Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
PAVLVS AD ROMANOS
Iudicium Dei. Omnes stabimus ante tribunal Christi; unus quisquenostrum pro se rationem reddet Deo XIIII. AD CORINTHIOS I:
Siquis superędificat supra fundamentum fidei aurum, argentum, lapides preciosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestum erit
Etiam. Amen I. Et habebant super se regem angelum abyssi etc. de Antichristo et persecutione tunc futura IX. Ciuitatem sanctam, id est Ecclesiam calcabunt mensibus XLII; et dabo duobus testibus meis, id est Enoch et Helię, et prophetabunt etc. Hi sunt duę oliuę et duo candelabra lucentia in conspectu Domini
terrę Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius etc. XII. Et uidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis etc. XIIII. Contra iniquos qui tempore Antichristi erunt XV. Septem angeli effundentes phialas irę Dei. Ecce uenio sicut fur. Beatus qui uigilat etc. XVI. De ore eius procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in uirga ferrea; et calcat torcular uini furoris irę Dei omnipotentis. Et habet in uestimento et in femore scriptum: Rex regum et Dominus dominantium XIX. Et uidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius conspectu fugit terra et cęlum etc. Et uidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt; et alius liber apertus est, qui est uitę. Et iudicati sunt mortui etc. Et qui non inuentus est in libro uitę scriptus, missus est in stagnum ignis XX. Et uidi celum nouum et terram nouam XXI. Tempus enim prope est etc. Ecce uenio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua XXII. Iudicium hominis. AD ROMANOS: Inexcusabilis es, o homo, omnis qui iudicas etc. II. Is qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet. Tu quis es qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit. Vnusquisque in suo sensu abundet XIIII. AD CORINTHIOS I: Spiritalis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Nos autem sensum Christi habemus II. Mihi autem pro minimo est, ut a uobis iudicer etc. Sed neque me ipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum; qui autem iudicat me, Dominus est. Itaque nolite ante tempus iudicare etc. IIII.
Qui se existimat stare, uideat ne cadat X. IACOBI: Qui iudicat fratrem, detrahit Legi etc. Tu autem quis es qui iudicas etc. IIII.
Inuidia. AD ROMANOS: Deus autem pacis conterat Sathanam sub pedibus uestris uelociter XVI. AD CORINTHIOS I: Adhuc carnales estis, cum sit inter uos zelus et contentio
Ira. AD EPHESIOS: Sol non occidat super iracundiam uestram. Nolite irasci in malicia IIII. AD PHILIPPENSES: Omnia autem facite sine murmurationibus etc. II. AD COLOSSENSES: Deponite iram, indignationem, maliciam, blasfemiam, turpem sermonem de ore uestro Iniuria. AD CORINTHIOS I: Sine offensione estote Iudeis et gentibus et ecclesię Dei; sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quęrens quid j mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant X. PETRI I: Hęc est enim gratia apud Deum benefaciendo sustinere iniuriam. Sicut et Christus sustinuit etc. II. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis IIII. Imprudens. AD CORINTHIOS I: Placuit Deo per stultitiam prędicationis saluos facere credentes. Quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et infirmum fortius. Stulta mundi elegit Deus etc. I. Inconstantia. In Iconio Paulo sacrificare uoluerunt credentes esse Mercurium; mox eiecerunt lapidantes XIIII. IACOBI: Vir duplex inconstans est I. Contra naturam ex eodem fonte aqua dulcis et amara, et ex eadem arbore diuersi fructus
Iustitia. AD ROMANOS: Sęueritas Dei in eos qui ceciderunt XI. Reddite omnibus debita etc. XIII. AD GALATAS: Vnus quisque onus suum portabit. Nolite errare; Deus non iriridetur. Quę seminauerit homo, hęc et metet: de carne corruptionem, de spiritu uitam ęternam VI. AD COLOSSENSES: Non est acceptio personarum apud Deum Ignorantia. AD CORINTHIOS I: Siquis autem ignorat, ignorabitur XIIII. ACTVVM: Paulus apertis oculis nihil uidens admanum ducitur in Damascum. Ab Anania uisum recipit et baptizatur VIIII. Infernus. APOCALYPSIS: Cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. Et fumus tormentorum eorum ascendet in sęcula sęculorum. Nec habent requiem die ac nocte etc. XIIII. Lacus irę Dei magnus XIIII. Missi sunt in stagnum ignis ardentis et sulphuris etc. XIX.
Interpres. AD CORINTHIOS I: Hęc omniain figura contingebant illis. Scripta autem sunt ad correptionem nostram X. AD TITVM: Stultas autem quęstiones et genealogias[ERROR: no link :] et contentiones et pugnas legis deuita Ingratus. AD CORINTHIOS I: Quid habes quod non accepisti? Quid gloriaris quasi non acceperis IIII. Beneficiis Dei delinquendo abusi perierunt X. Inimicus. AD ROMANOS: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi XII. ACTVVM: Stephanus pro his qui lapidabant ipsum orauit ueniam VII. Inualidus. AD ROMANOS: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. Etenim Christus non sibi placuit XV. AD CORINTHIOS I: Tanqnam paruulus in Christo lac uobis potum dedi, non escam. Adhuc enim carnales estis etc.
Iuramentum. IACOBI: Nolite iurare. Sit sermo uester: Est, est; non, non V. APOCALYPSIS: Leuauit manum suam ad cęlum, et iurauit per uiuentem in sęcula sęculorum X. Infamia. IACOBI: Nolite detrahere IIII.
Hypocrita. AD ROMANOS: Qui prędicas bonum et facis malum II. Huiusce modi enim Christo Domino nostro non seruiunt, sed suo uentri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium XVI. AD CORINTHIOS II: Pseudoapostoli sunt operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi, et non mirum. Ipse enim Sathanas transfigurat se in angelum lucis XI. AD THIMOTEVM II: Qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis etc. Iudei. AD ROMANOS: Non omnes qui ex Israel hi sunt Israelitę, neque qui semen sunt Abrahę omnes filii etc. Israel reliquię saluę fient IX. Iudei offenderunt in lapidem offensionis IX. Iudeorum delicto salus est gentibus. Cęcitas in parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis saluus fieret XI. AD THESSALONICENSES I: Peruenit ira Dei super illos usque in finem II. / ms-190v
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.