Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
71. [70.] De inani Vari amatoris querela.
Quae mala dissimilem tibi me fors junxit, ut esses, Tulla, mihi aeternus scilicet usque dolor? Perpetuas iterem nulla ut non luce querelas, Quod facto, aut dicto laeseris immeritum, Quod quaecumque tibi feci bene, vel bene dixi Ingrato spernens pectore despueris? Et potui tam saeva pati? Nec rumpere vincla Mens fuit ac tristi solvere colla jugo? At nunc est; jam, Tulla, meus jam denique fio; Haec lux infandi est ultima servitii. Sic Varus: vanos ridet secum [ERROR: no reftable :]ridet secum] secum Et durum exercet saevior imperium.
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.