hac etiam non dependendi nauli
et telonii census immunitate conservasse appareat.
9 (a) In antiquissimo, quod adhuc eruere potui, civitatis Varasdinensis
privilegio de 1209. dicitur: "Nullum autem burghenses tributum et tricesimam solvere
tenentur, nisi qui vadit in Theutoniam."
10 In privilegio civitatis Pestiensis de 1224: "Item infra limites regni
nostri ab omni tributo, salva tricesima, sint exempti."
11 In privilegio civitatis Zagrabiensis dicitur: "Eosdem quoque nullius
exactionis talliae, seu collectae, vel cujuslibet publicae functionis subire volumus."
12 In privilegio civitatis Szakolczensis de 1382. ipse Ludovicus ita
loquitur: "quod ipsi de rebus, ac bonis, ac mercibus ipsorum propriis ad solutionem
tricesimae et tributi per totum ambitum regni nostri ubique non teneantur".
13 Quid? quod Vagner in Anal. Saaros. produxerit pag. 511-a
donationem Andreae II super terra Frigidi fontis appellata FF. Sepulchri Hyerosolimitani
elargitam, ubi dicit: "Et a iobbagionibus eorum nullum tributum aliquis tributariorum in
foris et pontibus deposcat."