Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
VALERIVS MAXIMVS
Diligentia. Triumuir nocturnus populi iudicio concidit, quia uigilias negligentius circumierat, liber VIII, caput I. Dolus. Romanus Sabinum decepit in uacca fatali immolanda, liber VII, caput Diuitię. Cęteris res suas efferentibus Bias nihil ferens omnia bona se sua secum ferre dixit, liber VII, caput II. Dolor. Pictor quidam summi moeroris acerbitatem exprimere non ualens Agamemnonis in Ephigenię immolate nece lugentis caput inuoluit, liber VIII, caput XI. Degener. Qui a parentibus claris degenerauerunt, liber Defensio. Agatocles, cum urbem eius Syracusas Cartaginienses inuasissent, ipse exercitum in Aphricam transtulit. Sic inferendo, quę patiebatur, melius quam se defendendo malis liberatus est. Deus. Thales interrogatus, an facta hominum deos fallerent, "ne cogitata" inquit, liber VII, caput II. Discordia: De ui et seditione, liber IX, caput VII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.