Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Previous section

Next section

269. De Varo, malo scriptore, famae cupido.
Quidquid id est, Varus caepit quod scribere, dixit
Victurum saeclis innumerabilibus.
Quid? toties quae jam scripsit, non omnia vidit
Uno, quo fuerunt nata, perire die?
Spe falsus toties, voto delusus inani,
Famae impar, famae praemia spectat adhuc?
Scribit adhuc, multo annorum quae nata labore,
Uno itidem foede sunt peritura die?
Supplicium hoc pendit laudum ventosa cupido:
Caeptet ut et caeptis excidat usque suis.
Previous section

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.