§ 39 Constitutio sub Ludovico nullo praesidio fulcita.
1 Caeterum constitutio ne sub Ludovico quidem explanata, aut novis munita
praesidiis fuit. 2 Imo illi unico, quod adhuc habemus, decreto, nullam aliam
addidit firmitatem quam quod se illud numquam mutaturum spoponderit successoresque etiam
suos ad ejus observationem obstrinxerit (a). 3 Cum tamen parte ex una
genuinam Hungaricae constitutionis formam, quae in monarchia aristocratia temperata
consistit, sub hoc rege maxime fuisse observatam appareat, parte ex alia Hungariam nunquam
magis floruisse constet, tuto pronunciare licet salutem Hungaricae potissimum ab exacta
constitutionis suae observatione pependisse, quoties vero se in democratiam militarem, seu
in olygarchiam, seu in arbitrarium imperium inclinavit, res ejus continuo afflictas fuisse.
4 (a) Vide ejus conclusionem.
3474