Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Previous section

Next section

96. Valedicit importuno interpellatori.
Non satis est praesens quod me vexare, Nearche,
Usque soles, omnique excruciare modo,
Usque mihi mandans aliquid, mittensque, vocansque,
Atque jubens fieri quae tibi semper opus?
Non satis haec; absens absentem ni male plectas
Compellans multo creber epistolio,
Atque alia atque alia obtrudens mandata molestus?
Quae posthac mens est omnia negligere,
Atque odium vitare istud; nec velle tuis jam
Rebus, sed capiti consuluisse meo,
Quem miserum misere quondam tua dicta necabant,
Et miserum misere nunc tua dicta necant.
Previous section

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.