<Liber I>[1]

<I 1> Qualiter affecti sunt qui consolatione egent.

<1> Consolatori optimo tria cognoscere expedit: primum qualiter affecti sint qui consolatione indigent, deinde a quibus personis illam pręcipue expetunt, tertio loco qua ratione consolandi officium sit suscipiendum et quibus exsequendum rebus.[2] <2> Sane ad hęc singula facilem nobis forsan aditum consolationis diffinitio prestabit.[3] <3> Proinde primum quid ipsa sit consolatio uideamus.

<4> Est igitur consolatio (quatenus ad propositum negotium spectat) amicis dictis uel factis moerentis animi refocillatio quędam.[4] <5> Moeret autem animus presentis mali opinione: presentis, inquam, non re tantum uerum etiam imaginatione. <6> Potest enim malum uel preteriisse, uel esse futurum, et nihilominus aegritudine animum afficere, cęterum tunc dumtaxat, cum illius mali species nos apprehensos tenet. <7> Veluti enim mens nostra lętatur numquam nisi cum bonum sibi conueniens presens recognoscit eiusque commodis se potiri uel putat, uel sperat, itidem nec unquam tristatur nisi cum existimat rem sibi aduersam accidisse aut imminere ineuitabilem eiusque molestias pati[5]. <8> Oportet uero opinionem huiusmodi (ut sapienter monet Zeno) recentem esse, siquidem inueterata et obsoleta, quoniam iam longiore usu familiarior facta est et iam inter domesticas computatur, non multum exacerbat animum. <9> Siquidem tanta est consuetudinis uis, ut etiam, quę natura illepida sunt, ipsa lęta efficiat. <10> Verum quod recentem opinionem esse debere diximus, ita interpretatur Cicero:

ut non tantum illud recens intelligatur, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo uis quędam insit et uigeat et habeat quandam uiriditatem, tam diu appellatur recens; ut Artemisia illa, Mausoli Carię regis uxor, quę nobile illud Halicarnassi fecit sepulchrum, quam diu uixit, uixit in luctu, eodemque etiam confecta contabuit. Huic erat illa opinio quotidie recens, quę tum denique non appellatur recens cum uetustate exaruit.[6]

<11> Itaque idem est dicere recentem ac si uiuidam dixeris aut uehementem! Recens ergo opinio malorum Hecubam, Medeam, Niobem, Bellerophontem usque ad ultimos dies persecuta est.

 

<I 2> Que nocumenta afferat egritudo.

<1> Nulla autem sęuior animi pestis est quam ęgritudo, sacra Scriptura attestante quę ait: Sicut tinea uestimento et uermis ligno, ita tristitia uiri nocet cordi.[7] <2> Constat enim humana uita in motione quadam quę a corde in cętera membra diffunditur. <3> Atque hanc commotionem non quantancunque esse decet, uerum certa quadam moderatione prefinitam, ultra quam si progrediatur, perturbabit, immo nonnunquam et exterminabit mortalium[8] uitam.

<4> Docuimus autem alibi singulis passionibus animi corda humana amplius solito exagitari; uerum non omnis immodica exagitatio nocet cordi, quoniam illę passiones, quę concitant appetitum ad prosequendum comprehendendumque quippiam quod conueniat, si non omnino uehementius concutiant, obesse nequeunt. <5> Quę etsi aliquando obsunt, ut Philoni Lacedaemonio, Chiloni philosopho aut Sophocli tragędo et aliis nonnullis, quos legimus inmodica lętitia exstinctos, non tamen obsunt ratione subiectę materię, quam representant, quippe quę maxime congruit, immo quodam pabulum ac fomentum est humanę uitę, uerum[9] nocet ratione uehementioris commotionis, aut nimię dilatationis, propter quam ille uitalis igniculus, qui in corde tenebatur inclusus, euanescat. <6> Siquidem cum cor nimia lętitia iusto se amplius expandit, foliolum illud, quod aditu cordis uitalem claudebat flamam, iusta respirationis uicissitudine temperans resolutas offendens parietes, quibus inniti consueuerat, patens hostibulum dimittere cogitur; itaque spiritus ille igneus claustris lassatis erumpit sedesque antiquas relinquit, quocum homo ipsam pariter animam exhalat.[10]

<7> Passiones uero, quę appetitum in fugam uertunt et eum in se ipsum contrahere cogunt, ueluti res obscena uisum[11], non tantum nocent ratione motus, sed etiam ipsius pestiferi cibi administratione. <8> Illud enim animo nostro res tristes illatę faciunt, quod corpori exhibitum uirus; ex quo liquet, cum nulla aliarum passionum ita infesta face animum impetat, nec ullam aliam esse quę cor hominis deterius exedat. <9> Quippe quę[12] appetitum impedit ne se extra diffundat, necesse est cor uiribus destituatur nec cęteris membris debitum possit prestare officium. <10> Anima quippe[13] grauiori occupata cura nequit coquendis dirigendisque alimentis uacare nec sanitati necessitatique consulere corporis. <11> Itaque exsiccatur ac gelu constringitur humorque eius generis, quem Gręci melancoliam appellant, incrementum capit ac inualescit uehementius; et quoniam siccus quodammodo ac gelidus est, itinera spirituum uitalium occupat, nec foueri membra permittit, atque ita nutrimento subtracto uirere[14] uigereque desinunt et in dies extenuantur magis ac usque ad exinanitionem consumuntur. <12> Hoc est quod Ouidius scribens ex Ponto amico suo Flacco queritur:

Longus enim curis uitiatum corpus amaris

            Non patitur uires langor habere suas.[15]

<13> Et postquam enumerauit incommoda, quę ob ęgritudinem uel męrorem patiebatur, nec iam posse cibum ullum capere nec somnum, intulit:

Vix igitur posses uisos agnoscere uultus,

            Quoque ierit, quęras, qui fuit ante color.

Paruus in exiles succus mihi peruenit artus,

            Membraque sunt cęra pallidiora noua.[16]

<14> Nec huius mali <causam> dicit esse immodicum cibum, aut uinum uel ueneris usum, quippe quorum et copiam et appetitum iam olim amiserat; sed ait:

Vnda locusque nocent, et causa ualentior istis,

            Anxietas animi, que mihi semper adest.[17]

<15> Proinde tali morbo laborantibus suadent medici somnum, uinum,[18] balnea calida cęteraque eiusmodi quę humectare irrigareque corpus iuuant ac natiuum confirmant calorem. <16> Quorum[19] opem haud mediocrem et Augustinus nono Confessionum libro se sensisse fatetur.

<17> Et ęgritudo ita corpus cruciat ut dictum est.

 

<I 3> Quibus incommodis ęgritudo afficiat animum.

<1> Porro animum debilitat, grauat, et facultatem adimit philosophandi. <2> Siquidem contristati nullam rem exacte curare ualemus, quoniam (ut in communi est prouerbio) delectatio perficit opus; unde et Ouidius ait: Carmina proueniunt animo deducta sereno.[20]

<3> Tristitia autem, non iniuria, dicitur aggrauare animum, utpote quę uires eius ligat. <4> Contudit enim ingenium (ut ait idem poeta) patientia longa malorum, et pars antiqui longa uigoris abest.[21] <5> Cohartatur namque uoluntas in malis nec se explicare ualet; ac maxime cum spem euadendi amisit, et tamen inter angustias deprehensa, quoad potest, reluctatur; ac ueluti de uentis illis scribit Vergilius: Circum claustra fremit,[22]et modo hac modo illac erumpere conatur.

<6> Quod quidem ex ipso corporis habitu uidere licet, siquidem cum ęgritudine aut anxietate premitur quispiam: nullus eum locus capit, nullus retinet; nunc resupinus recumbit, nunc deambulando fatigatur, huc atque illuc cursitans interdum iacet, interdum sedet; et post paululum consurgit, gemit, eiulat, uociferat, agitat caput et[23] manus uentilat, articulos intorquet, tundit pectus faciem, illidit frontem, plangit, plorat et crebrioribus interuallis ab imo pectore suspiria trahit; ita corporis totius iugi sollicitudine et labore, animę eandem ęstuationem declarat ac quo pacto intus fatiscat, manifestum facit. <7> Qua agitatione[24] adeo nonnunquam defatigatur, ut tantis absorta malis nullum officium corpori ualeat prestare. <8> Ita homo stupidus aliquando ac ueluti exanimis linquitur.[25] <9> Quę singula doctissimus poeta in persona Didonis pulcherrime expressit:

Sęuit inops animi totamque incensa per urbem

bacchatur: qualis commotis excita sacris

Thyas, ubi audito stimulant triaeteria Baccho

orgia nocturnusque uocat clamore Cithaeron.[26]

<10> Et post, ubi ostendit ei ademptam omnem spem Êneę retinendi, adiecit:

His medium dictis sermonem abrupit et auras

ęgra fugit, seque ex oculis auertit et aufert,

linquens multa metu cunctantem et multa parantem

dicere. Suscipiunt famulę collapsaque membra

marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.[27]

<11> Sic et Ouidius, quando Hecubam describit uulnera Polydori intuentem:

Troades <exclamant>, obmutuit illa dolore

et pariter dolorem lachrimasque introrsus abortas

deuorat ipse dolor duroque simillima saxo

torpet et aduersę figit sua lumina terrae,

interdum toruos extollit ad aethera uultus,

nunc positi spectat uultum, nunc uulnera nati,

uulnera precipue.[28]

<12> Qui potuit fingi acerbior persona uel doctius uel aptius, aut quibus euidentioribus naturę signis summus exprimi luctus et intestini doloris rabies? <13> Dixi autem merito rabiem, quoniam testimonio Aristotelis multos in insaniam uertit mentis angor. <14> Vnde et Vergilius non inconcinne de Amata Latini uxore fingit, cum impetrare nequiuit Lauiniam Turno in coniugium dari:

tum uero infoelix ingentibus excita monstris

immensam sine more furit lymphata per urbem.

Ceu quondam uolitans torto sub uerbere turbo,

quem pueri magno in gyro atria uacua circum

intenti ludo exercent; ille actus habena

curuatis fertur spatiis; stupet inscia turba

impubisque manus mirata uolubile buxum;

dant animos plagę; non cursu segnior illo

per medias urbes agitur populosque feroces,

quin etiam in siluas simulato numine Bacchi

maius adorsa nefas maiorem orsa furorem

euolat et natam frondosis montibus abdit.[29]

<15> Simili ratione non ab re Niobem Medeam et Hecubam aliosque furore correptos ob męroris acerbitatem poetę scripserunt; etenim ęgritudo uehementior cerebrum exsiccat et consumit ac spiritus illos animales enecat, qui imagines rerum a sensibus ad fantasiam adferunt. <16> Succidit quippe eis neruos, dum florem sanguinis, quo uehuntur, sicibunda depascit.[30] <17> Nonnullos pręterea cura intestina apprehensos extemplo enecat, ut de Periandro Arcadię tyranno perhibent, qui ob necem filii Corcyrenses ulcisci cupiens, liberos eorum ad Aliacem abscidendos misit[31], sed hos Samii seruauerunt. <18> Qua re audita Periander dolore exstinctus est. <19> Ex his iam constare potest quo modo quaue[32] de causa nimia ęgritudo uires animi et debilitet et grauet. <20> Porro cur philosophari moerentes non ualeant, causa impromtu est: quamuis enim diuersę sunt uires animę, radix tamen eius substantię simplex ac penitus una, quamobrem nemo simul animum nisi ad unum opus intendere potest, quod dum exsequitur, alia negligat necesse est,

pectora nostra duas non admittentia curas,[33]

ut poeta ait, presertim quę diligentius tractandę sunt. <21> Hinc euenit ut homini altius quippiam cogitanti ea, quę narrantur, non intelligat nec, quę in oculis aguntur, aduertat. <22> Iccirco cum homo grauioribus malis oppressus id sedulo agat, in eoque totus uersetur ut illud depellat aut enitet, quo tantopere urgetur, nequit animum ad aliud opus dirigere.[34] <23> Hinc et Ouidius in exilio positus ad amicum ait:

Scribis ut oblectem studio lacrimabile tempus,

            nec pereant turpi pectora nostra situ.

Difficile est quod, amice, mones: quia carmina lętum

            sunt opus et pacem mentis habere uolunt:

Nostra per aduersas agitur fortuna procellas,

            sorte nec ulla mea tristior esse potest.

Exigis ut Priamus natorum funere ludat,

            et Niobe festos ducat ut orba choros.

Luctibus an studio uideor debere teneri,

            solus in externas iussus adire Getas:

des licet inualido pectus mihi robore fultum,

            fama refert Imeti quale fuisse rei,

fracta cadet tantę sapientia mole ruinę;

            plus ualet humanis uiribus ira dei.

Ille senex dictus sapiens ab Apolline nullum

            scribere in hoc casu sustinuisset opus.[35]

<24> Atque ita et ratione et experimento seu testimonio doctissimi uiri liquet ęgrotum animum ad speculandum minime esse idoneum, quamuis hoc ipsum et aliter confirmare poteramus: sed in re aperta sine uitio immorari non potest.

<25> Nos quoque forsan altius in arcem huius rei inuecti sumus quam presens ratio postulabat, ut iocunda magis quam apta uideantur. <26> Ad alia ergo, quę magis ad nostrum propositum spectant, ueniamus, et quo discrimine ista ęgritudo mortalium pectora perturbet,[36] consideremus.

 

<I 4> Qui facilius et qui minus facile consolationem admittunt

<1> Neque enim omnes ęqualiter hac ęgritudine afficiuntur, sed pro uarietate ętatum personarum temporum ac malorum et alii quidem leuantur celerius, alii tardius, alii uero nunquam. <2> Eorum autem animi precipue refocillantur miseriaque leuantur, qui sunt ad lętitiam uoluptatemque proniores. <3> Quales imprimis sunt iuuenes, quippe quorum animos ob inconstantiam ac inconsiderationem facile est ad quampiam traducere iucunditatem, atque etiam propter rerum imperitiam his persuadere ea, quę patiuntur uel passi sunt, incommoda non esse; uel saltem, quando nimium creduli sunt facileque de se omnia sperant, aliqua egregia spe eos reddere hilariores. <4> Has fere easdem ob causas et mulieres non magno negocio consolationem admittunt, utpote que et imbeccillis sensus sunt et ad quocunque libuerit deducendum faciles.

<5> Contra uero consolationi difficulter consentiunt senes, ut qui sua sponte ob amissam de se fiduciam sedulo moerore conficiuntur, neque ullis rationibus adduci possunt melius de se sperare, pręsertim si qua aperta detrimenta acceperunt; continuo enim putant illa esse certissima interitus euersionisque suę indicia. <6> Quod[37] quidem nobilissimus poetarum in Anchisen ingenue effinxit, cum hortaretur a filio fugam capessere seque incendiis Iliacis subtrahere:

abnegat excisa vitam producere Troia

exiliumque pati. "Vos o, quibus integer ęui

sanguis" ait, "solidęque suę stant robore uires,

vos agite fugam.

Me si cęlicolę uoluissent ducere uitam,

has mihi seruassent sedes. Satis una superque

uidimus excidia et captę superauimus urbi.

Sic o sic positum affati discedite corpus.

Ipse manu mortem inueniam, miserebitur hostis

exuuiasque petet; facilis iactura sepulchri."[38]

<7> Hoc ipsum senum ingenium secutus Terentius scite Menedemum introduxit frustra Demeam consolantem.

<8> Peritis quoque mundanarum rerum hominibus magnoque usu edoctis solatium adhibere malorum plerunque haud facile est, quoniam detrimenta tam honoris quam facultatum iusto amplius diiudicare consueuerunt et grauioribus metiri ponderibus, ut non sit possibile ab ipsis ueluti a pueris aut ab aliis leuioribus opinionem malorum amouere aut eorum mentes ullis demulcere blanditiis. <9> Non facile etiam solatium suscipiunt homines, qui eas res, quas precipue dilexerant, perdiderunt; ut auari diuitias, parentes filios et uniuersaliter cunctas illas res, quas sibi homines maximo studio ac labore comparauerunt. Ista autem singula grauiora ad medendum fiunt si uel ab amicis uel aliis charis, a quibus minime conueniebat, ablata sunt, uel infortunato nimium casu adempta absque ulla spe recuperandi. <10> Hinc[39] fuit quod Menippo cinico, cum pecuniam male quęsitam per insidias sublatam didicisset, manus a iugulo, quin se pręfocaret, studium philosophię prohibere non ualuit. <11> Hinc quoque uenit ut illi, qui se sciunt morti destinatos, raro et uix consolationem recipiant.[40] <12> Amplius et eorum, qui frequentia infortunia passi sunt[41] consolationibus duriores praebent aures, uel quod crebrioribus acerbitatibus diriguerunt uel quod eis assidua nimium consolandi officia uiluerunt, precipue autem quod tantis confracti malis uniuersam penitus boni spem abiecerunt. <13> Nonnunquam tamen, ut Cicero in Tusculanis questionibus scribit, quidam ex hoc genere fortunii,

qui multa sepius sunt perpessi, quicquid accidit ferunt facilius, <...> ut ille apud Euripidem, qui ait:

Si mihi nunc tristis primum illuxisset dies

nec tam erumnoso nauigassem salo

esset dolendi causa ut iniecto equi

freno repente tactu exagitantur nouo:

sed iam subiectus miseriis obtorpui.[42]

<14> Insuper, quod mirabilius est, nonnumquam illi, qui semper cunctis in rebus secunda fortuna usi sunt, et quibus uniuersa ex uoto successerunt, ita unico uel rerum uel honoris casu franguntur ut frustra illis queuis solatia adhibeas; quo fit ut quadam tristitia et desperatione conficiantur consumanturque. <15> Id autem ipsis ea ratione contingit quod nimium sibi uel tribuunt uel indulgent. <16> Quoniam, ut preclare ait Boethius:

foelicissimi cuiusque delicatissimus est sensus et, nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur.[43]

<17> Viri quoque irreligiosi et qui de prouidentia iustitiaque Dei non recte sentiunt et truces nimium ac melancolici solatium accipere nesciunt, quoniam illi quidem iniuste se afflictos putant et non debita pati, ab his uero affectio contraria omne abigit solatium. <18> At uero homines pii et Deum metuentes, quoniam ea, quibus premuntur[44] omnipotentis iudicio destinata recte arbitrantur, ut Iob, Thobias, et alii sanctorum plerique ęquo animo ferunt et consolationem lubentes amplectuntur.

<19> Similiter et illi facile moerorem reiciunt, quos natura ipsa finxit hilariores, ut sanguineos aut liberales aut humanarum rerum contemptores, quorum postremi maxime ualent et ad se et ad alios consolandos. <20> Quod quidem probat caput illius epistolę, quam Cicero ad L. Lucceium scribit:

Quanquam ipsa consolatio litterarum tuarum gratissima est, declarat enim sumam beniuolentiam coniunctam pari prudentia, tamen illum fructum ex his litteris uel maximum coepi quod te pręclare res humanas contemnentem et optime contra fortunam paratum cognoui; quam quidem laudem sapiencię tuę statuo esse maximam, nec aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male uiuendi suspensas habere rationes.[45]

<21> Ille autem pendere extrinsecus merito dicitur, cui spes non est in se ipso reposita, quin potius in externis bonis, quarum iacturam si fecerit, se periisse funditus arbitratur ac per hoc nisi restitutis bonis solatium admittit nullum; porro qui de se ipso bene sperat, floccipendit cętera uniuersa.

 

<I 5> Quę propria sunt antidota harum ęgritudinum singularium

<1> Hoc loco non alienum puto singulis his generibus propria assignare antidota ne, si ea inter aliam medicinarum turbam coniiciamus, difficultatem lectori prebeamus, si quando cognoscere uoluerit quod precipue farmacum cui morbo sit idoneum. <2> Ab his ergo, quos proxime nominauimus, exordium sumamus.

<3> Consolatori enim cum huiusmodi uiris non multum negotii erit, siquidem aduersitatibus tantum concutiuntur, sed non consternantur, ut in eadem epistula testatur Cicero ita dicens: "Hęc cogitatio," uidelicet contemnendarum fortunarum, "cum mihi omnino non excidisset (etenim penitus insederat), ui tamen tempestatum erat labefactata atque conuulsa."[46]

<4> Tales igitur homines statim confirmare poterimus si eos, ut ad se ipsos redeant, admonebimus et sese diligentius colligentes quid eorum sapientia, quid disciplina, quid uirtus egregia, quid clara morum ac uitę institutio ab ipsis postulet, uelint aduertere. <5> Quam rationem Cicero ad Figulum scribens pulchre per occupationem attigit:

ea quidem facultas uel tui uel alterius consolandi in te summa est, si unquam in <ullo> fuit. Itaque eam partem, quę ab exquisita quadam ratione et doctrina proficiscitur, non attingam; tibi totam relinquam. Quid sit forti et sapienti homine dignum, quid grauitas, quid altitudo animi, quid acta tua uita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent, tu uides.[47]

<6> Vide, quęso, quam prudenter eum admonuit et obliqua oratione insolentiam simul atque arrogantiam euitauit, et quod propter suam modestiam ac amici auctoritatem grauitatemque, cui tantum tribuit ut eum monere non audeat, se facturum negauit, tamen sapientissime effecit. <7> Induxit eum pulcherrime omneque ipsius studium accendit ad tuendam honoris existimationisque suę rationem[48] ad curandumque diligentius ne opinionem preclaram, quam homines de sapientia et fortitudine eius conceperant, ipse dolendo mollius turpiter perdat ac subuertat. <8> Hinc nos rectissime admonemur in consolandis grauioribus ac prudentioribus uiris ut et nostri pudoris et eorum auctoritatis curamus rationem habere et non illis nos pręceptores aut doctores exhibeamus, ne nostrum consilium sapientię eorum preferre uideamur, uerum quicquid uel dicere uel facere uoluerimus, uerecundius agere ac ipsorum dignitatem in omnibus conseruare; ita fiet ut et impudentię notam pulchre effugiamus et apud eos non minus oratione quam beniuolentia ualeamus.

 

<I 6> Antidotum senum et pusillanimorum

<1> Sed de his uiris prestantibus hactenus; ad eos ueniamus quibus minus et spei est et uirtutis, cum quibus multo plus operis difficultatisque superest oratori, atque illud precipue curandum quo eos bene de se sperare inducat ostendatque in eis siquid poterit tale esse, quo freti miseri esse non poterunt, ueluti sapientiam, artem, scientiam, disciplinam, ualitudinem, robur, ingenium, solertiam, probitatem, et cętera id genus; quo pacto Cicero Lentulum submonuit: "Tuę", inquit, "sapientię magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in uirtute atque in rebus gestis tuis atque in tua grauitate positam existimare."[49]

<2> Et recte sane; quicunque enim aliter agit, id agit ne unquam quietus esse possit, nec ullis iocundis fruatur diebus uniuersamque uitam suam sollicitam transigat ac miseram; quippe cuius uota et desyderia ab extra pendere incipiunt, mox fortunę prębet dominę uenale caput, illi[50] se subicit, illius destinat seruituti, quę quoniam uaria et instabilis est, uarios ac instabiles famulos suos reddat necesse est, et semper eos cupiditate futurorum bonorum anhelantes efficiat, amore presentium anxios, preteritorum aut ademptorum iactura tristes ac luctuosos. <3> Quomodo igitur non hic iure ac merito inops et miser, immo miserrimus sit censendus in tanta animi inopia et fluctuatione positus tametsi Attali aut Croesi thesauros possideat? <4> Aut quis hunc probum uel bonum dixerit, cui nullum scelus adeo exsecrandum detestandumque est, quod non leue putet et factu facile, dummodo, quod cupit, uel retineat uel adipiscatur? <5> Nonne istorum illa uox est: "Crescant diuitię" et "crescant quocumque modo; quid enim saluis infamia nummis? [51]"

<6> Et rursum:

Decernat quodcunque uolet de corpore nostro

Isis et irato feriat mea lumina sistro,

Dummodo uel cęcus teneam, quos abnego, nummos.

Et pthisis et uomice putres et dimidium crus.[52]

<7> Hęc sunt periuri uerba qui depositum negauerat amico, hi omnium fortunę seruorum sermones. <8> Nec mirum quidem; qui enim sibi ipsis diffidunt, si amittunt quod possident, desperant sua uirtute aliquid amplius unquam comprarare. <9> Idcirco quando in discrimen eorum ueniunt, omnibus illa flagitiis et criminibus defendere non erubescunt, non pietati parcunt, non amicis, non fratribus, non parentibus, non famę suę, non honori, non ipsi denique omnium conditori deo: omnia perturbant, omnia[53] subruunt, polluunt et prophanant.

<10> Contra uero illi, qui uirtutem colunt eiusque pręsidio freti sunt, nullis omnino opibus adduci queunt ut non solum rem piaculo, sed ne laxissima quidem poenitudine dignam committant.[54] <11> Vt M. Curius et C. Fabricius apud Romanos optime declararunt, quorum alter a Samnitibus, alter a rege Pyrrho multa argenti aurique pondera missa non attigit[55]. <12> Etenim tolle cupiditatem et flagitia uniuersa sustuleris; tolle auaritiam et non erit amplius ob quod peterent homines, aut furta latrociniaque exerceant, nec[56] cur fidem uiolent, socium decipiant aut interimant. <13> Sane Xenocrates[57] philosophus quinquaginta auri talenta missa ab Alexandro repudiauit, tametsi ad nullum scelus illis sollicitaretur. <14> Sed Crates Thebanus proprias diuitias collectas in pelagus proiecit, "Abite" dicens "in profundum malę cupiditates; ego uos mergam, ne mergar a uobis." <15> Multi quoque philosophi proprias facultates abiiecerunt, ut Democritus et Diogenes, qui se predicabat Persarum rege ditiorem, quod ipse uidelicet paucorum indigeret. <16> Et Stilbon rapta patria, amissis liberis, uxore, facultatibus omnibus, cum ex incendio publico solus exiret, interroganti Demetrio nunquid bona omnia perdidisset, "Minime," inquit, "omnia enim mea bona mecum porto." <17> Et clariora quidem omnibusque regiis opibus pretiosiora. <18> Vnde[58] iure illi dicere poterat quod Solon cuidam diuiti retulit, a quo dum esset rogatus an thesauros haberet, respondit: "Ambo thesauros habemus, uerum inter meum et tuum hoc interest quia nullus de meo quicquam me inuito contingere potest, et si aliis distribuo, diminutionem non patitur; tuus autem amissionis quotidie patet discrimini, et si alteri uel modice tribuis, semper deperit." <19> Huius expectatio ab se erat et hic ab se pendebat, non ab extrinseco.

<20> Quod si dicas "Huic sapientia et rerum ingens scientia erat!" et tu, inquam, sapiens eris si ad naturam uixeris, non ad opinionem; nam neque illi de facultatibus fortunę amplius erat quam tibi; diues tamen erat, quia ei, quod habebat, erat satis. <21> Idem, si cito cupis ditari, tibi faciendum est; mox enim ditaberis si cupiditati detraxeris et pecuniis adiicere non curaueris.

<22> His igitur atque eiusmodi suasionibus hi inducendi sunt ut uel fortunas omnes contempnant uel, si id facere nequeunt, fiduciam sui non amittant; quia, ut dicitur, caput facile inueniet pileum; unde habuisti, quę perdidisti, inde et, quę non habes, consequi poteris. <23> Sic illi, qui dolebat uxorem bonam amississe, dictum est:

Bono animo esto; aut enim bonam inuenisti, aut fecisti; si fecisti, et aliam facies; periit enim opus, non magister; sin inuenisti, quęre et inuenies.[59]

<24> Et hac ratione istos consolabimur de quorum numero senes diximus primos.

 

<I 7> Antidotum illorum qui rebus terrenis nimium sunt dediti

<1> Nunc dicamus qua precipue ratione illi dolore leuantur qui summum bonum in fragilibus caducisque rebus posuerunt, quos sui nimios amatores[60] appellauimus. <2> Amatores ergo nimii externorum bonorum erudiantur, ut cognoscant quam iniurii sibi[61] sint qui, cum ad dominandum cęteris omnibus sint procreati, se ipsos sponte tam fęde miserandeque subiiciant seruituti illisque famulentur, quibus imperare oportebat.

<3> "Nam si omne cuiusque bonum," ut pręclare ait Boethius, "eo, cuius est, constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione submittitis, quod quidem haud inmerito cadit. Humanę quippe naturae ista conditio est ut tantum, cum se cognoscit, cęteris rebus excellat; eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit; nam cęteris animantibus sese ignorare natura est, hominibus uero uitio uenit. Quam uero late pateat hic error uidetur qui ornare aliquid posse ornamentis existimatis alienis. At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem, quę sunt apposita, laudantur, illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat."[62]

<4> Ad hęc procurandum est ab animo eorum illarum rerum amorem abducamus, ut, si beniuolorum quis uel interitum uel discessum dolet, proderit aliquando, si commode fieri poterit, illos, ob quos ipse tantam męstitiam assumit persuadere ei in amore minime respondisse, nec meritos esse, de quibus adeo uehemens sollicitudo capiatur; ut apud Mantuanum fecit Apollo:

"Galle, quid insanis?" inquit; "tua cura Lycoris

perque niues alium perque horrida castra secuta est."[63]

<5> Quibus uerbis prudenter ei insinuare uoluit intelligat se ab illa neglectum esse ac spretum, ut potius odio sit persequenda quam desyderio[64]. <6> Valebit ergo hic, quantum salua pietate fieri potest, locos odii abhominationis inuidię ac indignationis attingere et illis animum auditoris alienare, ut Ouidius in libello de remedio amoris egregie fecit, quibus de rebus omnibus plenius suis locis disputauimus.

<7> Porro, si bona fortunę fuerint, quibus, quorum iacturam uel detrimentum ęgro animo ferunt, amorem illorum ab animo moestorum subtrahemus si persuadebimus bona non esse, quin potius, si liquidius discutere uoluerimus mala, ut in eo loco, quem paulo ante adduximus, e uestigio subiecit Boethius:

Ego uero nego illud bonum esse quod nocet habenti. Num id mentior? Minime, inquies. Atqui diuitię possidentibus persępe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus, quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum, qui habeat, dignissimum putat.[65]

<8> Vbi ostendere uoluit Boethius diuitias bonas non esse cum quod nocent habenti, tum quod earum potestas etiam pessimis datur, quorum neutrum accideret si diuitię uera bona essent: nam quod uere bonum est et nouit nocere nemini, id enim malo proprium est; et apud malum pernoctare nescit, quoniam natura secreta sunt nec ea fas est ulla ratione permisceri;[66] ex pauperibus plerosque probos inuenias, ex diuitibus admodum paucos; quod est unde diuitię bonę possint appellari. <9> Ego uero sicuti illum minime dixerim candorem, quo splendere potest nihil, itidem nec bonum cuius accessu fieri melius potest nihil. <10> Sed hic mihi forsan aliquis illud satyri opponet:

Haud facile emergunt quorum uirtutibus obstat

res angusta domi.[67]

<11> Quo carmine asserit poeta inopiam difficillimum esse obstaculum illis, qui per uirtutem ad altiora scandere nituntur. <12> Valent ergo diuitię, quoniam uiros pręclaros reddunt, potestatemque ac facultatem bene gerendi suppetunt sine quibus multę clarissimę uirtutes interirent, ut puta liberalitas, munificentia, et, quod prestantissimum est pietatis munus, ipsa elymosina.

<13> Ad hęc singula respondere facile poterimus. <14> Namque illud satyricum falsitatis arguit primum Socrates, Diogenes, Democritus, et alia turba philosophorum insignis, quos paupertas et omnium fortunarum contemptus illustres fecit. <15> Item ex nostris prophetarum pęne omnes, apostoli, martyres, monachi, et fere sanctorum uniuersi, quos omnes nulla res admirabiliores quam omnium diuitiarum abiectio fecit. <16> Et Saluator non diuites, sed pauperes beatos dixit.[68] <17> Nam quod ad munificentiam liberalitatem ac elymosinam spectat, uera quidem essent, quę dicta sunt, si uirtutis opus pretio potius rerum quam animi probitate pensaretur. <18> Sed nonne legisti illam pauperculam, quę duo ęra minuta pręstitit plus cunctis aliis in thesauros Domini intulisse[69], ex quo intelligere potes rerum inopia nec ipsam munificentiam excludi posse uirtutemque omnem non ab arca, sed a corde proficisci.

<19> Quod uero a sapientibus aliquando usurpatur diuitias bene utentibus bonas esse, nec nos quidem inficiamur, sed hoc ratione defendimus: illud uidelicet quicquid eis bonitatis tribuitur a bonitate possessorum euenire, ipsę uero diuitię ex se boni habent nihil, nec copia sua ulla ex parte possessores suos reddunt meliores, quin potius deteriores; opes enim homines prestant superbos, superbia autem facit iniustos; sane ubi[70] iniustitia, ibi nullum deest scelus. <20> Quod si horum nihil efficere queunt, certe reddunt hominem magis sollicitum, iuxta illud eiusdem poetę:

Pauca licet portes argenti uascula puri

nocte iter ingressus contum gladiumque timebis

et motę ad lunam trepidabis arundinis umbram;

cantabit uacuus coram latrone uiator.[71]

<21> Vnde uidere licet quo modo insana aut recta illa mortalium existimanda est beatitudo, quam cum assecuti sunt, minime possunt esse securi, et in qua dum requiescere sperant, maximis tempestatibus conturbantur.

<22> His igitur atque eiusmodi uel ueris uel uerisimilibus rationibus, de quibus plenius postea disseremus, amatores nimii precipue curandi sunt.

 

<I 8> Antidotum irreligiosorum

<1> Irreligiosi uero uiri et impii maxime inducendi sunt ut recte de Deo ipsiusque prouidentia sentiant, suspicentur coelum, consyderent tam disparem ęqualitatem lationis eius, intueantur terram, mare, et quę in illis nascuntur uniuersa, qua lege gignantur, uiuant, operentur, et intereant; se pręterea ipsos diligentius aduertant atque quo modo in mundum uenerint et unde procreati sint, perscrutentur; seque mortales agnoscant, quam pauca possint paucioraque ualeant et sciant. <2> Demum examinent paululum quo freti intumescant tantopere, quid se subito casuros extollat; aut cur potius, si se prudentes existimant, non illud magis uestigent cuius rei gratia in mundo sint, quemue finem, aut quod tandem propositum habeant, cuius gratia uiuant seu quo actus operationesque suas dirigant. <3> An forte frustra uel temere uel ad nihilum se factos augurantur? <4> Vbi sunt reges, ubi imperatores, ubi alii potentes terrę omnes? <5> Quorsum deuenit cum totius orbis imperio Alexander? Quorsum Darius cum diuitiis suis? Quorsum Cyrus cum tanta potentię ac glorię ostentatione? Quorsum? Quorsum Hannibal, Scipio, Cęsar, Pompeius, Octauianus et alii duces[72] clarissimi potentissimique? <6> Erubescant saltem uel procacis satyri uocem, qua eiusmodi homines digne coarguit dicens:

discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:

quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo

quis datus, aut metę quam mollis flexus et unde,

quis modus argento, quid fas optare, quid asper

utile nummus habet, patrię charisque propinquis

quantum largiri deceat, quem te deus esse

iussit et humana qua parte locatus es in re.[73]

<7> Sed de his satis. Ad alios, quos consolari difficile est, reuertamur.

<8> Illis igitur, qui multis tempestatibus frequentius contriti sunt, enumerare oportunum erit plerosque qui post uarias multiplicesque iacturas et erumnas lętos tandem ac iocundos expleuerunt dies multipharia foelicitate exuberantes. Vt P. Rutilium, Lucium Lentulum, Cn. Cornelium. <9> Quamuis aptius recentiorum adduci memoria[74] et precipue eorum, quos ipsi męrentes cognouerunt. <10> Amplius hoc loco spe meliore inducere męstum animum non postponas.[75] <11> Vnde laudatus est Rhodius ille, cui in caueam a tyranno coniecto cum suaderet quidam a cibo abstinere, respondit omnia, dum uiuit, homini esse speranda.[76] <12> Adde quod Domini semper fuit institutum corripere, quos dilexit, amicos suos in deliciis non nutrire, sed more optimorum patrum filios suos per[77] duriorem disciplinam seuerius educare, quod multorum amicorum Dei factum declarat, quos nunc prolixitatem euitantes enumerare ommitimus.

<13> Nimium uero delicatis gloriam, diuitias, potentiam, honorem, quem ipsi habent, aut quo perfuncti sunt, et aliorum uel ordinis uel generis eius miseriam, inopiam, infortunium ad memoriam reducere expedit ac monere uelint potius illis rebus gaudere et deo, qui eis tanta prestiterit, cum nihil amplius quam alii quiuis miseri promeriti ab eo essent, meritas agere gratias.

<14> Recolant quoque insigne illud ac omni laude dignum Amasis regis Êgypti factum, cui cum Polycrate tyranno Sami cum hospitium esset, audiretque ei frequenter uniuersa et bella et alia singula longo tempore ex sententia semper succedere, scripsit ad ipsum epistolam in hęc uerba:[78]

Amasis Polycrati ita inquit: mihi quidem foeliciter agi cum uiro amico meo et hospite audire uoluptati est, tamen tuę magnę prosperitates mihi non placent, qui intelligo quam inuidum numen sit. Quod ad me attinet, malim cum meas ipsius, tum eorum, qui mihi curę sunt, res nunc prospere ire, nunc per uarias fortunę uices euum traducere quam in omnibus an prospere cedere. Tu itaque mihi obtemperando hoc aduersus prosperitates agito: despice quid tibi est quod plurimum facias quodque amissum tibi maxime doleret; id ubi inueneris, ita abiicito ut nunquam ad homines ueniat. Quod si prospera deinceps tua non uariabuntur aduersis, medeare tu tibi subinde, eo modo quem tibi subieci.

<15> Hoc consilium explere cupiens Polycrates accepit rem quam in deliciis precipuam habebat, gemmam uidelicet signatoriam, smaragdum quam gestabat auro inclusam, opus Theodoris Samii, atque eam ex biremi longius prouectus cunctis spectantibus in pelagus proiecit, non absque magno dolore. <16> Paucis deinde diebus piscator quidam insigni capto pisce eo Polycratem donauit; in cuius uentre famuli eam ipsam, quam abiiecerat, gemmam inuentam Polycrati detulerunt. <17> Qua re Polycrates admodum delectatus singula, ut gesta erant, conscribens misit ad Amasim. <18> Qui intelligens non posse prestare hominem ut uel se uel quempiam alium e fato impendenti eripiat, utque Polycrates bene moreretur bonam fortunam semper expertus, insuper ea quoque reperiret, quę abiecisset, misso Samum caduceatore uoluit ius cum eo hospitii soluere. <19> Quod ideo fecit ne in tristem aliquem grauemque casum incidente Polycrate animi dolorem, ueluti de hospite, ipse contraheret. <20> Neque eum profecto fefellit opinio. Nam post aliquot annos Polycrates ab Orete quodam Persa Asię pręfecto dolo captus miserrimoque patibulo extinctus est.

<21> Hic illius sapientissimę Demetrii sententię ueritatem intueri licet, qua dicere assolebat "Iratum procul dubio illi deum esse, ne dubita, cui uniuersa ex uoto fluxerunt." <22> Deus quidem bonos (ut egregie etiam sentit Seneca) probat, illisque fortunam, qua eos exerceat, assignat, at imbeccilles et effeminatos respuit, nec dignos ducit a quibus fortuna aliquando uincatur. <23> Hanc sententiam primus Plato posuit, quam cum apud eum legisset Callimachus adeo pudore simul et dolore accensus est, quod ei nihil aduersi accidisset, ut se e muro in mare precipitem daret. <24> Furorem non laudo, laudo tamen singularem uirtutis emulationem.

<25> Demum his eisdem de quibus loquebamur, si res postulabit, spem sumendę uindictę iniciemus de his, a quibus iniuriam acceperunt, quandoquidem ob fastum animi ingenio illorum apprime congruat ipsosque summopere delectet. <26> Extremi uero uidelicet malencolici et natura truces aut duriores uariarum uoluptatum pollicitatione oblectationeque demulcendi sunt et aliis iocundioribus cogitationibus releuandi. <27> De quibus omnibus et aliis plerisque, cum ad medelas ęgritudinis ueniemus, latius disputabimus; nunc ista congrua singulis generibus sigillatim assignasse sufficiat.

 

<I 9> Qui homines consolandis aliis sint idonei

<1> Quod genus hominum officio consolandi sit aptum, dicere non est difficile: ab illis enim consolationem unusquisque cupit quibus ipse bene uult. <2> Nam odiosorum tam uerba quam presentia cum omnibus, tum precipue in luctu positis ad morbum esse solet. <3> Quod optime intelligens Seruius Sulpicius scribit ad Ciceronem oportere eos, per quos consolationis munus obeundum sit, propinquos esse ac familiares. <4> Valent ergo ad consolandum amici parentes filii aut alia quauis necessitudine coniuncti, inter quos consolatio filiorum est precipua, et presertim adulescentium uel paruulorum, si quando contingit ut quippiam aptius proferant, aut genitori collacriment, quorum altero parentes maxime delectantur, altero post delectationem ob pietatem paternam stringuntur seseque cohibent, ne filiis, quos tenere diligunt, dolorem iniciant aut eos cruciari cernant. <5> Eadem hac ratione et uxoris amicęque nimium dilectę consolatio egregie ualet. <6> Possunt quoque domini in consolandis familiaribus plurimum ob hoc, quod obscuriores a dignioribus[79] diligi honorarique gaudent, id uero tum liquido intelligunt, cum eos sibi in aduersitatibus familiarius adesse cernunt. <7> Viri etiam graues et qui habiti sunt sapientiores sanctioresque ad leniendos dolores sunt idonei propter admirationem fidei uel alterius uirtutis, et quia eorum aut sapientiae aut sanctimonię plurimum tribuimus, consolationem ipsorum et salubrem et fidelem nobis arbitramur turpeque ducimus monitis ipsorum non obtemperari[80]. <8> Hinc Cicero ad Seruium ait:

Me autem non oratio tua solum et pene sotietas ęgritudinis, sed auctoritas consolatur. Turpe enim esse existimo me non ita ferre casum meum ut tu tali sapientia preditus ferendum putas.[81]

<9> Cum ergo amicorum aut beniuolorum persona ad consolandum sit aptissima, illud unum hoc loco precipue admonere oportet: consolator primam curam adhibeat ostendere aut persuadere illi, quem consolatur, se uerum esse amicum. <10> Quod Cicero erga Titium pulcherrime seruauit; sic enim exorsus est:

Etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accomodatus, quod tantum ex tuis molestiis cępi doloris ut consolatione ipse eguerim, tamen, cum longius a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrę necessitudinis esse meęque in te beniuolentię non tacere tanto in tuo moerore tam diu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, uel quę leuare tuum dolorem posset, si minus sanare potuisset.[82]

<11> Et ad L. Fabium:

Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem grauius tam diu tuli quam incommodum tuum, tamen te magnopere non hortor solum sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te colligas uirumque prebeas

unde liquet quam uerum sese ei probet amicum, et quod declarat incommoda eius ęgro ferre animo, et quod illum se amare persuadet et de eius langore doloreque esse sollicitum cupereque[83] ipsum, quod unice precatur, tranquilliore esse animo.

<12> Hinc et Anna apud Maronem in consolanda Didone sumpsit exordium:

            "O luce magis dilecta sorori,

solane perpetua moerens carpere iuuenta."[84]

<13> Hoc ipsum et Hieronymus Theodoram consolando in principio sermonis sui significare curauit:

Lugubri nuntio consternatus super sancti ac uenerabilis mihi dormitione Lucinii uix breuem epistulam dictare potui, non quo eius uicem doleam, quem scio ad meliora transisse dicente Moyse transiens uidebo uisionem hanc magnam. Sed quo torqueor desyderio non meruisse eius uiri uidere faciem, quem in breui tempore huc uenturum esse credebam.[85]

<14> Multa et alia apud alios doctos uiros ex hoc genere passim reperies. <15> Sed de his ista sufficiant.


 



Apparatus et loci

[1]I tit. ] OPVS CONSOLATIONIS: ET PRIMO QVALITER AFFECTI SVNT QVI EGENT CONSOLATIONE V1

[2]I.1.1 expetunt sic     tertio loco pro tum uero.

[3]I.1.2 Sane... singula immutavit de Ad hęc autem s. discutienda.

[4]I.1.4 post uel factis delevit uel prudenti secum reputatione

[5]I.1.7 pati addidit

[6]I.1.10 Cic. Tusc. 3,31(75). 29-31

[7]I.2.1 Vulg. Prov. 25,20.

[8]I.2.3 mortalium immutavit de mortalem

[9]I.2.5 Chiloni philosopho deest in V1     aut... aliis immut. de ac Sophocli tragędo ac aliis    exstinctos scripsit pro intemperatoque gaudio spiritum exhalasse   uerum immut. de sed

[10]I.2.6 deest in V1      animam exhalat transposuit

[11]I.2.7 post obscena del. ac horrida     uisum V1 ] uisu V2

[12]I.2.9 Quippe quę ] Nempe quom V1

[13]I.2.10 deest in V1      quippe immut. de enim

[14]I.2.11 uirere ] uiuere V1

[15]I.2.12 Ov. Pont. 1,10,3-4

[16]I.2.13 patiebatur ] patitur V1      Ov. Pont. 1,10,25-28

[17]I.2.14 usum immut. de actum     Vnda... adest Ov. Pont. 1,10,35-36

[18]I.2.15 uinum deest in V1

[19]I.2.16 post Quorum delevit ipse

[20]I.3.2 est prouerbio transposuit     Carmina... sereno: Ov. Trist. 1,1,38 ] producta V1

[21]I.3.4 Ov. Trist. 5,12,31-32; pro longa apud Ov. nulla.

[22]I.3.5 inter... deprehensa ] in angustiis comprehensa V1      deprehensa pro prehensa     ac pro et     Verg. Aen. 1,56

[23]I.3.6 huc... cursitans ] modo sursum, modo deorsum discurrit V1      caput et manus: addidit et

[24]I.3.7 agitatione ] fatigatione V1

[25]I.3.8 linquitur ex remanet

[26]I.3.9 Verg. Aen. 4,300-303, ubi trieterica pro triaeteria

[27]I.3.10 Verg. Aen. 4,388-392

[28]I.3.11 Ov. Met. 13,538-544, ubi 538 exclamant pro exclamat; 539 uocem pro dolorem, obortas pro abortas; 541 aduersa figit modo lumina terra pro aduersę... terrae; 542 sustollit pro extollit; 543 positi correxi e positis

[29]I.3.14 Verg. Aen. 7,376-387, ubi 378 torto uolitans; 379 uacua atria; 381 supra pro turba; 386 adorta

[30]I.3.16 post depascit delevit uel absorbet

[31]I.3.17 abscidendos misit transposuit

[32]I.3.19 quaue: addidit -ue

[33]I.3.20 Iuv. 7,65, ubi uestra pro nostra legitur

[34]I.3.22 dirigere pro intendere

[35]I.3.23 Ov. Trist. 5,12,1-16, ubi 2 ne pro nec; 7 natorum a funere; 9 a pro an; 10 extremos iussus abire; 12 Anyto...reo

[36]I.3.26 perturbat V1

[37]I.4.6-7 deest in V1

[38]I.4.6 Verg. Aen. 2,637-646, ubi 639 suo, 640 agitate

[39]I.4.10 deest in V1

[40]I.4.11 quoque deest in V1     recipiant ] suscipiant V1

[41]I.4.12 post sunt delevit nonnulli

[42]I.4.13 post fortunii delevit uidelicet     Cic. Tusc. 3,28 (67), ubi eculei pro equi; subactus pro subiectus

[43]I.4.16 Boeth. Cons. phil. 2P4,16

[44]I.4.18 post premuntur delevit incommodis

[45]I.4.20 Cic. fam. 5,13,1, ubi paratum armatumque; non aliunde pro nec aliunde

[46]I.5.3 cf. Cic. fam. 5,13,2

[47]I.5.5 Cic. fam. 4,13,4, ubi ullo pro nullo V2; uidebis pro uides

[48]I.5.7 existimationisque suę pro ex. eius     post rationem delevit atque

[49]I.6.1 Cic. fam. 1,5a,4

[50]I.6.2 illi se subicit: addidit illi

[51]I.6.5 cf. Iuv. 10,24; 14,117; 1,48

[52]I.6.6 Iuv. 13,92-95

[53]I.6.9 bis omnia pro bis uniuersa

[54]I.6.10 nullis... ut addidit; post piaculo delevit dignam non committerent; laxissima pro leuissima; committant posuit et pro totius orbis auro delevit

[55]I.6.11 attigit corr. ex attigerunt

[56]I.6.12 nec pro uel

[57]I.6.13 Sane Xenocrates pro Xen. uero

[58]I.6.17-18 omnibusque... Vnde pro multis pretiosiora quam ipse, qui rogabat, habebat. Itaque

[59]I.6.23 Sen. de rem. fort. 16,1

[60]I.7.1 sui... amatores pro nimium amatores

[61]I.7.2 sibi pro ipsis

[62]I.7.3 Boeth. Cons. phil. 2P5,28-31, ubi patet uester hic error pro pateat... uidetur.     uitio uenit pro uitio est

[63]I.7.4 Verg. Ecl. 10,22-23

[64]I.7.5 desyderio pro amore aut desyderio

[65]I.7.7 addidit uel detrimentum      Boeth. Cons. phil. 2P5,32-33, ubi ullum esse bonum quod noceat pro illud... nocet

[66]I.7.8 inter permisceri et ex pauperibus in V1 nonnulla a V2 omissa: hic tu poteris addere et illlud quod quantęuis diuitię si accedant, minimum assem non afferunt probitatis; alioquin ut quisque esset ditissimus, ita et optimus, et qui pauperrimus, idem et pessimus. Quod asserere si summę dementię est quom

[67]I.7.10 Iuv. 3,164-5

[68]I.7.16 cf. Vulg.

[69]I.7.18 cf. Vulg.

[70]I.7.19 quin potius pro uerum potius     sane ubi pro ubi uero

[71]I.7.20 Iuv. 10,19-22, ubi gladium contumque; mota… umbra

[72]I.8.5 alii duces pro  alii quoque duces

[73]I.8.6 Pers. 3,66-72, ubi 71 elargiri     nummus ] minus V1

[74]I.8.9 Quamuis aptius pro Verum melius erit aliquorum     adduci memoria pro adducere memoriam

[75]I.8.10 post Amplius delevit et illud      spe... animum pro adicere     post postponas delevit homini uidelicet esse melius sperandum

[76]I.8.11 esse corr. ex sunt

[77]I.8.12 amicos pro carosque    per duriorem pro sub duriorem

[78]I.8.14-20 cf. Herod. 3,40,1-42,1; 42,3-43.

[79]I.9.6 obscuriores... dignioribus pro se inferiores a superioribus

[80]I.9.7 sanctioresque pro aut sanctiores     post turpeque delevit esse     obtemperari pro obtemperare

[81]I.9.8 Cic. fam. 4,6,1, ubi sed etiam

[82]I.9.10 Cic. fam. 5,16,1, ubi egerem pro eguerim

[83]I.9.11 Cic. fam. 5,18,1     et quod... persuadet pro et illum amare     cupereque pro ac cupere

[84]I.9.12 Verg. Aen. 4,31-2

[85]I.9.13 Hier. ep. 75,1