Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].

Next section

1. [  222] Ad Bernardum Zamagnam, de poeta inepto.
Carpe fugam, teque abde aliquo, Bernarde; propinquat
Ille malus vates, carminis illepidi
Conditor ille et habet versus tria millia secum,
Vel plures, nobis omnia quae recitet,
Ac male nos plectat crudelis hirudo, cruoris
Nullam non sorbens addita particulam.
Tu tibi carpe fugam, solus maneo ipse; molesto
Defungi praestat munere, ne me iterum,
Atque iterum usque domi quaerat, tandemque repertum
Anno post nugis enecet illepidis;
Namque mihi hoc fatum est, quod scripsit cumque meas ut
Serius, aut citius vulneret auriculas. [ERROR: no reftable :]Vide in idem argumentum aliud epigramma inter Ludicra sub num.o 221. Radelja

Next section


Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.