Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Previous section

Next section

174. Ad Aulum. De Erote incredulo, qui suis cupiditatibus indulgentem "beatum" dixerat. [ERROR: no reftable :]Ad Aulum. De Erote incredulo, quem suis cupiditatibus indulgentem "beatum" dixerat.Krša
Si nihil est ultra mortem, bene vivit Erotes,
Usque suis laxans fraena cupidinibus;
Sin ultra est aliquid, vivit male, perditus, eheu,
Atque miser, fletu dignus et assiduo.
Ille metu, dum se fallit, caret, Aule: sed, eheu,
Multo est perditior, quod caret, Aule, metu.
Certius hoc flammis, nigro mergendus et Orco,
Quo flammas, Orcum quo minus ille timet.
Aule, cave, hunc posthac dicas, credasve beatum:
Non expers, magni at nescius ille mali est.
Previous section

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.