Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Previous section

Next section

48. [47.] Ad Aulum, prae philosophis poetas contemnentem.
Quos sapere haec aetas putat unos, Aule, putabit
Nempe illos aetas postera desipere.
Philosophi hoc fatum: primo scire omnia, dein mox
Fertur post parvo tempore scire nihil.
Nil firmum hic, subito vertuntur scita, ruuntque,
Magno quae fuerunt scilicet in pretio.
Fors melior vatum est, quos temnis: carmine clarus
Qui semel est, clarus carmine semper erit.
Sub pedibus protrita jacet, quae se extulit alte
Illa Stagiraei gloria magna senis;
At magis, atque magis semper florentis Homeri
Fama recens coeli templa supervehitur.
Previous section

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.