Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr].
85. Ad Lydam, Dantis carmina legentem.
Carmina cui Dantis tam sunt jucunda, virile Condis foemineae sub facie ingenium. Non te deliciae verborum, sed capit alti Vis animi, rerum mirifica et series, Pictaque tam vero quae scribit cunque colore, Ipsis te jures cuncta videre oculis. Et visu horrescas, doleas, laetere, sub imam Aut terram, aut sedes rapta per aetherias; Haec capiunt te, Lyda, viris, pol, digna placere. Blandum aliae cupidis auribus excipiunt, Et solum clamant vatem, versantque, leguntque, Et memori condunt mente Metastasium.
Kunić, Rajmund (1719-1794) [1794], Epigrammata, versio electronica (), 20870 versus, verborum 170058, Ed. Irena Bratičević [genre: poesis - epigramma] [word count] [kunicrepigr]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.