<IV 7> QVINTA RATIO CONSOLANDI[1]

<1> Supremam autem rationem medendę ęgritudinis diuersionem esse diximus; ea est qua animum a moerore ad aliam curam studiumue aut cogitationem uoluptuosam euocamus uel traducimus. <2> Hęc autem fit multipliciter, secundum quod multiplicia sunt quibus mortales oblectari aut occupari consueuerunt. Quorum nos, ut in aliis fecimus, potiora[2] recensebimus. <3> Esset enim alio pacto negotium et fastidii et tedii plenum, quod nobis[3] maxime deuitandum (quantum per nos fieri potuit) ab initio proposuimus.

 

<IV 8> Primus locus a compassione

<1> Sed ante quam ad proprios locos huius rationis ueniamus, illum nunc locum pręmittamus qui et huic quintę rationi et illius, quam secundam posuimus, communis est. Mulcet enim pariter angorem et animum ad uoluptatem iocundissimam abducit a luctu. <2> Hic[4] locus a compassione gignitur, qui ob prestantiam suam (ut mihi quidem probatur) in omni ratione consolandi precedere debet. Plurimum enim (mihi crede) amici incommoda leuabimus si prius condolebimus ac collacrimabimus. Et si per absentiam facere non licuerit, id tamen uel litteris uel nuntiis declarare non desistamus atque ab eo loco initium sumamus. <3> Nam et Seruius in illa egregia epistula ab eodem loco pulchre exorsus est:

"Postquam", inquit, "mihi renuntiatum est de obitu Tullię filię tuę, sane quam pro eo, ac debui, grauiter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimaui qui, si istic adfuissem neque tibi defuissem, coramque meum dolorem declarassem."[5]

<4> Leuatur autem iccirco męrore animus cum cernit alios sua incommoda uere dolere, uel quod socios se habere malorum uidet, uel quod plurimum se amari illo argumento colligit dum cęteros intuetur, et maxime non indignos, suis calamitatibus ingemiscere, tantamque ex huiusmodi amicitia suscipit uoluptatem ut iam męstitię illi non relinquat exacerbandi locum, teste Seneca qui ait:

Nihil ęque, Lucilii uirorum optime, egrum reficit atque adiuuat quam amicorum affectus.[6]

<5> Hinc est quod nemo lamentatur aut queritur nisi beniuolo uiro, quem non dubitat suis commoueri malis; at coram inimico dolorem dissimulat unusquisque quoad potest. <6> Quantum uero uoluptatis afflictus ex compassione amici suscipiat, ex illo Ouidii carmine uidere licet quod ad amicum suum huiusmodi officio sumptum scribit:

Vidi ego confusos uultus uisosque notaui

            osque madens fletu pallidiusque meo

et lachrimas cernens in singula uerba cadentes

            ore meo lachrimas, auribus illa bibi;

bracchiaque accepi presso pendentia collo

            et singultantis oscula mixta sonis.

Sumque, chare, tuis defensus uiribus absens

            scis, chare, ueri nominis esse loco,

multaque pręterea manifesti signa fauoris

            pectoribus teneo non habitura meis.[7]

<7> Hec singula uerba ingentem quandam uoluptatem preseferre uidentur, cuius affectu dum singula officia tanto uerborum studio prosequitur, expleri non posse uidetur. Qua de re desolati homines merito amicos requirunt quibuscum infortunia sua communicent. Quod quidem et Cicero eidem Seruio rescribens se imprimis expetere demonstrauit:

Ego uero, Serui, uellem, ut scribis, in meo grauissimo casu adfuisses; quantum enim presens me adiuuare potueris et consolando et prope ęque dolendo, facile ex eo intelligo quod litteris lectis aliquantulum acquieui.[8]

Ex quibus omnibus perspicuum esse potest maxima ex parte per compassionem aliorum moestitiam leuari.

<8> Quod cum ita sit, merito[9] secundo loco adhibenda est eorum commemoratio qui afflictorum, quos consolamur, malis commouentur pluresque esse et bonos qui uicem eorum doleant. <9> Ex quo genere est illud:

quę regio in terris nostri non plena laboris?

En Priamus. Sunt hic etiam sua premia laudi;

Sunt lachrime rerum et mentem mortalia tangunt.

et illud:

Extinctum Nymphae crudeli funere Daphnim

flebant, uos coryli testes et flumina Nymphis,

atque deos atque astra uocat crudelia mater.

non ulli pastos illis egere diebus

frigida, Daphni, boues ad flumina; nulla neque amnem

libauit quadrupes nec graminis attigit herbam.

Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones

interitum montesque feri silueque loquuntur. [10]

<10> His carminibus nihil fere aliud quam consolatio ex commiseratione uel compassione aliorsum queritur. Et hęc de isto loco dicta sint.

 

<IV 9> Secundus locus a lamentatione

<1> Age nunc huic illum subiciamus qui huius loci, de quo iam diseruimus, aptissimus est comes, immo, cum res postulat, nullus conuenientior aut iocundior. Hic est qui a lamentatione afflicti petitur, cum moerentem prouocamus uel petimus nobis casum infortunii sui exponat. <2> Qua in re fit mirum quoddam ut moestum ad dolorem inuitando dolore tamen leuemus: id quidem fit, uerum non preter rationem. Etenim exspuit quodammodo miserias animus infortunia sua recensendo et cum lamentis partem uirus haud minimam euomit. <3> Quod intelligens Ouidius scribit uxori:

flere meos casus; est quedam flere uoluptas

            Expletur lachrimis egeriturque dolor.[11]

<4> Quod consilium et ipse usurpans frequentissimo carmine suas calamitates deplorabat, ut est illud quod ad urbem scribit:

Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti

            et superest sine me nomen in Vrbe meum

suppositum stellis nunquam tangentibus ęquor

            me sciat in media uiuere barbaria;

Sauromatae cingunt, fera gens, Bessique Getaeque

            quę non ingenio nomine digna meo.[12]

ubi ad longum exponit suas miserias; idem facit et aliis in locis complurimis. <5> Vnde indignatus scribit aduersus illum a quo lamentari uetabatur:

Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur

            acceptoque graui uulnere flere uetas?

Ipse Perilleo Phalaris permisit in ęre;

            edere mugitus et bouis ore queri.

Cum Priami lachrimis offensus non sit Achilles,

            tu fletus inhibes, durior hoste, meos?

cum faceret Niobem orbam Latonia proles,

            non tamen huic siccas iussit habere genas;

est aliquid fatale malum per uerba leuare:

            hoc querula Procnes Alcyonesque facit.

Hoc erat in gelido quare Poeantius antro

            uoce fatigaret Lenia saxa sua.

Strangulat inclusus dolor atque cor ęstuat intus,

            cogitur et uires multiplicare suas.[13]

<6> Id uero ista ratione contingere predicant quoniam, cum męror duplicem habeat sedem, unam in corpore et in animo alteram; in corpore melancolię humorem qui, ut phisici docent, precipuus in cerebro est, in animo uero fantasiam aut opinionem malorum quibus se oppressum cernit. <7> Humorem illum melancolicum quidam philosophorum prestantissimi dixerunt per lachrimas purgari atque ideo asserere non dubitauerunt salubriores esse lachrimas homini quam nimium risum, quippe quod ploratus quędam erat malorum humorum purgatio. <8> Sed de humore aut purgatione eius utcunque illud tamen in dubia fide tenendum est, lamentationibus et querelis opinionem malorum opido extenuari, cuius multiplex causa est, sed[14] precipua quoniam in lamentatione pergit homo enumerando pręterita bona, quorum sicut possessio fuit iocunda, ita et recordatio, quo fit ut omnis lamentatio, ueluti et ira, admixtam habeat cum dolore uoluptatem. <9> Hinc uenit ut homo, si uel solus apud se ipsum queratur, leuetur miseria. Sed multo melius si apud alium fuerit lamentatus, illa de causa quam superius assignauimus; leuant quoque questus dolorem et ista ratione quod animus, dum continet intra se mali speciem, totus circa illam occupatur et eam[15] intuendo diutius uehementius affligitur et cruciatur; cum uero plorat aut querelas fundit, animus ad exteriora expanditur et ab illa urente cura quodammodo se non parua ex parte auertit. <10> Et rursum lamentationibus mitigatur ęgritudo quoniam omnis lamentatio cum uoluptate est ex eo quod homo malis honeratus lachrimando et querendo putat conuenientia sibi abire munera; omnis uero eo quod quis sibi conueniens ducit oblectari necesse est[16]. <11> Vnde aliquos męrentes delectant solitudines, ut apud Homerum Bellerophontem, apud Vergilium uero Latini uxorem; alii se sponte cruciatibus uel doloribus deputant, ut ille Terentianus Demea; alii nec[17] uoluptatibus nec ullis ornamentis uti uolunt. Quoniam illa in tantis malis putant sibi minime conuenire, ut Ouidius libellum suum facere monet:

Vade, sed incultus, qualem decet exulis esse

            infoelix habitum temporis huius habe,

nec te purpureo uelent uaccinia succo,

            non est conueniens luctibus ille color;

nec titulus minio nec cedro charta notetur

            candida nec nigra cornua fronte geras

nec fragili geminę poliantur pumice frontes

            hirsutus sparsis ut uideare comis;

foelices ornent hec instrumenta libellos,

            fortunę memorem te decet esse meę.[18]

Talia igitur et dictitare et factitare in luctu homines delectat magis quam ea quę ad letitiam pertinent. <12> Immo "si qui forte," ut optime testatur Cicero, "cum se in luctu esse uellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, reuocant se rursum ad moestitiam peccatisque se insimulant quod dolorem intermiserint. Pueros uero castigare matres et magistri solent nec uerbis solum, sed etiam uerberibus, si quid in domestico luctu hilarius factum ab his est aut dictum,"[19] ut minus illo tempore et ea rerum conditione dignum. <13> Vnde et Sappho, cum se aptiorem alio scribendi carmini diceret, in flebili tamen materia flebile carmen elegit. Similem huic rationi et Boethius assignauit. Ouidius quoque ait:

Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,

            materię scripto conueniente suo.[20]

et alibi ex persona libelli:

Inspice quid portem; nihil hic nisi triste uidebis,

            Carmine temporibus conueniente suis.

Claude quod alterno subsidunt carmina uersu

            et pedis hoc ratio uel uia longa facit.

Quod neque sum cedro cultus nec pumice leui,

            erubui domino dulcior esse meo.[21]

<14> His itaque liquet quare lamentari prodest moerentibus. Quod cum ita sit, prouocandi sunt a consolatione atque permitendi queri et plorare usque ad satietatem.

 

<IV 10> Tertius locus a laudatione

<1> Vbi uero iam sedari et tranquilliorem fieri ęstuantem uideris, hic tu eius quodammodo uices prudenter excipias commiserando et per apostropham aut raciocinationem uel alio conueniente tropo bona, quorum iactura facta est, collaudabis plurimisque uerbis efferas affirmans etiam digna esse quę doleat, ut Cicero ad Brutum:

accepisti tu quidem dolorem; id enim amisisti cui simile in terris nihil fuit; et est dolendum in tam graui uulnere ne id ipsum, carere omni sensu doloris, sit miserius quam dolere[22]

<2> Huiusmodi igitur laudibus et tali lachrimarum indulgentia moerentis animus haud mediocrem suscipit uoluptatem.

<3> Adeo autem laus defuncti delectat et ab omni pene moerore abducit ut Êgyptii, sicuti narrat Diodorus[23], eo unico solatio in mortuorum funere uterentur. <4> Nam cum nemo inuenitur qui defunctum accuset, aut si[24] quis accusauerit, per calumniam id egisse deprehensus est et pro obiecto falso crimine magna pęna mulctatus, cognati aut parentes finito luctu ad laudes mortui uertuntur et, nullas generis eius laudes admiscentes, quoniam omnes Êgyptii ęque nobiles se putant, tum ordientes a pueritia per singulas ętates discurrunt recensendo disciplinarum artium aliarum eruditionem, institutionem uitę, studia, exercitationes honestas, pudicitiam continentiam iusticiam pietatem religionem et reliqua probitatis ornamenta. <5> Idem mos laudandi et Gręcis fuit, nisi quod abundantiore uerborum loquacitate maiorum quoque pręclara facinora inter laudes defuncti iactitare consueuerunt. Hunc morem et nostri susceperunt. Vnde Vergilius de morte Cęsaris, quam sub Daphnidis persona deplorat simul et consolatur:

Daphnis et Armenias curru subiungere tigres

instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi

et foliis lentas intexere mollibus hastas.

Vitis ut arboribus decori est, ut uitibus uuę,

ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus aruis

tu decus omne tuis.[25]

<6> Idem poeta cum uellet matrem et parentes Marcelli consolari, qui puer adhuc extinctus est, nec per ętatem ulla uirtutis monumenta dedisset, accomodatissime finxit uirtutes eius quas, si superuixisset, pręstiturus erat, et eas per commiserationem recensendo puerum apte laudauit:

Tum pater Anchises lachrimis ingressus abortis:

'Nate, ingentem luctum ne quęre tuorum.

Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra

esse sinent. Nimium uobis Romana propago

uisa potens, superi, propria hęc si dona fuissent.

Quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem

campus aget gemitus! uel quę, Tyberine, dedistis

funera cum tumulum preterlabere recentem!

Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos

in tantam spem tollet auos, nec Romula quondam

ullo se tantum tellus iactabit alumno.

Heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello

dextera! Non illi se quisquam impune tulisset

obuius armato, seu cum pedes iret in hostes

seu spumantis equi foderet calcaribus armos.

Heu miserande puer, si qua fata aspera rumpis,

tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis.[26]

In hoc sermone, licet et alios locos consolandi attigerit, id est a compassione, a causa mortis, ab officio funeris, precipue tamen laudis loco immoratus est.

<7> Sic et Hieronymus, ut Theodoram de morte Lucinii consolaretur, longa oratione recensere uoluit facta egregia ipsius, uitę sanctimoniam, diuinos mores et alia uirtutum ornamenta dignissima; atque ut magis talem socium, quod habuerat, gaudere uellet, hortatus est. <8> Idem fecit in illa preclarissima epistula qua Heliodorum episcopum de morte Nepotiani consolatus est, et in omnibus pene suis consolateriis sermonibus[27] hanc diligentissime conseruauit. <9> Et iure quidem, quoniam sanę et compositę mentes potius gaudere deberent tales uiros habuisse, qui et nobis et patrię et huic fortasse ętati ornamento fuerunt, quam eos, qui nobiscum[28] esse non poterant, amisisse.

<10> Ita ergo laudes defunctorum abducunt a luctu animum, sed multo magis laudes ipsorum męrentium. Nemo est enim qui earum commendatione mirifice non tangatur aut cuius aures simul et corda non demulceat. Vnde animus ingenti dulcedine illectus uolens ac lubens ab illa męroris imaginatione ad iocundissimam laudum suarum speciem adducitur. <11> Quod Hieronymus cum sępe tum Pammachium de morte Paulinę consolando et longo quidem sermone diligentissime exsecutus est, cuius nunc uerba referre studio breuitatis omitto.[29]

<12> Hoc ipsum et Cicero ingenue fassus est rescribens Lucio Lucceio ipsum de rei publice calamitate consolanti: "Das mihi", inquit, "iocundas recordationes conscientię nostrę rerumque earum, quas te imprimis auctore gessimus; prestitimus enim patrię non minus certe quam debuimus, plus profecto quam est ab animis cuiusquam aut consilio hominum postulatum. Ignosces mihi de me ipso aliquid predicanti; quarum enim tu rerum cogitatione nos leuare ęgritudine uoluisti, earum et commemoratione lenimur."[30]

<13> Et ad Seruium de rei publicę calamitate uehementius sollicitum perscripsit:

doleo te sapientia prope singulari non tuis bonis delectari potius quam alienis malis laborare.[31]

<14> Inuitat eum ad bene actorum contemplationem, et merito quidem, quia, ut sapientissime idem alio in loco ait,

acta ętas honeste ac splendide tantam affert consolationem ut eos, qui ita uixerunt, aut non attingat ęgritudo aut perleuiter pungat.[32]

<15> Ad quam consyderationem laudando afflictum pulcherrime euocamus, ita tamen si laudatio absit ab adulationis suspicione, qua in re consolatoris prudentia desideratur.

 

<IV 11> De propriis locis huius quintę rationis[33] quorum primus est a studio

<1> Diximus hucusque quo modo compassione, lamentatione, laudationeque animum tristem ad cogitationem iucundiorem traducere possimus.[34] <2> Nunc ad propiores[35] locos et huic rationi consolandi magis fortasse congruos accedamus.

<3> Est autem eorum primus qui desolatos homines ad aliquod studium non illepidum aut ingratum inuitat, puta ad uenationem, ludum, cantum sonum cęteraque eiusmodi. Quod nimirum et Ouidius in exilium missus et probasse et libens usurpasse se scribit:

Si qua mei fuerint, ut erunt, uitiosa libellis,

            excusata suo tempore, lector, habe.

Exul eram requiesque mihi, non fama petita est,

            mens intenta suis ne foret usque malis.

Hoc est cur cantet uinctus quoque compede fossor

            indocili numero cum graue mollit opus.

Cantat et innitens limosę pronus arenę

            aduerso tardam qui uehit amne ratem

quique refert pariter lentos ad pectora remos,

            in numerum pulsa bracchia pulsat aqua.

Fixus ubi incubuit baculo saxoue resedit,

            pastor arundineo carmine mulcet oues.

Cantantis pariter, pariter data pensa trahentis

            fallitur ancillę decipiturque labor.

Fertur et abducta Lerneside tristis Achilles

            Haemonia curas detinuisse lyra.

Cum traheret siluas Orpheus et dura canendo

            saxa, bis amissa coniuge tristis erat.[36]

<4> Hoc attigit et Vergilius de Polyphemo quem

lanigerę comitantur oues: ea sola uoluptas

solamenque mali de collo fistula pendet.[37]

<5> Ex hac ratione solatii sunt conuiuia, compotationes domesticę, et conuictus familiaris, quo Teucer apud Oratium erga socios usus est, cum inquit:

            O fortes peioraque passi

mecum sepe uiri, nunc Iuno pellite curas:

            cras ingens iterabimus equor.[38]

<6> In hoc quoque genere est hortari amicum ad quampiam egregiam lectionem, precipue autem philosophię. Quoniam, ut preclare scribit Cicero:

philosophia hoc efficit, medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores, ueraque cultura animi est quę extrahit uitia radicitus et preparat animos ad satus accipiendos.

Est profecto animi medicina, philosophia, cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris.[39]

<7> Hinc et Seruium moerore leuare cupiens ad hanc inuitat ita scribens:

Reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima[40] solatia. Et quidem ego sentio multo maxima, quę experiens quotidie sic probo ut ea mihi salutem afferre uideantur, te autem ab initio ętatis memoria teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque, que a sapientissimis uiris ad bene uiuendum tradita essent, quę quidem uel optimis rebus ac usui et delectationi esse possent, his uero temporis habemus nihil in quo acquiescamus. Nihil faciam insolenter neque te tali uel scientia uel natura hortabor ut ad eas te referas artes quibus a primis temporibus ętatis tuum studium dedisti; tantum dicam quod te spero approbaturum: me, postea quam illi arti cui studueram nihil esse loci neque in curia neque in foro uiderem, omnem meam curam atque operam ad philosophiam contulisse. Tuę scientię excellenti ac singulari non multo magis quam nostrę est relictum loci. Quare non equidem te moneo, sed mihi ita persuasi te quoque in his uersari rebus quę, etsi minus prodessent, animum tamen a sollicitudine abducerent.[41]

<8> Et in Tusculanis questionibus:

Illud quidem sic habeto: nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore; quam ob rem, quoniam cępimus, tradamus nos ei curandos; sanabimur si uolemus.[42]

<9> Inter omnes uero occupationes aut studia, quibus animus a moerore reuocatur, uis amoris est potentissima sacris etiam litteris testimonium perhibentibus, in quibus legimus Rebeccam adeo ab Isaac dilectam ut dolorem, qui ex matris morte acciderat, temperaret. Prudentissimum ergo et familiares Assueri inierunt consilium, cum nouas puellas regi querere decreuerunt, quo moerorem regis, quem ob reiectam Vasthi reginam[43], amore nouę coniugis depellerent; uti et effecerunt. <10> Neque id ab re euenire consueuit; etenim nulla est mentis qualitas que uehementiore lętitia perfundat hominem quam amor. Sed ubi exuberans lętitia, ibi męrori loci est nihil. <11> Aliarum uero rerum studia, que nominauimus, uel quia singula eorum certę secuntur uoluptates, uel quia animum a cogitatione rerum inuisarum abducunt et eorum memoriam tollunt: hinc diuturnitas temporis sedat dolorem, sed ea dumtaxat quę frequenter animum ad alias curas euocauit, id enim agendo facit imaginem pręteritorum malorum excedere. <12> Cito enim decidunt e memoria quę frequentius non retractantur.[44]

 

<IV 12> Secundus locus a facete dicto uel facto

<1> Amplius diuerti animus plerumque a luctu potest aliquo faceto dicto aut facto seu alia uel grata uel iocunda confabulatione. <2> Qualia sunt apud Senecam complura. Nam dicenti "Peregre morieris," respondit "Vndecumque ad inferos una uia est;" item: "Nulla aliena terra mortuo est."[45] <3> Et illi qui querebatur amicum perdidisse: "Alium", inquit, "quęre."[46] Atque iterum lamentanti, quod non esset potens, respondit:

"Gaude quia impotens non eris." <4> Êneam quoque fessum ac multis ęgrum curis illud Ascanii facetum consolatum fuisse scribit Mantuanus:

"Heus! etiam mensas consumitis", inquit Iulus.[47]

<5> Plurima sunt ex hoc genere ac uaria a scriptoribus memorię prodita, quę repetere hic non oportet.

 

<IV 13> Tertius locus a spe futuri boni

<1> Rursum igitur reuocare[48] et hac re moestum a dolore poterimus si inicere ei curauerimus spem cuiuspiam non mediocris boni ac persuadere magna ipsum bona nec dubia manere. <2> Quod quidem quantum ualeat, uel ex illo Veneris cognosce:

Hoc equidem occcasum Troię tristesque ruinas

solabar fatis contraria fata rependens.[49]

<3> Quoniam ab Ioue audierat

hinc fore ductores reuocato a sanguine Teucri

qui mare, qui terras omni ditione tenerent,

et alibi hac eadem ratione Iuppiter Venerem consolatur:

"Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum

fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini

męnia sublimemque feres ad sydera coeli

magnanimum Êneam…"[50]

et alia multa pergit recensendo futura quorum spe simul et commemoratione Venerem reddat lętiorem.

<4> Idem fecit et Teucer apud Oratium cum inquit:

"Quo nos cunque ferat melior fortuna parente,

            ibimus, o socii comitesque;

nihil desperandum Teucro duce et auspice Teucro;

            certus enim promisit Apollo

 

ambiguam tellure noua Salamina futuram."[51]

<5> His simile est et illud:

Iamque tibi reduces socios classemque relatam

nuntio et in tutum uersis Aquilonibus actam,

et Sibylla ad Palinurum:

"Sed cape dicta memor, diri solatia casus;

nam tua finitimi longe lateque per urbes

prodigiis acti cęlestibus ossa piabunt

et statuent tumulum et tumulo solemnia mittent

ęternumque locus Palinuri nomen habebit."

His dictis curę emotę pulsusque parumper

corde dolor tristi; gaudet cognomine terrę. [52]

<6> Eruditissimus poeta uigilanter ad rem solatii causam quoque adiecit et quo pacto spe futurorum ademptus est[53] męror, declarauit. <7> Non solum autem hec, sed et alia ex hac ratione exempla apud Vergilium passim comperies. Similiter et in epistulis apud Ciceronem, ut est illud ad Publium Figulum:

"Familiares eius," id est Cęsaris, "et hi quidem qui illi iocundissimi sunt, familiariter et admirabiliter de te locuntur et sentiunt. Accedit eodem uulgi uoluntas uel potius consensus omnium; etiam illa quę nunc minimum quidem potest, sed ut possit, non cessat res publica, quantascunque uires habebit, ab his ipsis quibus tenetur, de te propediem (mihi crede) impetrabit."[54]

<8> Nihil plane omnino tantum ad solatium hominis ualet, quando cuiuspiam rei iacturam fecit, quantum spes rei recuperandę. Id optime intellexisse uidetur Ouidius, qui in exilium missus hortatur amicum ut, si etiam minime speret posse patrię restitui, tamen semper se spe redeundi detineat uel potius alat, testans adeo se nulla re alia sustentari quam spe reuertendi, quam licet falsam, ne sibi adimat, obnixe precatur dicens:

Si tamen interea quid in his ego perditus oris,

            quod te credibile est quęrere, queris, agam;

spe trahor exigua quam tu mihi demere noli

            tristia leniri numina posse dei.

Seu temere expecto seu id contingere fas est,

            tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,[55]

quo dicto sapienter declarat prestare homini uel falsam spem habere quam ueram desperationem. <9> Desperatio enim enecat, spes uero qualiscunque refocillat et nutrit. Hinc Hieronymus inquit ad Tyrasium:

Nunquam spes cum dolore concordat nec fides aliquando sentit quantancunque iacturam.[56]

<10> Et alibi simile quid scribit:

Mihi crede, semper in omnibus incredulitas moeret et sicut non potest fides nosse quod doleat, sic diffidentia sola doloribus inuenitur ancilla. Nam si dormientes dicimus, dormientes utique credere debemus et non mortuos ac requiescentes in terris fideliter secundum uocem Domini. 'Omnis', inquit, 'qui credit in me, licet moriatur, uiuet.' Si tibi medicus hoc promitteret quisquam, nullam sine dubio promissioni eius negare poteris omnino letitiam. Nunc quia Christus fabricator et restitutor promittit, non timeas eam plangere.[57]

<11> Hęc uerba, licet fidem ac diffidentiam sonent, magis tamen pertinere ad spem et desperationem; de quo loco plura iam diximus.

 

<IV 14> Quartus locus a munere

<1> Est ergo et aliud, quo distrahitur non parum a tristitia animus, munus uidelicet aliquod egregium, quo mestus donatur; oblectatur enim eo opido animus uel propter auaritię cupiditatem uel propter ambitionis fastum, uel propter amoris aut augumentum aut conciliationem, siquidem istis tribus affectibus dona pretiosa animum precipue immutare consueuerunt. <2> Quamobrem et tribus tantum generibus hominum ea largiri solent: aut auaris, quorum opera egentes largitione eos corrumpere student, aut maioribus, quos honorare cupimus, aut amicis uel beniuolis, quibus uel nostrum amorem declarare, uel eorum nobis beniuolentia conciliare desideramus. Quos omnes necesse est ex muneribus dignis summam caperent[58] uoluptatem. <3> Itaque qui et cito et bene a luctu quempiam reuocare aptat, id claris muneribus apprime efficiet. <4> Quodsi id fieri non potest aut non libet, saltem ei nos ipsos operam nostram facultates ceteraque talia polliceamur, ueluti Cicero L. Fabio, cum inquit:

Meus animus erit in te liberosque tuos semper quem tu esse uis et qui esse debet.[59]

et ad Titium:

Ego et memoria nostrę ueteris amicitię et uirtute atque obseruantia tui filii monitus nullo loco deero neque ad consolandum neque ad leuandum fortunam tuam.

<5> Idem fecit et Hieronymus ad Theodoram:

Charissima filia, hanc epistulam meam amoris mei illum habeto epithaphium et quicquid posse me scieris in opere spirituali, audacter impera, ut sciant sęcula post futura eum, qui dicit in Isaia Posuit me ut sagittam electam in pharetra sua abscondit me, duos uiros tanti maris atque terrarum inter se spatiis seperatos suo acumine uulnerasse.[60]

<6> Hę pollicitationes perinde atque munera, quanto a nobilioribus prestantioribusque uiris exhibentur, tanto acceptiores fiunt maiorique oblectatione demulcent.

 

<IV 15> Quintus locus ab euentu

<1> Postremo et illa uulgaris consolatio pretermittenda non est qua dicere assolemus cuncta meliorem in partem esse accipienda. <2> Hinc illi, qui detrimenta bonorum accepit, dicere consueuimus: "Bono animo esto; forsan diuitię, quas perdidisti, ad exitium tuum seruabantur atque caput cum illis perdendum fuisset, aut duriores cruciatus uel uincula uel carceres expertus fuisses sicuti plerisque accidere et legimus et uidimus."

<3> Simili ratione persuadebis et filii, fratris, amici, parentis, aut cuiuspiam alterius interitum lugendum non esse: "Fortasse, ut sapientia monet, raptus est ne malitia immutaret sensum eius. Placita enim erat Domino anima illius. Aut forsan, si superuixisset, acerbos dolores, uel ex eius prauis moribus uel ex miserabiliori casu suscepisses. Quanto enim satius fuerat Priamo si Paridem e cunabulis ad tumulum transtulisset quam quod eum adultum uidit cum illa nobili et exitiali preda ad domum ouantem reuerti? Vel Clytaemnestrę nonne fuisset melius si nunquam Orestem genuisset? Brutum quoque, qui primus Romanę conditor fuit libertatis, putasne multo fuisse fortunatiorem si nunquam liberos suscepisset? Nonne et Cassius, Aulus Fuluius, Q. Fabius, Clodius Pulcher, Q. Hortensius et cęteri omnes orbos se maluissent, quorum alii sceleribus filiorum intabescentes, alii ultra moerorem manus cum iugulo illis, quos genuerant, inferre compulsi sunt, et preter iura naturę, quibus uitam dederant, necem crudelissimam acerbissimamque prestiterunt, ita et extremos dies in luctu et squalore misere[61] transegerunt. Sapientissime ergo ille sese consolatus est cui cum diceretur: "Iuuenis morieris", respondit: "Fortasse alicui magno malo me fortuna subducit; et si nulli alii, certe uel senectuti, cui etsi nulla mala inessent, tamen illud tale ac tantum est propter quod solum deuitandum: nulli unquam senectus esset optanda, quin potius totis deprecanda uotis."[62] <4> Illud dico incommodum quod Iuuenalis in calce posuit:

Vt uigeant sensus animi, ducenda tamen sunt

funera natorum, rogus aspiciendus amatę

coniugis et fratris plenęque sordibus urnę.

Hec data pęna diu uiuentibus ut renouata

semper clade domus multis in luctibus inque

perpetuo moerore et nigra ueste senescant.[63]

Deinde enumerat plerosque, quibus uita longior grauissimas attulit calamitates eosque intolerabilibus onerauit malis. Vt Nestorem, Peleum, Priamum, Andromachem, Mitridatem, Croesum, Hannibalem, Scipionem, Pompeium, quibus omnibus prestitisset nullos uidisse senectutis dies!"

<5> His atque eiusmodi cogitationibus sapientes uiri consueuerunt moerentia corda a luctu reuocare atque his abducere locis; qui omnes quinque fuerunt atque eorum primus a studio dictus, secundus a facetiis, tertius a spe, a munere uel pollicitatione quartus et quintus ab alio euentu grauiore. Et hi quidem omni fere et tempori et personę conueniunt.

 

<IV 16> De tribus locis qui a persona accipiuntur inimici quorum primus a uindicta est

<1> Pręter hos uero locos sunt adhuc reliqui tres, qui a persona inimici accipiuntur, proinde religiosis uiris et probis non multum conueniunt nec salua cum sua, tum ipsorum dignitate[64] consolator mentes eorum temptare poterit. <2> Hos tamen recensere uoluimus cum quod his maiores nostri usi sunt, tum quod exercitatum ingenium poterit eos, si adhibere diligentiam uoluerit, aliqua ex parte honestare et nonnunquam dignioribus consolationibus adaptare. <3> Primum itaque horum a uindicta mutuamur, non quidem ea ratione qua superius diximus, quando de diminutione angoris disputabamus, uerum a spe uindictę, id est ut persuadeamus amico lugenti aduersarium eius, a quo iniuriam accepit, poenas daturum aut in hac aut saltem in alia uita Deumque esse iustum iudicem ac cunctorum scelerum ultorem. <4> Hoc satyrus ille diligenter seruauit ubi inquit:

"Nullane periuri capitis fraudisque nefandę

poena erit?" abreptum crede hunc grauiore catena

protinus et nostro (quid plus uelit ira?) necari

arbitrio; manet illa tamen iactura nec unquam

depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco

inuidiosa dabit nimius solatia sanguis.[65]

et post adiecit:

            Dabit in laqueum uestigia noster

perfidus et nigri patietur carceris uncum

aut maris Êgei rupem scopulosque frequentes

exulibus magnis. Pena gaudebis amara

nominis inuisi tandemque fatebere lętus

nec surdum nec Tiresiam quemquam esse deorum.[66]

<5> Hac ipsa ratione et Dido se consolabatur:

"Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,

supplicia hausurum scopulis et nomine Dido

sepe uocaturum; sequar atris ignibus absens

et cum frigida mors animę secluserit artus,

omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas;

audiam et hęc Manes ueniet mihi fama sub imos."[67]

<6> Sic et Sapientia consolatur seruos Domini iniuste a potentioribus oppressos:

Stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustiauerunt et qui abstulerunt labores eorum; uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur subitatione insperatę salutis dicentes intra se penitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati uitam illorum existimamus insaniam et finem illorum sine honore: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei: et inter sanctos sors illorum est. Ergo nos errauimus a uia ueritatis et iustitię: lumen non illuxit nobis: lassati sumus iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam Domini dum ignorauimus.[68]

<7> Tunc illud innocentes consequuntur psalmistę solatium:

Lętabitur iustus cum uiderit uindictam, manus suas lauabit in sanguine peccatoris.[69]

<8> Hieronymus quoque hoc pacto Oceanum consolatus est:

Veniet tempus ut eorum risus uertatur in luctum, quibus noster nunc plantus est lętitia.[70]

<9> Et Theodoram de morte Lucinii consolando "Habemus", ait, "consolationem quod Domini sermone mors iugulatur, per quem dicitur ad eam: Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Et in consequentibus: Adducet uentum urentem Dominus de deserto ascendentem, qui secabit omnes uias eius et desolabit fortem illius."[71]

<10> Ista omnia ad consolationem dicta sunt aduersum illos, qui iniurias consueuerunt irrogare, ut ex eo solatium suscipiant contristati, quod sperare possunt aduersarios eorum pęnam daturos. Tametsi non sit ingenuorum ac proborum uirorum ultione gaudere, quippe qui iubentur diligere etiam inimicos et orare pro persecutoribus ac calumniatoribus suis.

<11> Cuius rei honestatem etiam falsę relligionis cultores uiderunt atque comprobauerunt. Vnde cum Demosthenes sęuientem in Athenienses Alexandrum mitigare cuperet, non habuit maiorem laudem ad quam eum adhortaretur aut quod ei pro clementia ipsius dignum pretium polliceretur quam quod ait: "Nihil habet fortuna tua maius quam ut possis, nec nostra melius quam ut uelis conseruare quam plurimos." Quam sententiam propter prestantiam et singularitatem eius postea Cicero Caesari retulit.[72]

<12> Hac uirtute plerique duces et principes magis quam maximis rebus gestis clarissimisue triumphis celebrantur. <13> Plus laudis L. Cornelio pietas contulit quam sęuissimo hosti Romano, duci Carthaginiensium, in funere prestitit, quam ingens robur animi, quo ipsum hostem una cum opido expugnauit. Magis commendantur Cęsaris lachrimę, quas capiti Pompei exhibuit et in liberos Catonis cęterosque aduersarios suos ingens clementia quam tot insignes palmę quas uictor conspicuus ex hoste reportauit. Quid de Q. Metello, de posteriore Africano, Q. Crispino, M. Marcello, Hannibale, Alexandro, Pisistrato, Pyrrho, ceterisque ducibus ac principibus dicam? Nonne hi omnes parcendo potius quam uincendo sunt habiti admirabiliores? <14> Et recte sane, quoniam dare ueniam ac salutem diuinum est munus, denegare uero aut tollere et impium et crudele.

<15> Nec est egregii animi aut nobilis uindictam appetere, sed, ut sapientissime Aristoteles docet, timidi ac uilis. Vnde merito illud Xenophontis laudatur quod cuidam maledicenti retulit: "Tu", inquit, "potens es maledicere, ego uero tua maledicta contemnere." <16> Sed illud Socratis tanto maiore excipitur laude quanto in grauiore exhibitum iniuria. <17> Nam cum fuisset a quodam impuro homine calce percussus, urgentibusque amicis <ut>[73] cum eo iniuriam ageret respondit: "Quid enim si me asinus calce impetisset; num ei diem dixissem?" sapientissime decernens prestabilius esse hominum quam bestiarum iniurias tolerare aut utrasque ęque contemnere, atque hoc proprium esse uiri officium, muliercularum uero et puerorum lites litibus conserere et quibuscunque causis rixas concitare; contra quorum delyramenta et poetę illi placuit disputare qui ait:

"At uindicta bonum et uita iocundior ipsa."[74]

<18> Ad quod respondit dicens:

Nempe hęc indocti quorum precordia nullis

interdum aut leuibus uideas flagrantia causis;

quantulacunque adeo est occasio, sufficit irę.

Chrysippus non dicit idem nec mite Thaletis

ingenium dulcique senex uicinus Hymetto

qui partem acceptę seua inter uincla cicute

accusatori nollet dare. Plurima foelix

paulatim uitia atque errores exuit omnes

prima docens rectum sapientia; quippe minuti

semper et infirmi est animi exiguique uoluptas

ultio. Continuo sic collige quod uindicta

nemo magis gaudet quam fęmina.[75]

<19> I nunc et inter tot tantaque et diuina et humana clementię specimina ac documenta insanire et furere non cessa et more rabidorum canum iritatores insectare. Aut si id turpe putas, ut merito debes, amplectere mansuetudinis tranquillitatisque pacem et huius potius uoluptate suauitateque fruere quam illius, quam a spe uindicte inepte uenaris. <20> Quod si facies, Deo hominibusque gratificabere; cum horum clarissimam uirtutem adeptus eris, illius uero mandatum adimpleueris. Nunc utrum horum eligas in tua optione[76] positum est. Nos interea inceptum prosequamur.

 

<IV 17> Secundus locus a criminatione aduersarii

<1> Est ergo finitimus huic loco et ille qui a criminatione aduersarii accipitur. Solent enim plerique haud mediocrem suscipere uoluptatem cum audiunt conuicia uel maledicta congeri in suos inimicos: consolabimur ergo huiusmodi uiros non parum si accusabimus aduersarios aut maliuolos ipsorum[77] eosque impuris uerbis insectabimur asserentes illos esse homines nepharios, impios, ueneficos, parricidas, et si ex ipsorum flagitiis et sceleribus quędam detestabiliora referemus; id nanque faciendo quodammodo ulciscimur uicem amici, quo ex officio ingens suscipit solatium. <2> Hunc locum Cicero ad Curionem haud illepide attigit scribens de morte Marcelli:

Ita uir clarissimus ab homine teterrimo acerbissima morte est affectus et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inuentus est amicus qui ei mortem afferret.[78]

<3> Iuuenalis quoque consolando amicum, cui depositum negatum fuerat, inuehit in periuros dicens:

Tam facile et pronum est superos contemnere testes

si mortalis nemo idem sciat! Aspice quanta

uoce neget, quę sit ficti constantia uultus:

per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat

et Martis frameam et Cirraei spicula uatis,

per calamos uenatricis pharetramque puellę,

perque tuum, pater Êgei Neptune, tridentem;

addit et Herculeos arcus hastamque Mineruę,

Si uero et pater est, "Comedam", inquit "flebile nati

sinciput elixi Pharioque madentis aceto."[79]

et post subdit:

            tunc te sacra ad delubra uocantem

precedit, trahere immo ultro ac uexare paratus.

Nam cum magna male superest audacia causę,

creditur a multis fiducia.[80]

<4> His et aliis multis nihil aliud agit quam illius, qui amico eius intulit iniuriam, et ei similium arguere perfidiam ac impietatem.

<5> Sic quoque et Dominus uidetur consolare uoluisse Ezechielem prophetam:

Et tu, fili hominis, ne timueris eos neque paueas a facie eorum quoniam insanient atque conuenient aduersum te in gyro et in medio scorpionum tu habitas.[81]

Huc pertinet et illud quod Hieronymus ad Theodoram scribit:

Verum est illud super necessitatem mortis prophetale uaticinium quod fratres diuidat et charissima inter se nomina crudelis et dura dissociet.[82]

<6> Quibus uerbis mortis immanitatem uidetur accusare quod ei immitis et dura fratrem abstulerat, quo pacto et nos plerunque inuehere solemus in ipsam appellantes eam duram, iniquam, iniustam, impiam, crudelem. <7> Hinc illa Theophrasti aduersus naturam querela est, qua lamentatur quod cornicibus ac ceruis aliisque animantibus, quorum paruum interest, longiora indulget spatia, hominibus uero, quibus maxime interfuisset, etiam ea, quę semel breuia licet concessit, sępius inuida preripit ac precidit; quorum si etas potuisset fieri longior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omnique doctrina hominum uita erudiretur.[83] <8> Similes sunt et ille indignationes aut exclamationes quas homines contra fortunam, contra imbres, maria, tempestates, proditiones, iniustitias malitiasque, ac perfidias humanas intorquere ac iaculari consueuerunt. Ex quorum numero est illud Iob:

Pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo. Dies illa uertatur in tenebras non requirat eum Dominus desuper et non sit in recordatione nec illustretur in lumine.[84]

<9> Ceterum hęc atque eiusmodi uix et raro salua Dei reuerentia ac ipsius hominis dignitate fieri posunt. Qua de re consolatorem monemus ut hunc tractando locum et pudori suo et pietati debitę consulat ne, dum hominibus placere studet, Deo conditori suo displiceat, aut, dum amico prodesse cupit, obsit animę suę.

 

<IV 18> Tertius locus a frustratione

<1> Solent et ex tertia ratione aduersarii aliquod solatium captare homines, quę contingit ex frustratione aut uanis conatibus inimici, puta cum conatur magna mala inferre aut uniuersis exspoliare bonis, nec tamen potest efficere; ex hoc se consolantur homines tanquam quandam ultionem ex hoste sumpsissent, sed[85] uident eum non omnino uoti sui compotem factum. Istorsum spectat quod Ouidius ait:

En ego, cum caream patria uobisque domoque

            raptaque sint adimi quę potuere mihi,

ingenio tamen ipse meo comitorque ferorque:

            Cęsar in hoc potuit iuris habere nihil.

Quilibet hanc sęuo uitam mihi finiat ense,

            me tamen extincto fama superstes erit

dumque suis uictrix omnem de montibus orbem

            prospiciet domitum Martia Roma, legar.[86]

<2> Ista eadem ratione et complures Dominici sanguinis testes, dum ab impiis tortoribus uariis cruciatibus eum negare compellerentur, se ipsos[87] consolati sunt illudendo hostibus suis ac dicendo: "Frustra laboratis, nec quod cupitis ullo pęnarum genere a nobis extorquebitis; etsi in corpus potestatem habetis, at nos potestatem in animum habemus, quem uestra furia uel insania nequit attingere." <3> Qua ex re haud mediocre solatium capiebant, ita ut inter acerrima tormenta sęuissimosque cruciatus cernentes carnifices suos incassum furere in risum erumperent ac unde tristitiam capere credebantur, inde solatium ingens suscipiebant. Hinc illa Laurentii in uesaniam regis insultatio[88] fuit qua dicebat dum in craticula ureretur: "Assatum est; uersa et manduca". <4> Non sine uoluptate ac solatio putamus Anaxarchum dentibus suam pręcidisse linguam quam ei tyrannus ille amputare minabatur. Itidem et aliis plerisque, quos enumerare pretermittimus, iocundam bonorum suorum fuisse non dubitamus iacturam, quam ipsi sponte fecerunt, ne illa in manus aut potestatem uenirent inimicorum, et, si eis ex sententia contigit, pro magno solatio habuisse.

<5> Ex hoc genere solatii est et illud quod ei accidit qui insequendo quempiam aut appetendo fugientem aut defendere uel resistere conantem nec omnino incolumis id quiuit tentare. In tali negotio persequens licet paruo potitus, tamen uictorem se putat atque illo uel tenui successu solatur. <6> Vt apud Ouidium Phoebus:

Cui deus: "At quoniam coniunx mea non potes esse,

arbor eris certe", dixit, "mea; semper habebunt

te coma, te cytharę, te nostre, laure, pharetrę"[89]

consolatur se eam in sua cessuram ornamenta quam non potuit habere in amplexus.

<7> His itaque rationibus procedit iste tertius locus qui, ut illi duo superiores, a persona aduersarii ducitur. Habet tamen amplius in se honestatis, propterea et uiris causisque dignioribus absque pudore facilius quam illi alii accomodantur.

 

<IV 19> De tribus locis sapientum, quorum primus a recordatione Dominicę passionis

<1> Verum enimuero quemadmodum hi tres loci uix aut raro sapientibus et uiris religiosis conueniunt, itidem sunt alii tres qui uix aut raro, immo fere nunquam aliis quam uiris sapientibus et religiosis congruunt, ab aliorum uero natura omnino abhorrent, quippe qui nec pie nec sapienter quicquam uel pensare uel cogitare queunt.[90] <2> Istorum autem locorum primum sanctissima gignit pietas, duos uero reliquos[91] sapientię supremus cumulus.

<3> Est autem ille, quem pietatis diximus filium, Dominicę passionis deuota recordatio, ad quam cum pia mens aduocatur, procul dubio cunctarum suarum tribulationum obliuiscitur aut ei in conspectu harum uel placidiores uel saltem leuiores fiunt.

<4> Etenim quis suę mentis compos, in quem omnis amoris omnisque humanitatis scyntilla non in totum extincta est, quis, inquam, adeo delicati est sensus uel tantus sui ipsius amator cui non dulcescant uniuersę presentis uitę amaritudines ac poenę si diligentius intueatur quanta et qualia pro se sit noster passus saluator? Qui primum, ut ita loquar, coelos relinquens ad nos in terras descendit, qui patrem maximum optimumque, mirificam angelorum reliquorumque supercoelestium ciuium societatem, non enarrabiles delicias posthabens, se credidit inimicis, perfidis ciuibus, detractoribus blasphemis et grassatoribus[92] impiissimis; qui sanctissimus, immo qui solus est sanctus, nasci de peccatoribus uoluit, ex domino seruus fieri, ex principe frater, ex Deo homo, et sempiternus mortalitatis subire infirmitatem. <5> Atque <ille>[93], qui cęlos, sydera, angelos, et pretiosissima quęque condiderat, luteam assumpsit uestem; qui omnis denique diuitias distribuit ac largitur, de paupercula uirgine in summa inopia est editus et educatus. <6> At in quibus palatiis altissimi filius est natus? Nempe in uilissimo pastorum diuersorio; pro segmentatis cunis presepe uile[94] habuit, pro molli pluma ac bisso foenum et paleam. <7> Triginta tribus annis multas inedias passus, sitim, ęstum, nuditatem, algorem, obprobria, derisiones, uerbera, colaphos, euulsam illam barbam sacratissimam, faciem uenerandam consputam[95] inaudita pertulit patientia; stetit mutus ueluti ouis coram tondente se, non fuit in uniuerso corpore illo gloriosissimo quantum grano sinapi tegeres quod non fuerit plagis et liuoribus sauciatum ac labefactatum. <8> Ad extremum, quod reliquum et summum erat, uitam suam ignominiosissime acerbissimęque morti pro nostra uita exposuit; ut nos uiueremus, ipse mori uoluit; ut nos salui essemus, caput suum saluare noluit; quę, obsecro, est ista beniuolentia, qui amor inauditus, quę incredibilis charitas? aut a quo fratre, a quo parente, a quo domino uel amico unquam impensa? Dicite uos, quibus omnipotens integrum dedit sensum, cogitate, pensate, narrate! <9> Quis ergo est adeo durus, adeo ferus aut inhumanus, quibusue exaggeratus malis, qui ista atque eiusmodi de saluatore suo, de Domino et conditore uniuersorum, de altissimi Dei filio cogitans non mitescat; aut cui cuncta amara, quęcunque uel passus est, uel patitur, uel pati posset, non uideantur amoena, et quasi domino suo seruus pro tantis ac talibus rependat uices, precipue ipso Domino admonente ac clamante:

Qui cupit meus esse discipulus me sequatur: et qui uult uenire post me, abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

et rursum:

Qui diligit patrem aut matrem, uxorem filios uel sorores plus quam me, non est me dignus.

et:

Beati qui lugent quoniam consolabuntur.[96]

<10> Hinc et apostolus in nullo gloriabatur nisi in tribulationibus suis; beatum quippe non dubitabat esse eum, qui in tribulationibus suffert, quoniam, quem probatus fuerit, accipiet coronam quam repromisit deus diligenti se. Iccirco et ipse dicebat: "Si contolerabimus, et corregnabimus."[97]

<11> Vnde et Iacob monet dicens:

Omne gaudium existimate, fratres mei, quom in uarias temptationes incideretis scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia spem, spes uero reddit opus perfectum.[98]

<12> Ille quoque uenerandus piscator idem hortatur cum inquit:

Christus pro nobis passus est, uobis relinquens exemplum ut sequimini uestigia eius.[99]

<13> Itaque qui discipulus, qui domesticus Christi esse uult, necesse est obprobria, detractiones, derisiones, flagella, plagas sustineat ac ęquo animo ferat omnia quę pro nobis pertulit magister et Dominus noster. <14> Qui uero hec pati renuit, nec discipulum eius se depromere habet, nec filium, nec domesticum, neque seruum. Nec illam denique debet sperare gloriam, quę etiam Christo nisi passo non est data, quandoquidem oportuit pati[100] et ita intrare in gloriam suam. <15> Ille innocens, immaculatus, sanctus, qui testimonio prophetę peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius,[101] pro nobis peccatoribus impiis sceleratis perinde ac facinorosissimus reus uel atrocissimus grassator ab iniquissimis latronibus iudicatur, conspuitur, irridetur, flagellis ceditur. <16> Et nos si quid ab ipso aut ab inimicis eius uel ob delicta nostra uel ob iustitiam eius aut uoluntatem pati contingerit, contristamur, dolemus, lamentamur, iniuste nos afflictos querimur, insuper impiissimo ore non solum diem, horam natiuitatis nostrę, matrem patrem, uerum et ipsum conditorem et regem Dominumque uniuersorum blasfemamus. Non nos comminationes eius absterrent, non documenta erudiunt, non alliciunt blandę paternęque pollicitationes, non sanctorum inducunt exempla, non sempiternę beatitudinis attrahunt premia. <17> Et quibus rebus gaudere debemus, ut pote indubiis ualidisque bonorum meritis, eisdem exacerbamur insani et tristamur uolentes ex crapulis et plumis per otium et uoluptates[102] ad coelos euolare ad quos nemo unquam, immo nec ipsorum coelorum conditoris filius nisi ex carceribus tormentis et cruce per sanguinem et uarias tribulationes conscendit.

<18> Harum atque similium rerum pia reputatio, credite mihi, ita animum nostrum omnibus leuat angoribus ut loco tristitię mirificam inducat suauitatem totumque recreet ac confirmet. In hac enim meditatione serpens ille ęneus inspicitur quem iussu Domini erexit Moyses in heremo ut omnis saucius et infirmus, quicunque respexerit ad illum, sanetur ab ęgritudine sua et langore; ad quod spectaculum tanto crebrius et libentius concurrere deberemus quanto eius intuita specie non solum ab ęgritudine liberamur et totam pristinam recuperamus ualitudinem, uerum etiam illos sempiternos altissimi thesauros promeremur. Sed de pietatis loco hactenus.

 

<IV 20> Secundus locus a cogitatione finis humani

<1> Porro sapientię loci apud complures fortiores sunt ad auertendum animum a moerore non quidem uirtute sua, uerum uitio humanę imbeccillitatis infirmitatisque in qua minus uigere solet perfecta charitas quam uel prudentia uel sapientia; et uniuersi rem suam uigilantius pensant quam alienam; quod istis duobus locis, de quibus iam dicemus, maxime effici solet, precipue autem illo qui a fine uitę humanę ducitur. <2> Siquidem potentissima est ad reiciendum cunctas mortalium calamitates finis sui prudens reputatio: hoc est cum uir eruditus ac sapiens secum ita decernit: "Ad quid nam in hoc mundo summus me opifex procreauit? Num ad crapulas, comessationes, uoluptatesque carnis exquirendas, aut ad rixas, odia, lites, occisionesque concitandas; uel ad conquirendas opes, magistratus ambiendos, edificandas urbes, imperiumue in homines exercendum; uel ad aliud quippiam ex humanis rebus possidendum consequendumque? Atqui horum quędam nobis cum brutis communia sunt, reliqua uero nec perpetuo haberi neque illo pauculo et exiguo tempore sine magnis laboribus comparari queunt, sine ingenti fastidio administrari et sine grauissimis curis anxietatibusque retineri[103]. <3> Non ergo iste dignus est humani generis finis, non profecto ob hęc friuola et caduca ille factus est propter quem etiam coeli conditi sunt. Alius ergo mortalium est finis et ob aliud procul dubio hoc in mundo producimur; nimirum ut per patientiam ac obedientiam Deo creatori nostro in hoc ergastulo isto paruo nostrę uitę tempore[104] eas possessiones, illam gloriam et honorem promereamur quę antiquus ille serpens diabolus per superbiam inobedientiamque amisit et quę nobis scelestissimus inuidens ab initio cum homine pertinaciter luctatur, et nos, ne ad possessionem patrimoniumque ipsius antiquum deuenire possimus, pro uirili sua die ac nocte illis uiis abducere conatur quibus ipse corruit.

<4> Quid mihi igitur cum mundo, quid cum diuitiis, agris, coniuge, liberis, imperiis, potentiis, dummodo illud, cuius gratia procreatus sum, consequar et obtineam? Viuat unusquisque, ualeat, habeat, me maledictis, me iniuriis, me flagellis, me gladiis[105] impetat, loquatur, faciat, comminiscatur quicquid uult; ego tamen propositum meum sequar, nemo me ab eo absterrebit, nemo retardabit, nemo reuocabit. <5> Velatis oculis, adoperto capite, auribus obturatis,[106] scissa ueste, immo, si opus est, et corpore, uel per sentes, spinas, flumina, ignes, per medios gladios nihilominus transibo. Nullus mihi propositum premium preripere poterit, nullus adimere.

<6> Video negotiatores per tot et maris et terrę, fluminum, tempestatum, latronum, pyratarum, ęstuum, imbrium pericula ad caducas tam diuitias properantes; et ego per minora aut etiam longe grauiora, si esse possunt, ad illas sempiternas uerasque diuitias pergere non festinabo, quas mihi nec tempestas labefactari aut corrumpere, nec tyrannus eripere, nec fures subtrahere, nec demoliri tinea, nec erugo exedere ualet;[107] latrunculi sanguine suo et capitis certo discrimine miserrima spolia et uictum infoelicem petere non dubitant, et ego bona illa quę nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit sanguine meo et periculo capitis quęrere uerear? <7> Quid mea si uituperor, si blasphemor, si irrideor, si affligor, uerberor, enecor, occidor; animum nemo potest occidere; quin immo hęc atque eiusmodi uniuersa eo mihi iucundiora gratioraque esse habent, quo me currentem melius fortiusque impellunt et ad bona, quę propero, magis aptum celeremque[108] constituunt."

<8> His ac similibus uersatur iste prior sapientię locus, qui quantum apud integras mentes ualeat ad exonerationem cunctarum molestiarum, quicunque sani consilii diudicare potest.

 

<IV 21> Tertius locus a recordatione mortis

<1> Non minus forte merores uniuersos cunctasque fluctuationes animi mortis sedat recordatio, quam putamus secundum locum sapientis. <2> Quippe cuius memoria facit cuncta uilescere et reuelato fuco sordes uanitatesque cuiusque deprendere, ita ut liquido cognoscatur in his inferioribus nihil esse dignum quod ametur; ubi autem abest amor, certe abest et dolor, siquidem nullius rei iacturam ęgro animo tolleramus nisi eius quam dileximus.

<3> Alia quoque ratione mortis consideratio nonnunquam adimit langores: puta cum quispiam iniuriam passus est, aut alteri nimias opes uel potentiam inuidet uel alium sibi imperantem moleste fert; inter hęc dummodo cogitat se moriturum amissurumque omnia illa, insuper et fortasse pęnas daturum, haud paruam accipit refocillationem. Hinc sacer psalmista ait:

Ne timueris cum diues factus fuerit homo aut cum multiplicata fuerit gloria domus eius quia cum interierit non sumet hęc omnia neque descendet cum eo gloria domus eius.[109]

<4> Pleni sunt sacri codices talibus consolationibus et huic tanquam potissimo consolationis innituntur loco. Et certe haud mediocris est momenti. <5> Vnde et uulgo ad consolandum uel se uel alium usurpatur: "Veniet mors quę adęquabit omnia nosque his exsoluet malis." Proinde et multi uehementioribus calamitatibus concussi apprime exoptant mortem putantes per eam uniuersis suis laboribus et erumnis imponi finem, cuius longiorem dilationem[110] uel moram inter precipua maximaque infortunia deputare consueuerunt. <6> Vt Boethius faciebat cum inquit:

Heu heu, quam surda miseros auertitur aure

            et flentes oculos claudere sęua negat;

dum leuibus male fida bonis fortuna faueret

            pęne caput tristis merserat hora meum;

nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,

            protrahit ingratas impia uita moras.[111]

<7> Idem queritur Iob:

Quare misero data est lux et uita his qui in amaritudine animę sunt, qui expectant mortem et non uenit, quasi effodientes thesaurum gaudentque uehementer cum inuenerint sepulchrum.[112]

<8> Vnde plerique tenerioris sensus et malorum impatientes mortem sibi ultro propriis arcesserunt manibus ac summa impietate dolorem depellere sunt conati; ut Cato Vticensis, Dido, Sardanapalus, Nero, Demosthenes, Hannibal[113], et alii complures.

<9> Quorum errorem probans Seneca in libris suis quos de consolatione conscripsit et nonnullis in epistulis, alias uir sapiens, hoc genus solatii extremum adhibuit atque ut eo, cum usus uenit[114], utantur homines et suadet et docet uaria mortis genera explicando quibus facile sit uolenti e uita excedere. Sed absit tanta impietas tantaque amentia ab homine Christiano quę non solum diuina, sed et ipsius naturę ratione improbatur, ut pulchre in Politicha sua docet Aristoteles:

Homo namque natura est membrum ei[115] rei publicę cui si se subtrahit, nimirum iniuriam facit et pro cede sua ciuitati debet poenas.

Iccirco lege sancitum est huiusmodi uirorum cadauera honore sepulturę priuari; qua ignominia mortuo maior inferri non potest, et iure quidem. <10> Totum enim lege naturę in partes suas habet potestatem, quippe quę ad famulatum eius sunt natę ipsique cuncta sua seruitia debentur.[116] <11> Sicuti humano corpori manus, pedes, oculi, aures cęteraque membra ministrant ac famulantur, horum quoduis, si se a corpore auellere uellet, nonne aperta illud iniuria afficeret? <12> Qua de re sancitum est in omni re publica ne cui liceat potestate priuata quenquam occidere etiam facinorosum quantumuis aut sceleratum. Vnde liquet nemini etiam nocenti licere se ipsum interimere, quanto magis[117] insonti!

<13> Quod etiam theologorum non minus efficaci astruitur ratione. Etenim sapientum ambigit nemo Deum uniuersa propter hominem condidisse, hominem uero propter se ipsum; quam ob rem, cum homo non sibi, uerum Deo potius uiuere habet, nefas est ei procul dubio uitam suam, quam Domino debet a quo eam et[118] acceperat, adimere. <14> Quod si ademerit, iure ab eo Dominus pro perfidia aut temeritate meritas poterit sumere pęnas; nec poteris causari te inutilem ei fuisse aut ne ipsum offenderes subtraxisse, quia non est pecudis de se ipsa iudicare ad quem usum domino sit, sed pastoris; et figulus uasa probat et usibus quibus lubet accomodat[119].

<15> Vnde nequeo satis demirari illorum ingenia qui tantis laudibus ac preconiis factum Lucretię, Catonis, ceterorumque quos nominauimus, efferunt et commendant atque illud magnanimitati et constantię tribuunt quod est ignominiosissimę pusillanimitati et turpissimę imbeccillitati[120] merito tribuendum. <16> Siquidem quis est adeo obtuso aut ebeti ingenio qui aperte dispicere non queat hos omnes, quod prę mollitiem et infirmitatem uel dolores uel contumelias diutius perpeti extimescerent, mortem sibi consciuisse?[121] Nam quid dicam de Lucretia, cui rem nullo piaculo dignam summa impietate libuit expiare et alienam suo malo culpam ulcisci? Sed de his pręsens locus disputare non postulat. <17> Satis igitur sit nobis hic illud admonuisse quod sicut mortis crebra recogitatio tum ad tollendas erumnas, tum ad componendas omnes[122] suę uitę rationes ad sapientes bonosque uiros plurimum pertinet, ita prouocatio minime.

<18> Valet enim ad consolandum mortis recordatio propter curas quę dictę sunt, precipue autem propter terrorem quem incutit mentibus humanis. Est enim ita natura comparatum ut fortior dolor minorem[123] excludat et leuia mala in conspectu sileant grauiorum. Vnde tenuiora leuius portantur quom difficiliora recordamur. <19> Hinc[124] moerentem sapientissime monet Isidorus dicens:

Versetur ante oculos tuos imago futuri iudicii; pręuide quid postmodum eris passurus, futuram Dei sententiam cogita, futura Dei iudicia super te formida. Terreat te Gehennę metus: terreat te iudicii illius sententia, reuocet te poenarum terror, uitę tuę criminum cotidie intuere, omni hora mortem habeto pre oculis, ante oculos tuos tenebrarum semper uersetur aduentus, de morte tua cotidie cogita, finem uitę tuę semper considera; esto sollicitus ne subito rapiaris, cotidie dies ultimus appropinquat, cotidie ad finem tendimus, quotidie ad uiam uitę transimus, ad mortem quotidie properamus, ad uitę terminum cotidie tendimus, momentis decurentibus ad finem ducimur. Nescimus quid nobis hodie contingat, nescimus quando extremum tempus adueniat nobis. Ignoramus si hac nocte animam nostram conditio mortis reposcat, finis noster nobis absconditus est, uenturi exitus ignorantia nobis incerta est; improuisus est mortis occursus; dum nescimus, repente mors uenit; dum non existimamus, improuisi tollimur; dum ignoramus, repente subtrahimur. Timeamus ne dies illa tanquam fur nos comprehendat, ne nos turbo Diuini iudicii, dum ignoramus, diripiat, ne repentinus interitus auferat, ne imprudentes subito comprehendat calamitas. Spiritus qui ad peccandum succendit peccantem subito rapit, qui uiuentes inflammat, extemplo deuorat morientes; qui inflectit ad uitia, mox rapit ad tormenta; quantos ad pęnam mortis improuisa rapuit calamitas, quantos inmeditatus exitus strauit, quanti in momento subtracti deficiunt; quanti, dum mori non existimant, auferuntur; quanti ad mortem subito rapiuntur et repente ad ęterna supplicia deducuntur.[125]

<20> Ad hos atque alios huiusmodi futuros exitus animum męstum si inuitabimus, nimirum ab omni pręsenti molestia abducemus.

 

<IV 22> Ultimus locus ab obsecratione[126]

<1> Hi sunt igitur omnes illi precipui loci quos[127] nobis Diuina clementia innotescere uoluit, quibus abduci animum a moerore posse putamus.

<2> Ille unus superest quem in calce huius nostri operis et ordine et ratione uidemur reseruasse. Vltimo enim[128] loco haud inepte poterimus ad preces descendere et amicum uehementius obsecrare ne se cruciari uelit, sed et nostra et cęterorum amicorum cura animum cohibere et sibi ipsi ac nobis indulgere. <3> Sic illa apud Terentium ait: Ne crucia te, anime mi.[129]

<4> Sed multo melius ac preclarius Cicero ad Publium Figulum; quo dicto solo, quoniam huic nostrę disputationi uniuerse aptissimum uisum est, totam hanc sermocinationem, quam longius quam sperabamus produximus, uoluimus concludere. Ait ergo Cicero:

Extremum illud est ut te horter et obsecrem animo ut sis maximo nec ea solum memineris quę ab aliis magnis uiris accepisti, sed illa etiam quęque ipse ingenio studioque peperisti; quę si colliges et sperabis omnia optime et, que accident, qualiacunque erunt, sapienter feres.[130]

<5> Deo autem sit gloria et uero consolatori spiritui sancto, in cuius unitate uiuit pater et filius per immensa sęcula[131].

 

FINIS[132]

 

 


 



Apparatus et loci

[1] IV.7. tit FINIS QVARTÊ RATIONIS CONSOLANDI - QVINTA INCIPIT FOELICITER

[2] IV.7.2 post potiora delevit deligentes (V1 etiam deligentes)

[3] IV.7.3 nobis deest in V1

[4] IV.8.2 post Hic delevit autem

[5] IV.8.3 Cic. fam. 4,5,1

[6] IV.8.4 Sen. ep. 78,4

[7] IV.8.6 Ov. trist. 3,5,11-20, ubi 16 singultatis; 17 sum quoque; 18 carum; 19 manifestaque; 20 abitura

[8] IV.8.7 Cic. fam. 4,6,1

[9] IV.8.8 post merito delevit igitur

[10] IV.8.9 Verg. Aen. 1,460-62      Verg. ecl. 5,20-28

[11] IV.9.3 Ov. trist. 4,3,37-38, ubi 37 fleque

[12] IV.9.4 Ov. trist. 3,10,1-6, ubi 6 quam... nomina

[13] IV.9.5 Ov. trist. 5,1,51-64, ubi 58 et Ov. pro huic; 60 querulam Procnen Halcyonenque; 62 Lemnia; 63 exaestuat pro cor ęstuat

[14] IV.9.8 sed pręcipua pro ac pręcipua

[15] IV.9.9 eam pro illam

[16] IV.9.10 post necesse est delevit unumquenque

[17] IV.9.11 post alii nec delevit nullis

[18] IV.9.11 Ov. trist. 1,1,3-6, 9-10, 7-8, ubi 6 fuco pro succo

[19] IV.9.12 Cic. Tusc. 3,27(64), ubi rursus; peccatique; dolere

[20] IV.9.13 aptiorem... carmini ] aptius alio carmine scribere V1      Ov. trist. 5,1,5-6, ubi 6 suae

[21] IV.9.13 Ov. trist. 3,1,9-14, ubi 11 clauda; 12 uel pro et; 13 flauus pro cultus; leuis; 14 cultior

[22] IV.10.1 Cic. ad Brut. 17 (1, 9) 2

[23] IV.10.3-4 cf. Diod. Sicul. 1,92,5

[24] IV.10.4 si addidit

[25] IV.10.5 Verg. ecl. 5,29-34     instituit pro sustinuit

[26] IV.10.6 Verg. Aen. 6,867-83, ubi 867 obortis; 868 O gnate; 873 uidebis; 876 tantum; 880 hostem; 882 rumpas

[27] IV.10.8 sermonibus pro litteris

[28] IV.10.9 nobiscum ] perpetuo nobiscum V1

[29] IV.10.11-12 desunt in V1

[30] IV.10.12 Hoc... et pro Quod     Cic. fam. 5,13,4-5, ubi Das enim; ab animo; consilio hominis; leuari; etiam commemoratione

[31] IV.10.13 Et pro Hoc ipsum et Cicero molitur illis uerbis quę (illis immutavit de his) ] Hoc Cicero molitus est illis uerbis quę V1      scripsit pro perscripsit     Cic. fam. 4,3,1, ubi doleo tamen

[32] IV.10.14 Cic. Tusc. 3,25(61), ubi uixerint; post pungat add. Cic. animi dolor

[33] IV.11. tit. quintę rationis ] rationis ultimę V1

[34] IV.11.1 cogitationem ] conditionem V1     possimus ] possumus V1

[35] IV.11.2 propiores ] proprios V1

[36] IV.11.3 Ov. trist. 4,1,1-18, ubi 1 meis; 8 trahit; 10 iactat; 11 fessus; 16 attenuasse

[37] IV.11.4 Verg. Aen. 3,660-61

[38] IV.11.5 deest in V1      Hor. Od. 1,7,29-32, ubi 31 uino pellite

[39] IV.11.6 cf. Cic. Tusc. 2,4 (11); 2,5 (13); 3,3 (6)     morbis pro membris

[40] IV.11.7 minima ] nimia V1

[41] IV.11.7 Cic. fam. 4,3,3-4, ubi aut quidem; quę ego experiens; uiris om. Cic; habemus aliud add. Cic; natura praeditum add. Cic; non multo plus; etiam si minus

[42] IV.11.8 Cic. Tusc. 3,6 (13)

[43] IV.11.9 Assueri regis V1     post reginam add. in margine V1accepit

[44] IV.11.12 decidunt... retractantur ] labuntur... intuentur V1

[45] IV.12.2 Sen. de rem. fort. 3,2

[46] IV.12.3 Sen. de rem. fort. 15,2

[47] IV.12.4 Verg. Aen. 7,116

[48] IV.13.1 reuocare ] abstrahere V1     ei inicere V1

[49] IV.13.2 Verg. Aen. 1, 238-39

[50] IV.13.3 Verg. Aen. 1, 235-36      Verg. Aen. 1,257-60

[51] IV.13.4 deest in V1      Hor. Od. 1,7,25-29

[52] IV.13.5 Verg. Aen. 1,390-91, ubi Namque pro Iamque      Verg. Aen. 6,377-83, ubi 377 duri; 383 terra

[53] IV.13.6 ademptus est sic

[54] IV.13.7 Cic. fam. 4,13,5, ubi Familiares uero eius; familiariter... de te pro Cic. mirabiliter de te et; non cessat pro necesse est

[55] IV.13.8 Ov. trist. 3,5,23-28

[56] IV.13.9 Hier. ep. 40,1 (ep. Tur. PL30)

[57] IV.13.10 Hier. ep. 40,7

[58] IV.14.2 muneribus dignis ] munere digno V1     caperent ] capiant V1

[59] IV.14.4 Cic. fam. 5,18,2       Cic. fam. 5,17,5, ubi consolandam... leuandam

[60] IV.14.5 Hier. ep. 75,5

[61] IV.15.3 pręstiterunt ] dederunt V1     ita et ] et deest in V1     misere ] miseri V1

[62] IV.15.3 Fortasse... votis cf. Sen. de rem. fort. 4,2

[63] IV.15.4 Iuv. 10,240-45, ubi 242 sororibus

[64] IV.16.1 cum...ipsorum pro et sua et eorum tum dignitate

[65] IV.16.4 ubi inquit deest in V1      Iuv. 13,174-79, ubi 179 nimius pro minimus

[66] IV.16.4 Iuv. 13,244-49, ubi 249 Teresian

[67] IV.16.5 Verg. Aen. 4,382-87, ubi 385 anima seduxerit

[68] IV.16.6 Vulg. Sap. 5,1-7

[69] IV.16.7 Vulg. Ps. 57,11

[70] IV.16.8 Hier. ep. 41,5

[71] IV.16.9 Hier. ep. 75,1

[72] IV.16.11 cf Cic. Lig. 38

[73] IV.16.17 ut addidi

[74] IV.16.17 Iuv. 13,180

[75] IV.16.18 Iuv. 13,181-92

[76] IV.16.20 Deo... gratificabere ] et Deo et hominibus charus eris V1     illius uero ] illius etiam V1     optione ] opinione V1

[77] IV.17.1 ipsorum ] eorum V1

[78] IV.17.2 Cic. fam. 4,12,2, ubi deterrimo; offerret

[79] IV.17.3 Iuv. 13,75-85, ubi 76 idem nemo; 83 deest

[80] IV.17.3 Iuv. 13,107-10

[81] IV.17.5 consolare uoluisse ] consolasse V1      Vulg. Ezech. 2,4-7 = Hier. ep. 41,18

[82] IV.17.5 Hier. ep. 75,1

[83] IV.17.7 inuida pro in uincla; Theophrasti... erudiretur cf. Cic. Tusc.

[84] IV.17.8 intorquere ac deest in V1     Vulg. Iob 3,3-4

[85] IV.18.1 tanquam... sumpsissent ] et quasi aliquam ultionem ex hoste se sumpsisse putant si V1

[86] IV.18.1 Ov. trist. 3,7,45-52, ubi 47 fruorque; 51 septem pro omnem

[87] IV.18.2 se ipsos ] sese V1

[88] IV.18.3 Qua ex re haud ] Qua de re non V1      regis insultatio pro reges exsultatio ] illa in... regis Laurentii insultatio V1

[89] IV.18.6 Ov. met. 1,557-59

[90] IV.19.1 et... itidem ] ac religiosis uiris... pariter V1     abhorrent pro alieni sunt (quae eadem in V1)     queunt ] V1 poterunt, in margine vero possunt

[91] IV.19.2 duos... reliquos ] reliquos uero duos V1

[92] IV.19.4 sit... saluator ] passus sit noster saluator V1      grassatoribus ] occisoribus suis V1

[93] IV.19.5 illi V1, V2

[94] IV.19.6 uile presepe V1

[95] IV.19.7 inedias multas V1     sacratissimam ] preclarissimam V1     uenerandam consputam V1 ] ueneranda consputa V2

[96] IV.19.9 Vulg. Mat. 16,24

[97] IV.19.10 coronam ] coronam uitę V1    diligenti pro diligentibus ] diligentibus eum V1     contolerabimus ] tolerabimus V1      Vulg. ??

[98] IV.19.11 Vulg. Iac. 5,1-3

[99] IV.19.12 Vulg. 1 Petr. 2,21

[100] IV.19.14 pati ] pati Christum V1

[101] IV.19.15 Vulg. 1 Petr. 1,2,22

[102] IV.19.17 et uoluptates addidit

[103] IV.20.2 post retineri delevit et sine grauissimis curis

[104] IV.20.3 hoc... tempore ] hoc uitę ergastulo isto paruo tempore V1

[105] IV.20.4 gladiis pro gladio

[106] IV.20.5 post obturatis delevit obstructis auribus

[107] IV.20.6 tam diuitias transposuit     exedere ualet ] exedere potest V1

[108] IV.20.7 habent ] debent V1     quę propero sic      celeremque pro celeriusque

[109] IV.21.3 Vulg. Ps. 48,17-18

[110] IV.21.5 largiorem delationem V1

[111] IV.21.6 inquit pro dicebat ] diceret V1      Boeth. Cons. phil. 1v1,15-20, ubi eheu

[112] IV.21.7 Vulg. Iob 3,20-22

[113] IV.21.8 Hannibal, Antonius, et alii V1

[114] IV.21.9 atque... uenit ] atque ut eo... uenerit V1

[115] IV.21.9 ei om. V1

[116] IV.21.10 cuncta pro uniuersa      debentur immutavit de debent (V1 debent)

[117] IV.21.12 licere addidit     quanto minus V1

[118] IV.21.13 astruitur correxit ex asstruuntur (V1 astruitur)     uniuersa... condidisse ] propter hominem condidisse uniuersa V1     uiuere habet ] uiuere debet V1      a quo eam et ] a quo et V1

[119] IV.21.14 post temeritate delevit ipsius     post accomodat delevit uel deputat

[120] IV.21.15 post imbeccillitati delevit potius

[121] IV.21.16 prę ] per V1     dolores... contumelias ] dolorem uel contumeliam V1     consciuisse ] constituisse V1

[122] IV.21.17 omnes addidit

[123] IV.21.18 fortior... minorem ] fortior minorem dolorem V1

[124] IV.21.19 Hinc pro Vnde ] Quare sic V1

[125] IV.21.19 Isid. syn. 47-50

[126] IV.22 titulum e V1 sumpsi

[127] IV.22.1 precipui... uoluit ] loci quos precipuos nobis diuina uoluit clementia innotescere V1

[128] IV.22.2 Vltimo namque V1

[129] IV.22.3 cf. Ter. Eun. 95.

[130] IV.22.4 longius quam sperabamus ] longius sperato V1      Cic. fam. 4,13,7; pro quęque legitur apud Cic. et in V1 quae ut... maximo ] ut maximo sis V1

[131] IV.22.5 cuius ] quorum V1     pater et deest in V1      sęcula ] sęcula sęculorum V1

[132] In fine: Stephanus Sabinus escripsit