SECVNDVS LIBER[1]

<II 1> Quomodo et quibus rationibus sit consolandum

<1> Nunc dicere superest qua ratione quibusue modis mitigandus sit dolor amici; et quidem hac de causa, ut Cicero in Tusculanis quęstionibus[2] narrat, uarie sapientes censuerunt. Cleanthes enim putauit unam illam ac simplicem esse consolandi rationem docere illud, quod accidit, malum non esse. At Epicurus, quoniam mala concedit, optime factum ratus est abducere animum a malis ad bona. Peripatetici, utpote qui mediocritatem in omnibus sectantur, officium consolatoris precipuum statuunt persuadere afflictis non magna mala pati. Chrysippus uero caput censet in consolando inducere animum moerentis se putet in illo labore iusto ac debito officio fungi, nec ulla contumelia aut iniuria affectum; Cyrenaici[3] lugentem censent admonendum conditionis humanę prudentisque esse officium uniuersas, prius quam accidant, pręmeditasse calamitates seque ita comparasse ut nihil eum inparatum offendat. <2> At Cicero hęc omnia consolationis medicamina complexus est, et recte quidem. Neque enim omnes similiter mouentur, uerum alius alio et unus quidem grauius quam alter, neque satis exploratum habes quid cui magis conducat; ideo tentanda sunt singula etiam si sint parua uel tenuia, quia, ut ille ait:

            Fortasse quę non prosunt singula multa iuuant

Parua necat morsu spatiosum uipera taurum

            A cane non magno sepe tenetur aper,

Tu tantum numero pugna, pręceptaque in unum

            Contrahe; de multis grandis aceruus erit.[4]

<3> Quam ob rem huius ęgritudinis curatori perinde atque prudenti medico faciendum est, qui non bene cognitum morbum uario farmaco uel cataplasmate tentat diuersisque medelis experitur nec eorum, quę conducere putat, intentatum quicquam relinquit. Nititurque precipue scitus medicus morbum tollere funditus, aut, si id nequit, dolorem sedare laborat, aut saltem minuere, et si neque id datur, comprimere eum curat, ne in amplius manans sana membra ualeat uitiare. Diuertere quoque minus noxiis itineribus conatur. <4> His rationibus omnis medicorum ars procedit, quarum et medico animę nulla prorsus omittenda est.

<5> Verum dices: quo pacto istas consequar? Facile, inquam, si ad radicem causamque angoris oculum intendas, quam in principio huius operis explicauimus, ubi diximus radicem originemque[5] uniuersę ęgritudinis opinionem esse malorum, quibus se comprehensum languens ingemiscit et ab his sese explicare contendit. <6> Iccirco qui morbum funditus eradicare cupit, Cleanthis sequatur rationem, Chrysippi uero qui mitigare desiderat; porro qui detrahere dolori uult, peripateticorum obseruet monstrata; qui supprimere, Anaxagorę; et qui abducere aut diuertere, Epicurum non dedignetur pręceptorem.

<7> Tollitur enim[6] funditus ęgritudo si, quod ęgre fertur, doceatur malum minime esse; sedatur uero si iuste eos uel utiliter afflictos declarabimus. Minuitur cum paruum esse persuadetur; cum autem non nouum aut insperatum agnoscitur, comprimitur haud mediocriter; sed diuertitur cum animum ad aliam curam traducimus aut eum noua uoluptate demulcemus.

 

<II 2> De tempore consolandi

<1> Hęc uero cuncta quo pacto sigillatim fieri queant, dicere incipiemus, si prius hoc unum consolatorem premonebimus: in consolando curet more optimorum medicorum temporis habere rationem ac primum iuxta illius poetę sapientissimum consilium, si dabitur facultas, uenienti occurrat morbo:

                        Sero nam medicina paratur

            Cum mala per longas inualuere moras.[7]

<2> Deinde, si antecapere non est concessum, saltem tempestiuam adhibeat medicinam, ut Prometheum illum Aeschyli monuisse Cicero scribit,

cui cum dictum esset:

"Atqui, Prometheu, te hęc tenere existimo

mederi posse ratione iracundię,"

respondit:

Siquidem qui tempestiuam medicinam admouens

Non agrauescens uulnus illidat manus.[8]

- etenim quid aliud faciet sero ueniens medicus et sanitatem desperans quam plangere aut collidere manus?

<3> In quibusdam tamen langoribus, sicut in apostemate, mora et quidem[9] utilis est, non modo non periculosa; unde in talibus necesse est tempus maturationis prestolari, ne crudis ulceribus nondum conuenientia medicamenta frustra apponas. <4> Quo consilio Cicero in consolando Ligario aptissime est usus:

Etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuuandi tui causa scribere ad te aliquid pro amicitia nostra oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque lenire uidebar oratione neque leuare posse dolorem tuum. Postea uero quam magnam spem habere cępi fore ut te breui tempore incolumem haberem, facere non potui quin tibi et uoluntatem declarem meam.

- et ad Sestium P. filium:

Non obliuione amicitię nostrę neque intermissione consuetudinis meę superioribus temporibus ad te nullas litteras misi, sed quod priora tempora in ruinis rei publicę nostrisque iacuerunt, posteriora autem me a scribendo tuis iniustissimis atque acerbissimis incommodis retardarunt. Cum uero et interuallum iam satis longum fuisset et tuam uirtutem animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, non putaui esse alienum institutis meis hęc ad te scribere.[10]

<5> Sic dicit Scriptura et amicos Iob septem diebus ac noctibus, qui ad consolandum uenerant, cum eo in terra et in puluere iacuisse, "et nemo", inquit "loquebatur ei uerbum. Videbant enim dolorem esse uehementem."[11]

<6> Vnde intelligi datur hanc rationem consolandi semper habendam esse in grauioribus ęgritudinibus aut moeroribus, utpote qui ita perturbant uehementia sua animum, ut nullatenus pre acerbitate aut uoluntati deliberare aut menti uerum, uel honestum uel utile cernere[12] concedatur. Qui ergo, obsecro, illum consolare poteris cum omnis euellendi morbi uis, ut mox docebimus, in ratione consistat, quam ęger animus ne agnoscere quidem ualet? <7> Itaque tali in negotio utendum est sapientissimo ille Ouidii consilio:

Dum furor in cursu est, currenti cede furori,

            Difficiles aditus impetus omnis habet;

Stultus, ab obliquo qui cum discedere possit,

            Pugnat in aduersas ire natator aquas.

Impatiens animus sic adhuc tractabilis arte

            Respuit, atque odio uerba monentis habet

Aggrediar melius tunc cum sua uulnera tangi

            Iam sinet et ueris uocibus aptus erit

Quis matrem nisi mentis inops in funere nati

            Flere uetet? Non hoc illa monenda loco est;

Cum dederit lacrimas animumque impleuerit ęgrum

            Ille dolor uerbis emoderandus erit.

Temporibus medicina ualet, data tempore prosunt

            Et data non apto tempore uina nocent.

Quin etiam accendis uitia irritasque uetando

            Temporibus si non aggrediare suis.[13]

<8> Captandum est ergo consolatori idoneum tempus, quod nobis est necessario prudentię eius relinquendum.

 

<II 3> Quomodo aggrediendę sunt grauiores ęgritudines

<1> Interea tamen temporis, quo maturationem ulceris expectas, mulcendum est oleo, unguento, aliisque medelis aut potionibus, quę ad celeriorem maturationem conducere solent, hoc est condolendo uel compatiendo, iuuando, minuendo, et aliis rebus fouendo, de quibus postea dicturi sumus; quę ubi singula adhibueris, et iam uulnus tractabile reddideris, tum demum illud tollere laborabis[14] . <2> Ista prudentia Seneca, in consolando Lucilio scilicet, accomodatissime usus est, quem cum accepisset uehementius morte Flacci amici sui commotum, principio eum dolere non prohibuit, ceterum ut id modestius faceret, diligenter admonuit: "Moleste" inquit "fers discessisse Flaccum amicum tuum; plus tamen ęquo dolere te nolo. Illud ut non doleas uix audebo exigere a te; et esse melius scio. Sed cui iam ista firmitas contingeret, nisi iam multum supra fortunam elato? Illum quoque ista res uellicabit. Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas si non minime decurrerint, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant: lacrimandum est, non plorandum."[15]

<3> Sed postquam aliis plurimis medicaminibus fomentisque egregiis, quę in illa epistula adhibuit, uisus est sibi dolorem eius potuisse temperare, quam docte hanc indulgentiam comprimere et angorem omnem conatus sit auferre, uideamus: "Cogitemus ergo", inquit, "Lucilii charissime cito nos eo peruenturos quo illum peruenisse moeremus; et fortasse, si uera sapientum fama est, recipit nos locus aliquis et, quem putamus periisse, praemissus est."[16]

<4> Ecce quo modo ęgritudinem pęnitus tollere uoluit docendo cum Flacco nihil mali actum nec ei quicquam accidisse, propter quod ingemiscendum sit, sed discessum eius, qui ad meliora transiuit, plus gaudii quam molestię habere. <5> Iuxta hanc eandem rationem, si quis diligentius intuebitur, et Boethii processit consolatio[17] et aliorum complurium doctissimorum uirorum. <6> Ipsa eos natura et usus aliarum rerum grauiorum ita instituentibus; etenim in cunctis arduis rebus uidemus eodem modo[18] homines incedere ac prius radices uel alia, si qua sunt, retinacula succidere quam totam molem subruere aggrediantur; sic fabri cementarii in lapidibus effodiendis facere consuerunt, sic agricolę in transplantandis arboribus. In leuioribus uero negotiis freti uiribus mox caput rei adoriuntur. <7> Vnde aliquando ultra uires ausi temeraria spe, non iniuria frustrantur et accepta confusione, digno temeritatis suę pręmio,[19] ad sanius redeunt consilium. Ex quo datur intelligi, si qua manifesta necessitatis ratio aliud non postularet, securiorem salubrioremque uiam consolandi fore si leniores medelę pręmittantur. <8> Sic et sciti medici omnes, si non extremo discrimine ęgroti ab ordine auocentur, semper ante farmacum potiunculis leuioribus morbum mitiorem reddere consueuerant. Nam et natura excolit prius corpora ac preparat quam ea formam induat uel superuestiat.

<9> Nos tamen postquam, quę[20] de tempore et modo aggrediendę curationis admonenda erant, pręmisimus, iuxta institutum ordinem a radicali ęgritudinis medicina dicere incipiemus.



<II 4> Êgritudo quibus medicaminibus funditus tollitur

<1> Primum igitur consolatori, postquam satis indicauit se esse amicum, si ita res tulerit ut beniuolentia nostra fit obscurior, illa precipue cura adhibenda est, ut hęc, quibus amicus urgetur[21], doceat aut persuadeat mala non esse. <2> Quippe ut superius habitum est, nemo męret nisi grauiorum opinione malorum; quam si auferas, et moerorem procul dubio totum abstuleris. Auferri autem alio pacto nequit nisi ita auditoris inducas animum ut, quę prius putabat mala, credere[22] desinat. <3> Inducere autem poteris ut talia mala suspicari desistat si ea in muneribus naturę esse doceas atque ad omnes ęqualiter spectare; deinde si boni auferant nihil; postea si uel honoris uel utilitatis plurimum afferant; ad hęc si nulli quicquam mali[23] apponant; pręterea si ista, quę putantur mala, uel a plurimis uel a paucioribus sed sapientioribus ac melioribus expetantur; extremo si oppositum horum malum esse ostendemus.

<4> Horum septem modorum quocunque maluerit, poterit prudens consolator persuadere, quę arbitrabatur afflictus, tristia non esse; et, si omnes has rationes adaptare ualebis, ne obmiseris; id autem[24] assequi in defunctorum casu non erit difficile.

 

<II 5> Primus locus a munere naturę

<1> Possumus enim ex his omnibus locis ostendere[25] aut persuadere mortem malam non esse primum, inquam, quoniam naturę munus. <2> Nam, ut in illis libris docuimus, quos de natura mali conscripsimus, quęcunque secundum naturam sunt, bona sunt uniuersa: omne autem malum, si non est pręter naturam, cunctorum sapientum sententia nec malum ullo pacto censendum est; sicuti ergo nemo iure queritur de ortu, pubertate, adolescentia, iuuentute, et senecta, ita certe queri non habet neque de morte; ęque enim ista omnia naturę lege distribuuntur, nec minus errabit qui mortem malam dixerit, quam qui fructuum filiorumque maturationem culpauerit; aut quis suę compos mentis, cum pira, poma, castaneę, alięque nuces decidunt, male tunc cum[26] arboribus agi dicat? Si igitur eadem ratione mors in homines uenit, qua tandem ineptia malam esse causamur?

<3> Amplius nonne, ut cęterorum, ita et cursus humani duę sunt necessario constitutę metę, hoc est principii[27] et finis; principii unde incipias, finis ubi desinas; ab ortu uel natiuitate peregrinationis sumitur initium et in morte terminatur; cui incipere placuit, certe nec finire displicere habet; aut qui principium probauit, eadem ratione et exitum comprobet necesse est. <4> Stultissimus utique est qui nauigationem laudat, peruenire autem ad portum contemnat, sicuti et ille qui semper ambulare uellet et nunquam ad locum, quem petit, deuenire. Insani est mouere[28] semper et uelle quiescere nunquam. <5> Tibi data est huius uitę nauigatio, libens eam accepisti cum dabatur; et portum, si sapies, suscipies libentius, et si illud uisum est bonum, hoc nimirum uideri debet tanto melius, quanto melior semper finis fuit his, quę ad finem diriguntur.[29] <6> Nascuntur fructus ut, cum maturescant, colligantur; nauigatur ut perueniatur ad portum; laboratur ut quiescere possimus; sic et uiuitur ut moriatur.

<7> Ex hac ipsa, quam tractamus, ratione Seneca in libello suo de remediis fortuitorum multa traxit sapientissime dicta, quale est illud imprimis, quod ipse quoque in fronte collocauit; cum diceretur "Morieris!" respondit:

Ista hominis est natura, non pęna.

item:

Hac condicione intraui ut exirem.

et illud:

Peregrinatio est uita; cum multum diuque ambulauerimus, domum tandem redeundum est. Ad hanc conditionem cuncta gignuntur ut quod cępit et desinat.

et iterum:

Putabam te noui aliquid dicturum; ad hoc ueni, hoc ago; huc me singuli dies ducunt. Nascenti mihi natura posuit protinus hunc terminum: quid habeo quo indigner?[30]

<8> Hęc omnia et horum similia ideo ad leuandum moerorem ualent quoniam docent mortem non esse malam eo quod a natura pręstatur.

<9> Et hic locus leuando[31] funebri luctui est aptissimus; quem tamen aliis perpaucis ualebis accomodare, quoniam non item priuatio aliarum rerum a natura prouenit ut uitę. <10> Nisi forte hac ratione utaris ut dicas: "Vitam humanam inter precipua bona nemo dubitat computare et tamen nullus sapientum interitum eius dixit esse malum, eo quod a natura accipitur; quid ergo causę est cur et iacturam facultatum, quę multo minora bona sunt, similiter non esse malam putemus, tametsi non a natura sed a fortuna contingant? Aut si (ut uniuersi sapientes statuunt) cuncta tam lęta quam tristia ab altissima prouidentia distribuuntur, ipso per prophetam testante:

Ego sum faciens bonum et creans malum, ego sum Dominus faciens omnia.[32]

- si, inquam, ab eo sunt omnia, quare non iure singula sint non solum non mala, sed potius bona censenda? Aut quomodo aliud quam bonum ab optimo potest prouenire? Non nouit summum bonum nisi bona facere, tametsi nobis secus uideatur. Quod quidem non ipsius rectoris nostri aut rerum ipsarum, uerum sensus nostri uitio uenit. Plorant pueri malumque putant cum corripiuntur uel uerberantur; sed pater aut magister, qui incutit flagra, aliter existimat. Et uitis inuita forsan falcem patitur truncarique[33] membra molestius fert: tamen hoc et fecundior redditur et diuturniore uita donatur. Infirmus qui fidit medico et a quo pristinam ualitudinem expectat, nullas amariores potiones, nullas incisiones, nulla cauteria, nullam omnino acerbitatem quam a medico patitur malam esse putat neque ob hanc aliquem concipit męrorem; idem et tu, si de Deo existimabis ut merito et de uero omnium patre et Domino debes, comperies liquido nihil tibi mali euenisse posseue euenire. Hinc merito ab ipso in euangelio arguimur et increpamur:

Si uos, qui estis mali, nostis uestris filiis bona data dare, quanto magis pater uester cęlestis.[34]

Itaque si, quę a natura sunt bona, esse censemus uniuersa, certo multo rectius et illa bona iudicanda sunt quę ab ipsius naturę institutore et rectore proficiscuntur."

<11> In hunc ergo modum, si uidebitur, istum primum locum singulis rerum detrimentis adaptabis.

 

<II 6> Secundus locus ab uniuersitate

<1> Secundo uero loco diximus illud posse persuaderi malum non esse quod uel omnibus uel potioribus nobiscum commune est; ex hoc ipsum, quod omnibus commune est, non est ueri simile malum esse; cum enim tale nihil nisi uel a deo uel a natura proueniat, non est rationabile ipsos auctores suum damnasse opus; damnassent autem profecto si malum, quod operi suo uel non dare uel adimere potuerunt, dederunt tamen[35] aut non ademerunt. Nam nescisse id aut nequiuisse tam sapientissimos potentissimosque opifices sani hominis non est asserere. <2> Restat ergo ut si illud, quod toto ipsorum in opere[36] reperitur, malum esse dicatur, nec tamen id prohibeatur uel tollatur, cum possit et noscatur, restat duo ut tam sancti auctores uel inuidię uel ineptię aut saltem negligentię accusentur, quod nimirum affirmari absque summa impietate simul et dementia non potest. <3> Si ergo deus ac natura et prudentissimi et potentissimi sint, certe operi suo mali inseruerunt nihil; atqui mortem ab ipsis insertam nemo dubitat; ergo et malam non esse procul dubio unusquisque debet scire.[37]

<4> Et hoc modo persuadetur illud, quod omnibus commune est, malum non esse.

<5> Illud uero quod, licet non omnibus, potioribus tamen et prestantioribus nobiscum commune est, alia ratione et forsan non inepta declarabitur inter mala minime computandum. <6> Si enim uera illa est sanctissima sapientum sententia, quam Cicero in Tusculanis refert questionibus, neque uiuis neque mortuis quicquam mali euenire, nec eorum res a deo immortali unquam negligi,[38] quomodo igitur nos illud malum appellare audebimus quod optimis amicis Dei datum esse uidemus? Et de quibus ipsos tanquam de ingentibus beneficiis sedulo auctori suo gratias agere cernimus? Quod nequaquam facerent nisi bona esse intelligerent. Irrisoria quidem esset illa gratiarum actio si pro eo, quod noxium malumque est, gratię agerentur. <7> Et tamen legimus Iob pro morte filiorum et iactura uniuersę substantię suę, quin immo et pro ulceribus grauissimis molestissimisque uermibus quibus totus laniabatur et discerpebatur gratias Deo cantantem atque dicentem:

Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum.[39]

<8> Similiter et Paulum legimus gloriantem in tribulationibus suis et alios sanctorum complures; quas si malas cognouissent, nimirum lamentis eas potius quam laudibus prosecuti fuissent.

<9> Istius secundi loci hanc alteram partem omnibus omnino calamitatibus et anxietatibus humanis accomodare poteris quandoquidem nullum est infortunii genus quod non plerosque clarissimos sanctissimosque uiros perstrinxerit. <10> Quorum habita ratione iuxta modum, quem ostendimus, dabitur commoditas persuadendi tales aduersitates malas non debere appellari.

 

<II 7> Tertius locus a damno

<1> Sane tertius locus quemadmodum ad efficiendum quod uolumus ualidissimus est, ita ad consistendum debilissimus. Nempe cum difficile sit rationes inire[40], quę constanter docere queant morte aut rerum interitu uel defectu boni nihil esse ademptum. <2> Et fortasse diuitias non esse bonas persuadere poterimus cum illis rationibus, quas superius in antidoto diuitum adduximus, tum aliis de quibus postea disseremus; similiter et abdicationem magistratus et aliarum rerum priuationem nihil nocere; sed contra uitam sanitatemque, quarum altera morte, altera languore tollitur, quis sustinere poterit disputantem? Et ut sustineri possit, cęterum quis tantam audebit impietatem, ut prestantissimum dei opus pręsumat[41] condemnare? <3> Quamobrem fateri necessarium est et uitam et incolumitatem bonam esse. Eatenus tamen has bonas concedimus, quatenus[42] plus incommoditatis mortalibus afferant quam commoditatis, licet id nostra culpa proueniat.

 

<II 8> De miseria uitę humanę

<1> Atque ut de uita prius dicamus: quid est quod in toto cursu eius inuenire ualeas aliud quam sollicitudines, labores, curas, molestias, anxietates, dolores, et omnis generis miserias? <2> Intuere in omnes ętates eius; nullibi pacem, nullibi quietem, nullibi tranquillitatem, nullibi aliquam reperies iocunditatem quę facile non plus molestię habeat quam uoluptatis. <3> Nam si ab ipso exordio uitę incipias (est enim opere pretium per singulas discurrere ętates), nonne id plenum tristitia, fętore, et pudore est? Quę si diuina sapientia amore incredibili parentum non temperasset, quis id unquam pati potuisset? Aut[43] cui non stomacum fecissent sordes nostre? Cuius bilem continui uagitus, ploratus, et bestialia fastidia non commouissent? Aut quem non defatigassent iuges sollicitudines, noctes insomnes, curę laboresque qui ob infantiam sine intermissione capiuntur? <4> Porro ex pueritia quid commodi amplius reportamus quam bruta animantia; quippe cum id ętatis[44] nihil aliud nouimus aut ualemus, quam cibo somnoque uacare.

<5> Deinde nos excipit adolescentia quę, sicut a puerilibus impedimentis absoluit, ita uitiis miserrime implicat ac irretitur. Tunc enim omnis libidinis nepharia turba scaturire occipit[45]; tunc animi sęuissime nascuntur pestes, tunc ueneris obscena feruent incendia, tunc irę flammis succendimur et ad conserendas rixas stimulis eius instigamur. Modo gulę irritamentis ad crapulas et ebrietates trahimur, modo funestis inuidię urimur facibus; nunc stultissima uanissimaque iactantia efferimur, nunc ignauia desidiaque marcescimus ac ueluti sues in luto spurcissimo uolutari gaudemus. <6> Et ne diutius in his morer, sine cessatione compensato nobiscum duello uniuersa flagitia decertant, atque ubi unum nos reliquit, mox aliud sęuius aggreditur, quibus cum uolentes plerunque cedamus, necesse est uictoris subire legem: cuius in ius cum semel concesseris et sub iugum eius missus fueris, necesse est id toto uitę tempore feras. Quod[46] si illud aliquando detractare tentaueris, cogeris inuitus; licet tu sicut canis uinctus catenam assidue rodas, rumpere quidem annulum unum aut duos forsan poteris, semper tamen supererit quod ex collo pendeat, per quod captus rursum ad molam alligaberis; atque hoc te munere adolescentia donat.

<7> Transi nunc ad prouectiorem uiri ętatem, cum qua ultra has, quas commemorauimus, molestias te alias non leuiores oportet suscipere[47], curam rei familiaris, uxoris importunitates, ac fastidia continua, seruorum perfidias, filiorum scelera. Adde infortunia diuersa, langores uel tuos uel tuorum, odia intestina, persecutiones inimicas, peregrinationes, discrimina, uulnera, predas, captiuitates, uincula, et omnis faciei erumnas quas singulas uel pati uel timere necesse est. Quę uniuersa, si ad rem publicam accesseris, tanto augentur amplius, quanto in ea dignitas aut magistratus magis augescit. <8> Si fortuna tibi sinus paululum foeliciores laxauerit, metu et sollicitudine sedulo angeris; sin autem nunquam eos auara patefecerit aut patefactos instabilis contraxerit, tunc uero dolore simul et desiderio intabescis, tum męrore conficeris[48]. <9> Hic te postremo excipit senectus, exoptatum mortalium malum. Hęc tibi affert morbos, hęc omnes adimit, si quę fuerunt, uoluptates: iam cibus non sapit, gratus somnus aufugit, distillant oculi simul et nasus, languescit caput, genua manusque tremunt.

<10> Sed hęc ut iocundius legas, satyri tibi egregium senectutis carmen referam, quo merito deridet eos qui ad eam peruenire precantur:

"Da spatium uitę, multos da, Iuppiter, annos."

Hoc recto uultu solum, hoc et pallidus optas

sed quam continuis et quantis longa senectus

plena malis, deformem et tetrum ante omnia uultum

dissimilemque sui, deformem pro cute pellem

pendentesque genas et tales aspice rugas

quales umbriferos ubi pandit Thabraca saltus.

in uetula scalpit iam mater simia bucca.

Plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille

hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo:

una senum facies, cum uoce trementia membra

et iam leue caput, madidique infantia nasi;

frangendus misero gingiua panis inermi.

Vsque adeo grauis uxori natisque sibique

ut captatori moueat fastidia Cosso.

Non eadem uini atque cibi torpente palato

gaudia; nam ueneris iam longa obliuio, uel si

coneris, iacet exiguus cum ramice neruus

et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.

Anne aliquid sperare potest hęc inguinis ęgri

canities? Quid quod merito suspecta libido est

que uenerem affectat sine uiribus. Aspice partis

nunc damnum alterius. Nam que cantante uoluptas,

sit licet eximius cytharędus, situe Seleucus

et quibus aurata mos est fulgere lucerna?

Quis refert magni sedeat qua parte theatri

qui uix cornicines exaudiet atque tubarum

concentus; clamore opus est ut sentiat auris

quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.

Pręterea minimus gelido iam corpore sanguis

febre calet sola, circumsilit agmine facto

morborum omne genus, quorum si nomina quęras,

promptius expediam quot amauerit Ippia męchos,

quot Themison ęgros autumno occiderit uno,

quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus

pupillos, quot longa uiros exsorbeat uno

Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;

percurram citius, quot uillas possideat nunc

quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.

Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos

perdidit ille oculos et luscis inuidet, huius

pallida labra cibum accipiunt digitis alienis

ipse ad conspectum cęnę deducere rictum

suetus hiat tantum ceu pullus hyrundinis ad quem

ore uolat pleno mater ieiuna: sed omni

membrorum damno maior dementia; quę nec

nomina seruorum nec uultum agnoscit amici

cum quo preterita cęnauit nocte, nec illos

quos genuit, quos eduxit.[49]

<11> Quomodo potuit aut uerius aut rectius extrema miseria nouissimaque humanę pars uitę effingi aut designari? <12> Nec tamen mirari habemus eius tam infoelicem exitum, cuius dolendum lachrimandumque cognouimus exordium. Lachrimis et ploratu initiatum principium digne erumnosum luctuosumque sortitur finem, media uero omnis fastidii et calamitatis plena.

<13> Si cętera desint, sed quantam illam uitę miseriam putas quam ex corporis cura patimur indesinenter, nunc ęstus, nunc frigora declinando; modo fugitando imbres, modo uentos ac tempestates, sedulo autem sanitatem procurando. <14> Quamobrem aliquando ab his, aliquando ab illis abstinemus alimentis et tamen gulę instigatione cruciamur; mane grauis somno et hesternis adhuc indigestis crapulis surgere cunctaris, dum hinc te sollicita auaritia ad negotium uocat, illinc desidia plumis et ocio inuolutum fouent utque tibi indulgeas hortantur; sed quiscere te dominarum tuarum cupiditatum rixa non sinit ad sua quęque studia te diuisum trahentibus.[50] <15> Tandem uincit auaritia a pudore non nunquam adiuta, eruit te e uolutabro suem[51], licet tu sępius languidior illud repetas.

<16> Exsurgenti primus labor uestiendi ornandique offertur. Petis deinde aliquod ingratum opus, aut forsan gratum, sed laboriosum ac difficile; ibi eo maceraris usque quo deficias, interim fame ac siti urgeris, nec eas amplius tollerare ualens pergis ad potum ac cibum, quę aut insipida fastidis, aut si sapient, uentrem saginis oneratum uix a mensa refers ad thalamum. Hinc rictus aut uomitus exsecrandi, hinc stomaci uentrisque grauis dolor.[52] Age rursum post somnum meridianum redi ad opus, rursum fames, rursum capiendus cibus. <17> Interea nox uenit; deponendus est iterum ornatus, detrahenda uestimenta, et iam iterum ad plumę ocia redimus, quam aut exerciti curis tota nocte insomnem fatigamus, aut uicti epularum humore ueluti mortui sine sensu iacemus. <18> Sed neque hic quies; mox enim adoriuntur nos insomnia, nouę horribilesque terrent imagines aut sollicitudines urunt: nunc aduersum nos stricto ense inimica stat facies, nunc ferimur aut ab aliquo loco edito deturbamur impręceps; alius iugulatur ab hoste, alius spoliatur; interdum compedibus uincitur aut ad supplicium ducitur et alia inuisa phantasmata patitur, adeo ut plerunque exclamare et se e strato corripere sudans trepidansque cogatur. <19> Et ecce iterum mane, ecce iterum superioris diei angustias, atque ita his miserrimis uicibus totam transigimus hanc, fęlicem quam appellamus, uitam, et quam differre protelareque tantopere optamus.

<20> At non ita apostolus, sed gemitibus, fletibus, rugitibusque magnis clamabat: Infoelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?[53] <21> Et recte sane, quandoquidem, ut ait Augustinus Ioannis tractans euangelium: Ista uita nec est nominanda uita quia non est uera uita.[54] <22> Hoc enim nostrum uiuere, ut ait Gregorius,

cotidie est a uita transire; quippe dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad iuuentam, iuuentus ad senectutem, senecta transit ad mortem, in cursu uitę pręsentis ipsis suis augumentis ad detrimenta impellitur.[55]

Quomodo non iure mors dicitur in qua cotidie desinentes morimur, tanto infoelicius quanto diutius? Merito enim et uulgus illam crudeliorem diramque magis mortem appellat, que cruciatu longiori trahitur, contra uero fortunatam et foelicem quę breui et facili momento consumitur. <23> Hinc Augustinus ad Macedonum scribens digne commendauit Ciceronis ea de re iudicium dicens:

Sanior est Ciceronis sententia ubi ait: hęc uita mors est, quam lamentari posset si liberet.[56]

<24> Sed si tamen eam mortem appellare non placet, et[57] uitam esse uis, certe uel illud negare non poteris eam fallacem et umbrantem esse innumerisque laqueis prepeditam, quę pro uno gaudio multos sibi dat moerores, pro una uana lętitia innumeras uerasque tristitias, pro fastidiosissima sanitate complures sęuos morbos. <25> Nunc te fortunatum in sublime tollit, tanto quidem altius quanto mox cupit precipitare grauius; ita pauco interuallo foelix fis et infoelix; nunc te ridere facit, nunc flere; modo falsa spe erigit, modo certa desperatione prosternit, teque ut ludicrum[58] uersat, nec una hora patitur eodem habitu perseuerare. <26> Ad hęc circa te uelut lacessentium canum turbam sęuissimam immittit: hinc famem, inde sitim, illinc algorem, ex alia parte ęstum, deinde metum, imbres, tempestates, muscas, culices, pediculos, pulices, pruritum, scabiem, impetiginem, et duas infestissimas dolorum et cupiditatum turmas, quarum nec nomina nec numerum[59] ullus unquam scire potuit.

<27> Hęc tibi mors omnia adimit, his te liberat malis, et audes demens dicere te magnis bonis ab ea spoliatum? Pro gratiis conuicia in eam uesanus ingeris. Resipisce[60] aliquando et cognosce tuam liberatricem, quę non solum bona tibi non detrahit ulla, sed insuper multis magnisque subducit malis!

<28> His igitur et talibus rationibus mortem nihil boni haud parum omnino auferre persuadebimus. Cęterum his damna langoris leuari non possunt; adimit enim sanitatem langor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo precipue abhominandum. <29> Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur." [61]

<30> Quibus rebus langores corporis boni potius comprobantur quam mali ualitudinemque magis homini esse noxiam. Quę etiam si[62] nihil noceret, tamen illud, quod bonitatis habet, naturę est bonum, non hominis, quandoquidem sanitas non facit bonum quenquam. <31> Quamobrem si tibi eam morbus tollit, de tuo bono tollit nihil; tua uero tibi cuncta permanent integra et intacta, nec auferri a quoquam possunt aut labefactari nisi abs te ipso. Nemo autem iuste queritur rerum iacturam alienarum, nec ea bona sua recte appellat, quibus detractis ipsius bonitatis deperit nihil.

<32> Hinc prudentissime Boethius fortunam aduersum se induxit ita disserentem:

Quid homo tu ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quę tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque possessione mecum contende, et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse, quę repetis, sponte concedam.

Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi meisque opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium, quę mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam uelut usus alienis. Non habes ius querelę tanquam prorsus tua perdideris; quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis illata est uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris; dominam famulę cognoscunt: mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter affirmem si tua forent, quę ammissa conquereris, nullo modo perdidisses.[63]

Hęc et talia pleraque sapiens consolator tam in amissione rerum quam liberorum aut amicorum melius atque aptius ex persona Dei apud pias mentes poterit disserere. <33> Vt Hieronymus ad Tyrasium:

Quod dederat, abstulit qui creauit. Quis est alius qui plangat quod ad tempus acceperat: commodaueras ut haberes quantocunque tempore uoluisset et, cum uellet, rursum auferret. Nihil abstulit tuum cui recipere decuit creditorem, et nihil aliud decet quam creditori gratias agere mutuantem. Sic Iob legimus quam sequamur deuocissimam uocem dicentis: "Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum." Parum non erat hęc consolatio contra luctum quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum, quia fas non erat apud alium retineri quod domino suo fuerat necessarium.[64]

Innumera eiusmodi et dicta et facta apud sapientes reperies.

<34> Pluraque in hanc partem, ut in cęteras omnes, dici possent. Sed nos nunc consolamur neminem: tantum consolandi rationem designamus. Exprimere autem ille curabit cui serio munus hoc erit obeundum. Nobis uero sufficiat, quę attingenda sunt, succinte admonere.

<35> Pergamus itaque reliqua recensendo.

 

<II 9> Quartus locus a nocumento

<1> Quarto igitur loco docebimus illud, quod quis patitur, malum non esse, si ostendemus id mali afferre nihil. Non enim recte uidetur malum nuncupari quod malitię attulit nihil; si nanque malum per malitiam est malum, ubi malitię nihil est, nec mali quicquam profecto erit; aut quis sanę mentis illud dulce dixerit, quod omnis dulcedinis expers est? <2> Sic certe nec ille prudens esset qui malum illud diceret in quo malitię uel parum nequiret monstrare.[65] Atqui perspicuum in morte est nihil malitię residere, ut Cicero in prima Tusculanarum questionum doctissime optimeque probat. Vnde ergo mors appellabitur mala? <3> Similiter nec in paupertate nec dignitatis rerumque amissione nec in dolore aliquo pars malitię ulla inhabitat; laboris fortasse, precipue in hoc postremo, plurimum. Vnde Posidonium philosophum, cum uehementius dolore articulorum laboraret et quasi facibus admotis crebrius ureretur, sępius dixisse ferunt:

Nihil agis, dolor, quamuis sis molestus, nunquam tamen confitebor te esse malum.[66]

<4> De qua ratione multa a Cicerone in secunda Tusculanarum quęstionum egregie ac preclare dicta reperies.[67]

 

<II 10> Quintus locus ab utili uel commodo

<1> Nos nunc ad quintum locum ueniamus qui germanus omnino est huic quem modo attigimus. Est enim quintus locus quo probatur casus aliquis malus non esse si declarabitur eorum, quęcunque secum adducit, bona esse uniuersa; siquidem diuina pariter et naturę lege sententia stabilitum est non posse a mala arbore bonos fieri fructus, nec ullum malum parere bonum; nascitur enim semper in legitima procreatione simile ex simili. <2> Si igitur tam ex morte quam ex aliis casibus, quos imprudentes homines infortunia appellant, multa et ingentia bona prouenire explicabimus, facile ab his mali notam diluemus. Quod quidem in singulis horum non magno negotio assequi poteris si magis oculum ad bona animi, quę uera bona sunt, intenderis. Inuenies enim ab illis omnibus fructum afferri uberrimum mirificumque prouentum.[68]

 

<II 11> De bono mortis

<1> Atque primum de morte: quis est tam perspicaci aut alto ingenio qui metiri queat quanta uel qualia illa bona sint quę martyribus mors ipsa conciliauit? Similiter, quis dicere unquam potuit ad quę bona mors transmittat omnes illos qui pietatem iustitiamque in uita coluerunt? (Nam de impiis et scelerosis loqui uiro bono non expedit, quibus non immerito mors omnia mala affert, quoniam uita nihil promeruit boni, mali autem plurimum coaceruauit.) <2> De morte ergo proborum loquimur, qui tot a morte cumulantur bonis quot teste Scriptura Nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis unquam ascendit.[69] <3> Horum exiguam minimamque partem cum legisset ille Siculus philosophus apud Platonem bonis uiris esse propositam, non est passus diuturniorem mortis moram, sed eam e uestigio ipse inuenire curauit; itaque in ardentis Êtnę specum preceps prosilit, sed hac imprudenti temeritate perdidit infoelix quod capere tam ardenter properabat:[70] non enim per piaculum, sed per pietatem iter ad illa bona patet ipso Platone attestante, qui ait ex hac uita, quam a deo accepimus, nephas esse quenquam iniussum discedere. <4> Prestolanda est igitur illius uoluntas qui nobis uitam dedit et illi reddenda cum iusserit, bonaque accipienda quando ipse concesserit in cuius manu et reposita sunt. <5> Quorum spe bonorum et Socrates lęto animo mortem prestolabatur tanquam insigne et pręclarum aliquod munus. <6> Vnde et illa dignissima, quam apud iudices habuit, legitur oratio:

"Magna", inquit, "me tenet spes bene mihi euenire quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus: ut aut sensus omnino omnes mors auferat, aut in alium quendam locum ex his locis migretur. Quamobrem siue sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui nonnumquam etiam sine uisis somniorum placatissimam quietem affert, dii boni, quid lucri est mori, aut qui multi dies reperiri possunt qui tali nocti anteponantur, cui simul futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? Sin uera sunt quę dicuntur migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e uita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est te, cum ab his, qui se iudicum numero haberi uolunt, euaseris, ad eos uenire qui ueri iudices appellantur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, conuenireque eos qui iuste cum fide uixerunt. Hęc peregrinatio mediocris urbis uideri potest. Vt uero colloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem existimatis? Equidem sępe emori, si fieri posset, uellem ut ea, quę dico, mihi liceret inuenire. Quanta delectatione autem afficerer cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquorum circumuentos conuenirem. Tentarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixis Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum hęc exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. Nec uos quidem, iudices, hi qui me absoluistis, timueritis: nec unquam enim cuiquam bono mali quicquam euenire potest nec uiuo nec mortuo, nec unquam eius res a diis immortalibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc accidit fortuito, nec uero ego his, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quid succenseam nisi quod mihi nocere se crediderunt. Et hęc quidem hoc modo mihi nihil aliud melius existimo."[71]

<7> Hęc igitur ac talia si pagano homini et falsę relligionis erroribus inuoluto sperare post mortem licebat, quanto magis Christiano et uerę religionis cultori, pro cuius salute pater et omnium Dominus filium unigenitum morti tradere non dubitauit; cui certa repromissio facta est ut, quicunque crediderit in eum, uiuet in ęternum. <8> Ad quam uitam unicum atque solum iter mors ipsa est; quis non ergo istud iter, quod ad tanta tamque incredibilia bona ducit, non libens amplectetur, quo emenso nulla reliqua cura, nulla sollicitudo, nulla omnino perturbatio metuenda est? <9> Difficillimos labores, maxima pericula uidemus adiri ab hominibus pro his caducis bonis; quibus si potiri contigerit, illas omnes difficultates precipuas uoluptates appellant; et mortem, qua nec facilius nec uelocius est quicquam, subire perhorrescimus, qua nobis ad illa uera immortaliaque supercelestium bona certum est iter? Foelices homines si sua bona cognoscerent et si ratione magis quam sensu ducerentur! Sed de his postea; ad reliqua ueniamus.

<10> Hoc ergo modo, quo mortem utilem bonamque esse declarauimus, poterimus persuadere morbos, uulnera, plagas, tormenta, uincula, carceres, contumelias, obprobria, aliaque eiusmodi mala non esse, quippe quibus uiri prestantes, si ea ęquo animo tollerant, digniores admirabilioresque redduntur. <11> Quid enim M. Reguli pręclaram[72] et omni ueneratione dignam fecit memoriam quam carcerum teterrimorum, acutissimorum clauorum, intolerabilium uinculorum, incredibilis patientia? Quid Mucium inter illustrissimos uiros retulit quam constantissima illa bracchii exustio? Quanta admiratione recolitur Anaxarchi memoria, cui cum inter acerbissima tormenta tyrannus ille Cypriorum minaretur linguam abscidere, qua in se maledicta coniiciebat, ipse dentibus abreptam et commanducatam linguam in os tyranni proiecit! Zenonis uero et Cleanthis clarius nomen Phalaris eculei quam omnium rerum scientia fecerunt. <12> Sed istos, si libet, ommittamus, quandoquidem illustriores ut in cęteris, ita in hoc uirtutis genere plurimos ex nostris habeamus! Nę Iob quidem, illius omnis patientię exempli, quid aliud predicatur quam omnium bonorum iactura, orbitas filiorum, foetidissima ulcera, uermes et totius corporis miseranda laceratio? Quo spectabiles et conspicui tres illi gloriosissimi pueri prius apud Nabuchodonosor exercitumque eius, deinde apud uniuersum orbem exstitere, nisi ardentissimi illius ignis camino, quem tanta constantia intrepidi subierunt? Quo celebrantur tanta cum omnium dignitate strenuissimi illi Machabaei; nonne furiosis Antiochi cruciatibus? Vel persecutio impiissime Ierabel Elię quantę laudi ac splendori fuit? Aut Ioanni Baptistę nonne insanus Herodis gladius supremum honoris ac glorię cumulum adiecit? Et apostoli quo alio quam sanguine fuso ecclesię matris nostrę et totius Christianę religionis fundamenta solidissima iecerunt? Quid Stephano, Laurentio, Gregorio, Fabiano, Sebastiano, cęterisque martyribus tam insignes contulit palmas et tam gloriosos parauit triumphos nisi saxa, crates, ignes, sagittę, eculei, secures, atque[73] alia tormenta et numero et genere perhorrenda? <13> Tanta his omnibus tribulatio et poena contulit, quanta nullę uoluptates et delicię nec Sardanapalo, nec Epicuro, nec Croeso, nec reliquis orientalibus regibus[74] conferre unquam potuerunt. Immo his, quos modo commemorauimus, et aliis omnibus qui mollius uiuentes indulgere sibi studuerunt, otium segne illud prestitit ut nec inter uiros quidem nominentur. <14> Latet enim (ut recte ille poeta ait) "Inque bonis cessat non cognita rebus, / apparet Virtus arguiturque malis."[75] <15> Et recte sane, quandoquidem Ciceronis testimonio uirtus a uiro appellata est, uirtutum autem precipua et uiro maxime propria fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: doloris mortisque contemptio; his qui uti negligit dum usus uenit, procul dubio non potest nec nomen recte uiri retinere.[76]

<16> Hac ipsa ratione et paupertatis omniumque aliarum miseriarum ac infortuniorum tolerantiam bonam esse poteris persuadere, quę nunc studio breuitatis ommittere cogimur, maxime cum ista ingeniis uel leuiter eruditis inuentu difficilia esse non possunt, multosque futuros non dubitamus qui et talia qualia nos et longe aptiora post hanc nostram tenuem admonitionem ualebunt excogitare. Proinde huic quinto loco hic finem imponamus.

 

<II 12> Sextus locus a iudicio sapientum

<1> Sexto loco diximus posse probari malum non esse illud quod multi sapientes uiri concupiscunt aut concupierunt. Neque enim uerisimile uidetur sapientes uiros aliud quam bonum expetere,[77] quandoquidem sapientes non essent si, quod cognoscerent malum, tamen appeterent: appetitio nanque testimonio philosophorum nisi boni esse nequit et presertim sapientum, qui falli non consueuerunt. <2> Videmus autem uiros et quidem sapientissimos sanctissimosque mortem optasse, ut hunc ipsum, cuius iam meminimus, Socratem, qui Apollinis iudicio sapiens est[78] appellatus. <3> Hanc Zeno libens amplexus est, hanc Teramenes in poculo a triginta Athenarum tyrannis oblatam lętus hausit epotoque ueneno pateram excussit atque illam subridens publico tradidit seruo dicens: "Defer hanc ad Critiam, cui eam propinaui." Erat autem hic Critias[79] ex omnibus tyrannis crudelissimus, qui diuino iudicio breui eum consecutus est. <4> Et Lacedaemonius ille qui auiditate ad mortem properabat, cui dictum ab inimico est cum duceretur ad supplicium: "Legesne Lycurgi contempnis?" quod hilaris pergeret, respondit: "Ego uero illis ingentes ago gratias quę me ea pęna mulctauerunt quam sine mutuatione et sine usura possem dissoluere."

<5> Sed quid in recensendis nominibus huiusmodi uirorum tempus tero, cum nullus fere unquam sapientum fuerit, qui mortem uel magnopere non optauerit dilatam uel oblatam lubens non exceperit.[80] <6> Quod quidem et sanctis omnibus usu uenisse cognouimus; nam legimus Eliam his uerbis Dominum obsecrasse:

"Sufficit mihi Domine. Tolle quęso hanc animam a me; nunquid ego melior sum patribus meis."[81]

<7> Psalmistę quoque sacri hęc uox est:

"Heu me, quia incolatus meus prolongatus est habitare cum habitantibus Cedar."[82]

Quid putas hic cupiebat, qui longiorem querebatur uitam, aliud quam mortem?

<8> Paulo quoque eadem mens fuit cum ait: "Cupio dissolui et esse cum Christo."[83]

<9> Et ille gloriosissimus pontifex Martinus quid aliud optabat, cum dicebat:

"Tolle, obsecro, Domine, iam me, uerumtamen si populo tuo sum necessarius, non recuso laborem."[84]

<10> Denique nullus sanctorum unquam fuit qui mortem et precatus et cupide non sit et amplexus.[85] <11> Quod nimirum apertissimum maximumque potest esse argumentum mortem bonam esse et minime malam. <12> Hac eadem ratione et paupertatem, tormenta, plagas, cęterasque miserias bonas poteris insinuare, quippe quas multi sapientissimi maximique uiri uel sponte assumpserunt uel illatas lęti susceperunt.

 

<II 13> Septimus locus a contrario et de incommodis uitę

<1> Restat igitur nunc septimus et ultimus locus quo aduersitates casusque omnes doceri poterunt esse boni, qui locus a contrario accipitur, hoc est ut, quem casum bonum esse persuadere uolumus, eius contrarium malum esse ostendamus. <2> Atque hic locus uniuersaliter in omnibus rerum detrimentis oportunissime adhiberi potest. Vt si mortem uoluerimus persuadere malam non esse, explicemus uitę erumnas, afflictiones, sollicitudines, labores, et alias miserias uniuersas, sicuti Augustinus egregie fecit secundo et uigesimo libro eorum, quos de ciuitate Dei conscripsit, ubi ita ait:

In hac uita quam nouimus, in qua adhuc sumus, cuius temptationes, immo quam totam temptationem, quam diu in ea sumus, quantum libet proficiamus, perpeti non desinimus, quę sint iudicia Dei circa genus humanum, quis poterit explicare? Nam quod ad primam originem pertinet omnem mortalium propaginem fuisse damnatam hec ipsa uita, si uita dicenda est tot et tantis malis plena, testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quedam profunditas ignorantię, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo liberari sine labore et dolore timere[86] non possit. Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus et deceptionibus et mendaciis hominum, a suspitionibus falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis, quandoquidem ab eis et damnatio et captiuitas et uincula et carceres et exilia et cruciatus et amputatio membrorum et priuatio sensuum et oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam et alia multa horrenda sępe contingunt. Quid ab innumeris casibus, qui forinsecus corpori formidantur ęstibus et frigoribus, tempestatibus et imbribus, coruscatione tonitruum, grandine, fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum tot uenenis fruticum, aquarum, ranarum, bestiarum, ac ferarum, ultimo uero molestiis uel etiam mortiferis morsibus, a rabie quę contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnunquam uehementius et amarius quam leones draconesque metuantur faciantque hominem, quem forte acta tractauerunt, cogitatione pestifera ita rabiosum ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur. Quę mala patiuntur nauigando, quę terrena itinera gradientes? Quis ambulat ubique non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit, et ex illo uulnere hanc uitam finiuit. Quid uidetur sedente[87] securius; et tamen de sella in qua sedebat Eli sacerdos cecidit et mortuus est. Agricolę, immo uero omnes homines, quot et quantos a coelo et terra uel a pernitiosis animalibus causis metuunt agrorum fructibus? Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi; sed quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum fluuius improuisus fugientibus hominibus de orreis eiecit atque abstulit. Contra milleformes demonum incursus quis innocentia sua fidit; quandoquidem ne quis fideret etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic uexant ut in eis maxime Deo ita sinente monstratur huius uitę flenda calamitas et alterius desideranda foelicitas. Iam uero de ipso corpore tot existunt morborum mala ut nec libris medicorum cuncta comprehensa sint, in quorum pluribus ac pęne omnibus ipsa etiam argumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a malis pęnarum eruantur auxilio. Nonne ad hoc producit sitientes homines ardor immanis ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent, nonne ad hoc fames ut a carnibus hominum se abstinere non possent, nec inuentos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent."[88]

<3> Multa quoque et alia, quę referre longum esset, de hac ratione preclare eo in libro disputat, fortasse non segnius quam ille Cyrenaicus Hegesias, quem tradunt ita strenue in hanc partem quodam in libro suo disseruisse ut multos ad mortem sibi ipsis consistendam prouocasset, iccirco a Ptolomaeo ne is legeretur liber, edicto sublatus est[89].

 

<II 14> Quod mors sit bona

<1> His itaque rationibus uidetur satis copiose declaratum mortem bonam potius esse quam malam, quam ueritatem demones quoque, licet sint mendacissimi, cum dictis, tum factis negare tamen non ualuerunt.[90] <2> Refert enim Cicero

Trinacreum quendam Elysium, cum grauiter mortem filii moereret, uenisse in siccomantium querentem quę fuisset tantę calamitatis causa; huic in tabellis tres huiusmodi uersiculos datos:

"Ignari homines in uita mentibus errant:

Euthynous potitur fatorum numine lęto

Sic fuit utilius finiri ipsique tibique."[91]

<3> Apollo quoque Delphicus non inuenit in humanis precium maius, quod Trophonio et Agamedi pro extructo templo persolueret, quam mortem. Cum enim templum hi exedificassent, precati sunt Apollinem nominatim nihil, sed quod optimum homini esset, id operis sui daret mercedem; quod Apollo se daturum pollicitus est. Itaque post diem tertium eius diei mortui sunt; quo declarauit demon homini nihil melius morte posse dari.[92]

<4> Simile huic Solon Atheniensis Croeso Lydorum regi in cęna rogatus quemnam in terris beatum uidisset, retulit de illis duobus fratribus Cleobolo[93] et Bitone, quorum mater cum sacerdos esset et dies festus Iunonis apud Argiuos instaret, in quo sacerdoti adesse necessitas summa erat, et boues ei ex agro presto ad horam non essent, tum iuuenes temporis interclusi angustia iugum subeuntes per quinque ac quatraginta stadia matrem uehentes mira celeritate ad templum toto pręstolante populo ac spectante perduxere dicentibus omnibus et acclamantibus foelicem matrem,[94] quę natos tali ac tanta pietate procreasset; ea re delectata admodum sacerdos ingentique perfusa gaudio stans ante simulacrum precata est deam ut filiis suis daret quod optimum homini contingere posset. Vbi igitur sacrificatum epulatumque est, Cleoboles[95] et Biton in ipso phano quiescentes uitam exhalasse inuenti sunt. Ita et demonis iudicio mortem non solum non esse malam, sed optimum hominis munus determinatum est, quippe quę hominem tantis liberat malis quantis a uita oneratur.

<5> Nec uita hęc propitio, sed irato Deo data esse uidetur ipso doctissimo sanctissimoque uiro Augustino attestante, qui uno et uigesimo libro de ciuitate Dei uitam hanc mortalium totam nihil aliud quam poenam dixit et post: "Ira dei", inquit, "est ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis est et dies eius uelut umbra pretereunt."[96] <6> Et centesimum trigesimumque primum tractans psalmum: "Hanc", ait, "uitam nobis peccantibus dedit Deus ubi etiam necesse est ut homo a Deo conteratur, ut in sudore et labore uultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit."[97]

<7> Merito ergo maiores nostri corpus istud ergastulum animę nuncuparunt, quandoquidem, quam diu in eo detinetur, necesse[98] est continuis laboribus iugiter maceretur. <8> Hinc et sapiens ait: Auis ad uolandum et homo natus est ad labores. Et alia Scriptura dicit: Vniuersa uita hominis militia est super terram. [99] <9> Ad quod respiciens Euripides poeta non insulsa utebatur sententia dicens:

"nos decebat cętus celebrantis domum

lugere, ubi esset aliquis in lucem editus,

humanę uitę uaria reputantes mala;

at, qui labores morte finiuisset graues,

hunc omnes amicos laude et lętitia exsequi."[100]

<10> Quod institutum superiores Dacię populos diligentissime seruasse scribit Herodotus. Nam ortum cuiusque paruuli domestici amici ac parentes magnis excipiebant lamentis ac lacrimis querentes eum ad tantas miserias huius uitę natum, funus uero choreis cantu diuersisque armoniis magna cum lętitia producebant, optime dicentes cum <eis> factum esse qui hac erumnosa molestissimaque uita sunt liberati.[101]

<11> Sed longius de morte dicendo quam forte expediebat prouecti sumus. Reliquos ergo casus breuiter recenseamus.

 

<II 15> Contra auaritiam et de paupertate

<1> <Alii> etiam casus aliaque infortunia hac ratione bona docebuntur: utpote si paupertatem bonam persuadere uoluerimus[102] apponamus ante oculos sollicitudines, molestias, tormenta, calamitates, clades, mortes, et alias miserias quas diuites pati consueuerunt. <2> Quod Oratius in primo sermone pulchre attigit:

At bona pars hominum decepta cupidine falso

"Nil satis est", inquit, "quia tanti quantum habeas sis."

Quid facias illi? Iubeas miserum esse, libenter

quatenus id facit, ut quidam memoratur Athenis

sordidus ac diues populi contemnere uoces

sic solitus: "Populus me sibilat, at mihi plaudo

Ipse domi, simul hac nummos contemplor in arca."

Tantalus a labris sitiens fugientia captat

flumina; quid rides? Mutato nomine de te

fabula narratur: congestis undique saccis

congeris aut pictis tanquam gaudere tabellis.

Nescis quo ualeat nummus, quem prębeat usum?

Panis ematur, holus, uini sestarius, ad

quis humana sibi doleat natura negatis.

An uigilare metu exanimem noctesque diesque

formidare malos fures incendia seruos

ne te compilent fugientes[103]

<3> Hęc enim sunt continua diuitis studia, hę precipuę curę quibus incessanter coquitur. <4> "Ardet nanque", ut inquit Gregorius, "ęstu concupiscentię et multiplici custodię cura; si potentiorem uidet, timet raptorem; si inferiorem, suspicatur furem." <5> Ac infęlix tot mala sustinet quot in cęlo sunt sydera, et cum omnia habeat, se ipsum non habet; ab illo quippe possidetur cuius se putat possessorem, et cui imperare credit, illius sęuissimam tollerat tyrannidem. <6> Siquidem diues omnis statim sub auaritię miserandum iugum[104] mittitur, illi se totum dedit, illius leges ad unguem exequitur et eas uiolare maximum nephas ducit, alios cibos non capit nisi quos ipsa iusserit. <7> Si atrum proponit panem, uorat infoelix dicens:

            "Hoc bene sic" tunicatum cum sale mordens

cepe et farratam pueris plaudentibus ollam

pannosa fecem morientis sorbet aceti.[105]

<8> Quamuis enim mucidum ei offerat uinum, bibit tamen miser, licet clausis oculis aut contracto supercilio.[106] <9> Iure hesterno carnibusque rancidis metuit [107] saturari, largiri autem inopi socio uel pauxillum cauet ac si esset capite interminatum. <10> Dormit quoad auaritia iusserit, quiescit quantum ipsa indulget, uestit, spatiatur, ludit, ambulat, laborat, sedet, denique omnia pro imperio cupiditatis facit. Nec speres hanc militiam infortunatam posse etiam decrepita senectute emereri: immo quanto senesces magis, tanto abs te duriora exiget seruitia, durioribusque[108] grauabit oneribus. <11> Quę expertus Maronis amicus Gallus honestissimo carmine ex persona senis uoluit deplorare.

Quid mihi diuitię? Quarum si demeris usus

            quamuis largus opis semper egenus ero,

immo etiam partis poena est incumbere rebus,

            quas cum possideas est uiolare nefas:

non aliter sitiens uicinas Tantalus undas

            captat et appositis abstinet ora cibis.

Efficior custos rerum magis ipse mearum

            conseruans aliis quę periere mihi

sicut in auricomis dependens plurimus ortis

            peruigil obseruat non sua poma draco.

Hinc me sollicitum torquent, sunt omnia curę,

            hinc requies animo non fuit ulla meo.

Quęrere quę nequeo semper retinere laboro

            et retinens semper nil tenuisse puto.[109]

<12> Nec mirum quidem quoniam, ut Gregorius sapientissime docet, diues omnis semper curru uehitur quattuor uitiorum rotis reuoluto, pusillanimitate, inhumanitate, contemptu Dei, mortisque obliuione. Trahitur autem duobus bobus, tenacitate ac rapacitate: vis aurigam cognoscere, ipse est habendi ardor. Huic tam insigni triumphatori omnis cupiditatum acclamat turba[110] eumque ouantem usque ad Ditis palatia producit. <13> Mortuus est enim diues et sepultus in inferno; nam coelos scandere non speret, cum ueritas dicat[111] possibilius esse camelo foramen acus penetrare quam diuiti coelos ascendere.

<14> Hic mihi cum Iacobo exclamare libet:

Agite nunc, diuites, et plorate ululantes in miseriis uestris, quę aduenient uobis; diuitię uestre putrefactę sunt et uestimenta uestra a tineis comesta; aurum et argentum uestrum eruginauit et erugo eorum in testimonium uobis erit et manducabit carnes uestras sicut ignis. Thesaurizastis uobis iram in nouissimis diebus.[112]

<15> Et si hęc uana putatis, ut soletis harum rerum falso splendore decepti et execrati, consyderate saltem, miseri, quot cernitis locupletes sedulo insidias pati, quot discrimina adire, quot subire molestias doloresque, quot uidetis quotidie ob diuitias in tyrannorum fedissimis macerari carceribus, quot a pyratis, latronibus, predonibus propter opes cruciantur necantur[113] et iugulantur, quot audistis et uidistis ob amissas pecunias mortem sibi turpissimam consciuisse aut ignominiosissimo dolore uita excessisse!

<16> Refert Hermippus Gręcus Menippum cinicum cum uidisset pecuniam, quam magno studio male comparauerat, dolo ereptam, prę acerbitate laqueo uitam finisse. <17> Narrant quoque fide digni historiarum scriptores, quod etiam Vergilius attigit, Pigmalionem Sychaeum auunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidisse cupientem ei thesauros, quos eum reconditos tenere acceperat, auferre,[114] a Polymnestore autem rege Tracię Polydorum regis Priami filium cupidine auri, quod ei Priamus una cum filio crediderat, impiissime necatum. <18> Venerant ad Antigonum Gallorum legati componendę pacis gratia, quos rex opulentissime pro sua magnificentia excipere cupiens ac honorare magnam uim auri atque argenti mensis exposuit; illi eius desyderio capti simul et spe predę accensi infensiore animo, quam uenerant, discesserunt, suosque ad tam diuitem predam magnis instigant studiis, congressos[115] uix maxima cęde Antigonus pacificauit. <19> Ita aurum et Antigonum in discrimen omnium fortunarum et Gallos ad illud[116] aspirantes in necem magnam adduxit. <20> Alexandro nihil aliud dicitur Darium totumque orientem suppeditasse quam nimię barbarorum delicię; quippe quis Macedones, postquam gustauerunt, ueluti canes sagacissimi odorata semita obliti coniugum ac liberorum et tam longę difficilisque militię immemores eorum inhęrentes uestigiis nusquam absistebant donec optata preda potirentur.

<21> Pulchra uineę possessio Naboth morte condemnauit. Nimię opes Sodomitas igni sempiterno tradiderunt. Nonne et Gedeon, quem pauperem angelus uisitauerat, legimus successu fortunarum elatum a beniuolentia Dei excidisse; nonne Ieroboam, qui primus adolescens bonę indolis et industrius dicebatur, regias opes adeptus preuaricatus est fabricatoque aureo uitulo grauiter Deum offendit? Et Salomoni magis rerum habundantia[117] nocuit quam profuit sapientia. <22> Cur ita? Nempe domini testimonio spinę sunt diuitię[118] bonumque semen excrescere non sinunt, sed suffocant et obruunt. <23> Verum dices, fuerunt tamen diuites plerique dilecti amicique dei, ut Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, Dauid, Ezechias, Constantinus, duoque gloriosissimi Vngarię reges Stephanus eiusque filius Ladislaus, et alii tam cum magistratu quam priuati uiri santissimi complures. Minime, inquam, aliquis horum diues fuit, licet omnes habundauerint[119] rerum plurima substantia. <24> Neque enim diuitem facit exuberans census et larga opum copia, sed animus his deditus et deuinctus, qualis illorum erat nemini. Singuli enim illud propheticum sequebantur consilium: Diuitię si affluant, nolite cor apponere.[120]

<25> Proinde et Dauid, tametsi amplissimum teneret imperium, pauperem se tamen et inopem ubique appellat et iure quidem, quoniam diuitias omnes non pluris quam lutum pendebat.

<26> Hoc si tu quoque feceris, in amissione rerum tuarum consolatione non indigebis. Nemo enim, ut alias diximus, iacturam illius rei dolere potest, quam non diligit.

<27> Ita igitur paupertas ex contrario diuitiarum malo bona esse astruitur. Hoc modo et Boethius, ut fortunam prosperam malam esse doceret, aduersę fortunę multas utilitates prudentissime explicauit dicens:

illa semper spe foelicitatis, cum uidetur esse blanda, mentitur. Hec semper uera est cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, hec instruit; illa mendacium spe bonorum mentes fruentium ligat, hec cognitione fragilis foelicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succintamque et ipsius seueritatis exercitatione prudentem. Postremo illa foelix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerunque uera ad bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima ęstimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes hęc aspera, hec horribilis fortuna detexit? Hęc tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit. Discedens suos abstulit, tuos reliquit; quanti hoc, integer cum tu uidebaris tibi fortunatus, emisses. Nunc amissas opes quęre; quod pretiosissimum est genus diuitiarum, amicos inuenisti.[121]

 

<II 16> Contra tyrannidem

<1> Hac eadem ratione et imperium, potentiam, seu principatum malum esse docebimus si recensebimus curas, suspiciones, anxietates, metus, pericula, crudeles exitus et cętera id genus, quę potentibus magnisque uiris accidere consueuerunt, ut Cicero fecit in extrema Tusculanarum questionum, ubi per uitam Dionysii omnium tyrannorum uitam pulcherrime expressit; quam nos quoque cum propter eloquentiam singularem, tum propter traditionis nostrę confirmationem ipsius uerbis referre uolumus. Ait ergo:

Dionysius, qui duo de XL annos tyrannus Siracusanorum fuit, quos ex famulis locupletum seruos delegerat, quibus nomen seruitutis ipse detraxerat et quibusdam conuenis et feris barbaris corporis custodiam commitebat, ita propter iniustam dominatus cupiditatem in carcere quodammodo ipse se incluserat. Quin etiam ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Itaque sordido ancillarique seruitio regię uirgines ut tonstriculę tondebant barbam et capillum patris, et tamen ab his ipsis, cum iam essent adultę, ferrum remouit instituitque ut candentibus gladium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachem ciuem suam, Doridem aut Locrensem, sic noctu ad eas uentitabat ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossa lata lectum circumdedisset, eiusque fossę transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum fores cubiculi clauserat, detorquebat. Idem cum in communibus suggestis consistere non auderet, concionari e turri alta solebat. Atque is cum pila ludere uellet, (studiose enim id factitabat) tunicamque poneret, adolescentulo, quem amabat, tradidisse gladium dicitur; hic cum quidam familiaris iocans dixisset: "Huic quidem certe uitam tuam commitis", arrisissetque adolescens, utrunque iussit interfici: alterum quia uiam demonstrasset interimendi sui, alterum quia dictum id risu approbauisset. Atque eo facto sic doluit nihil ut tulerit grauius in uita; quem enim uehementer amarat, occiderat. Sic distrahuntur contrarias in partes impotentium cupiditates: cum huic obsecutus sis, illi est repugnandum. Quanquam hic quidem tyrannus ipse iudicauit quam esset beatus; nam, cum quidam ex eius assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem, rerum habundantiam[122], magnificentiam ędium regiarum, negaretque quenquam beatiorem fuisse, "Visne igitur, o Damocles, quoniam hęc te uita delectat, ipse eadem degustare et fortunam experiri meam?" Cum se ille cupere dixisset, collocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto abacosque compluris ornauit argento auroque celato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque ad nutum illius intuentis ministrare diligenter; aderant unguenta, coronę, incendebantur odores, mensę conquisitissimis epulis extruebantur; fortunatus sibi Damocles uidebatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari seta equina appensum dimitti iussit, ut impenderet illius beati ceruicibus. Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat in mensam; iam ipse defluebant coronę. Denique exorauit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.[123]

<2> Quo commento callidissimo satis declarauit Dionysius nullas rerum fortunas, nullas diuitiarum copias, nullam denique potentiam illi esse iocundam, cuius animus grauioribus curis sedulo coquitur; quod quidem usu uenire solet uniuersis qui rem publicam administrare aut aliis quorunque modo imperare consueuerunt. <3> Tyranni enim sibi metuunt, legitimos autem principes necesse est pro salute incolumitateque suorum iugiter esse sollicitos curareque sedulo ut satis tutati defensique sint ab iniuriis aliorum; et ne unus alio uim ullam aut molestiam inferat, nullo alter alterum damno afficiat, nihil contumelię prebeat, denique uniuersa prouideat, quantum per ipsum fieri potest, quę ad bene lauteque uiuendum cum illis, tum domesticis suis necessaria esse[124] uidentur. <4> Ex quo tamen uniuerso labore et perpetua sollicitudine sua nihil amplius commodi utilitatisue referunt quam plerique ex familiaribus eorum, cum nec consumere amplius possint quam aliquis seruorum[125] aut amicorum ipsorum, nec ampliore uestimentorum ornatu uti, nec aliarum rerum ulla expleri uoluptate. <5> Nec uelim credas cunctorum imperantium aliam esse mercedem preterquam quod eis uenientibus assurgimus, priores salutamus, dominosque uocitamus.[126] <6> Ceterum uidendum est uiro sapienti an tam exiguis fumus et tenuissima leuissimaque aura congruum sit premium dignumque ob quod homo tot et tantas sollicitudines capiat tantis consumatus curis et ueluti Sulla noctes insomnes transigat, timeat omnes, sępius nec uxori nec liberis confidat, nunquam uel cibum uel somnum capiat securum.

<7> Sed quis sęuissimus diriora inimico suo sciuisset imprecari mala quam quę dominandi cupidi tanquam furiis infernalibus acti sponte sua subeunt? Hanelas toto pulmone, haspiras[127] ad principatum, uniuersis contendis uiribus, ruis in arma amens, extendere ultra terminos terrarum fines imperii optas, cui mox tres uilissimi soli passus satis erunt. <8> Moreris demens et, qui uniuerso orbi[128] timori esse laborabas, a muribus spurcissimis sordidissimisque uermibus statim contemneris. <9> Nec speres ad hanc miseriam lento aut consueto mortalium gradu descendere, quandoquidem

ad generum Cereris sine cede et uulnere pauci

descendunt reges et sicca morte tyranni.[129]

 

<II 17> Contra cupidos laudis

<1> Quod si dicas "Famam tamen et gloriam uiro sine culpa quęrere semper concessum fuit, quippe qua nec dulcius nec suauius quicquam in uita humana esse potuit," - proh pudor! miserandam hominum mentis cęcitatem[130], quę nunquam in se curant descendere, aut quales ipsi sint diligentius examinare, atque ita se componere ut innocentię integritatisque suę conscientia ualeant gaudere! <2> Non nos, ubi sumus, miseri quęrimus: circum fora uolitamus, uulgi insani ora insaniores oberramus, ex illis pendemus hiantes, in illis nos futiles querimus; quales quantique apud ea resideamus, primis in uotis habemus.[131] <3> Non curo si mille ulceribus morbidum iecur putrescat, modo me popellus probum dicat uel egregium. O admirabilem sapientiam, o sanctimoniam singularem, quę fabrorum, cerdonum, pastorum, rusticorumque iudicio stabilitur, quę tantum et ponderis et diuturnitatis habet, quantum insano uulgo et plebeculę omni folio uolubiliori collibuerit! <4> En tibi egregium sapientem, qui nisi uolentibus fatuis sapiens esse nequit; en sanctissimum uirum nefaria impudentia consecratum; en uenerandam probitatem turpissimo[132] scelere comparatam, quę, quam primum flagitiosi uoluerint, improba esse incipiet!

<5> At non talis erat qui dicebat Oleum peccatoris non impinguabit caput meum.[133] <6> Optime enim nouerat quod scriptum est:

Vę uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram. Vę uobis, qui saturati estis, quia esurietis. Vę uobis, qui ridetis et iocatis, quia lugebitis et flebitis. Vę cum benedixerint uobis homines,[134]

quoniam nemo laudat nisi quę diligit; homines autem mundani, nisi quę mundi sunt, aliud diligunt nihil; porro qui mundi est, non est dei. <7> Nonne uides hac eadem ratione uę et illis esse, qui a malis cupiunt laudari, siquidem qui scelestorum laudem affectat, se quoque scelestum esse manifeste profitetur. Hinc ille cui dictum est: "Male de te locuntur homines", sapientissime respondit: "Si boni mouerer quidem, sed boni male loqui nesciunt. Sin mali equidem gaudeo, quippe quibus displicere magna laus est."[135] <8> Sed adde quod prudenti bonorum etiam laudatio quęrenda non est, ne illud ex euangelio referatur: "Recepisti mercedem tuam."[136]

<9> Quid ergo nobis prodest, ut sancte monet Hieronymus,

si illi nos laudent quibus placere peccatum est, quidue obest si uituperent? Cur non uituperatio plus prodest quam obest laudatio? Audiamus modo quod ille uas electionis et doctor gentium dicat et quo nos, ne hominibus placere uelimus, hortatur exemplo: "Si hominibus", inquit, "placerem, Christi seruus non essem." Vnde nulli dubium est eos Christo seruire non posse qui hominibus optant potius quam Christo placere; contenti ergo interim simus hominibus displicere, tantum ut Christo placeamus; nec eorum laudibus oblectemur qui non alios quam sibi similes laudare consueuerunt.[137]

<10> Et hoc modo ostendendo contrarium illius quod dolemus malum esse commutamus in animo auditoris illam, quam conceperat, mali opinionem, atque ita et ęgritudinis totam subuertimus sedem. <11> Similiter faciendum est si quando quempiam bonis dolere accidat alienis, ut inuidis contingere solet. Persuadeamus illa bona non esse, sicuti fecit Seneca quando est illum consolatus qui ęgre ferebat quendam magna comitatum caterua incedere; "Mel", inquit, "muscę secuntur, cadauera uel mures uel lupi, frumenta formicę; predam sequitur ista turba, non hominem."[138] <12> Quibus uerbis egregie declarauit illum honorem non esse inimico illius exhibitum, sed diuitiis ad quas illa turba intenta hanelabat.

 

<II 18> Vnde haberi possint rationes quibus uera bona a falsis discernuntur:

<1> Hęc atque eiusmodi pleraque uiris doctis et in sacris[139] litteris philosophiaque eruditis factu facilia erunt, siquidem hi soli sunt qui et cognoscere et docere queunt quę uera bona sint aut mala. <2> De aliis uero quam uerum illud est poetę:

Omnibus in terris quę sunt a Gadibus usque

Auroram et Gangem, pauci dignoscere possunt

vera bona, atque illis multum diuerse, remota

erroris nebula. Quid enim ratione timemus

Aut cupimus? Quantum dextro pede concupis ut te

conatus non pęniteat uotique peracti?[140]

et subiungit:

            Nocitura toga, nocitura petuntur

militia et torrens dicendi copia multis

et sua mortifera est facundia, uiribus ille

confisus periit admirandisque lacertis,

sed plures nimia congesta pecunia cura

strangulat[141]

<3> Quę singula postea iuxta ueram philosophię rationem latius prosequitur. Hinc et ille satyrorum egregius ad doctrinam Cornuti philosophi magistri sui inuitans alios inquit:

                        Petite hinc puerique senesque

finem animo certum miserisque uiatica canis.[142]

<4> Quę neglecta, ut recte ait Oratius, ęque pueris senibusque nocebunt, et quę adepta pauperibus proderunt, locupletibus ęque,[143] et ex quibus ipse fatetur se magnam commoditatem ingensque solatium suscipere. <5> Iccirco intulit:

Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,

hoc est philosophicis institutis, quibus (ut idem testatur)

nemo adeo ferus est qui non mitescere possit

si modo culturę patientem commodet aurem.

- unde et paulo post deridet eos qui maxima credunt

esse mala exiguum censum turpemque repulsam.[144]

<6> Proderit itaque ad hanc primam consolandi rationem, quam septem in partes distribuimus, philosophorum, theologorum, satyrorum, historicorumque lectio; quoniam ex aliis rationes, ex aliis exempla affatim sumere poteris ad conuincendos multos[145] mortalium errores, qui inani splendore et fuco mendacissimo illecti in bonis illud dicunt quod minime est bonum, et rursum, quod est bonum, malum arbitrantur.

<7> Quod optime intelligens Cicero ita scribit:

Nos omnia aduersa cum eminentia metu augentes, tum moerore presentia rerum naturam quam errorem nostrum damnare maluimus.

Sed et huius culpę et cęterorum uitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia correptio petenda est. Cuius in sinum cum a primis ętatis nostrę temporibus uoluntas studiumque impulisset nos, his grauissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna iactati tempestate confugimus. O uitę philosophia dux, o uirtutum indagatrix expultrixque uitiorum! Quid non modo nos, sed etiam omnis uita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societatem uitę conuocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tu litterarum et uocum communione iunxisti, tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinę fuisti; a te opem petimus, tibi nos ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus.[146]

<8> Idem tu si cum Cicerone facere uolueris, tuę curę relinquo. Nos uero satis nunc pro modulo nostro dixisse uidemur, pręceptionesque congruas posuisse, quibus consolator dabit operam moerorem lugentis funditus tollere. <9> Diximus enim id fieri posse si illud, quod quempiam angit, bonum esse ostendatur et non malum; quo modo autem id consequi possimus, septem rationibus monstrauimus. Nunc ad reliqua pergamus.[147]


 



Apparatus et loci

[1]II tit. SECVNDVS LIBER addidit

[2]II.1.1 Cicero... quęstionibus cf. Cic. Tusc. ???

[3]II.1.1 post Cyrenaici delevit autem

[4]II.1.2 Ov. rem. 420-424, ubi 420 Sed pro Fortasse

[5]II.1.5 post angoris addidit oculum     post originemque delevit fontemque ] et fontem V1

[6]II.1.7 enim pro autem

[7]II.2.1 post curet delevit precipue     Ov. rem. 91-92, ubi nam om. Ov; 92 conualuere pro inualuere

[8]II.2.2 Cic. Tusc. 3,31 (76), ubi rationem pro ratione; manu pro manus

[9]II.2.3 ante mora delevit certo     quidem sic

[10]II.2.4 Etsi tali... declarem meam Cic. fam. 6,13,1, ubi haberemus pro haberem; post quin tibi add. et sententiam      Non obliuione... scribere Cic. fam. 5,17,1

[11]II.2.5Vulg. Iob. 2,13

[12]II.2.6 post uerum delevit decernere     cernere addidit

[13]II.2.7 Ov. rem. 119-134, ubi 121 descendere; 123 artem; 132 Temporis ars medicina fere est pro Temporibus... ualet; 133 accendas... inritesque

[14]II.3.1 medelis pro unguentis ] medicaminibus pro unguentis V1      illud tollere transposuit     laborabis pro quoad poteris elaborabis

[15]II.3.2 ceterum ut pro uerum quo     post admonuit delevit ita scribens     post "Moleste" addidit inquit     Sen. epist. 63,1, ubi fero decessisse; a te om. Sen; iam om. Sen; post firmitas add. Sen. animi; post uellicabit add. Sen. sed tantum uellicabit; non... decurrerint Sen. nimiae decucurrerunt

[16]II.3.3 adhibuit transposuit, prius post quę     conatus est ex conatus est     Sen. epist. 63,16, ubi recipitque

[17]II.3.5 processit consolatio transposuit

[18]II.3.6 in cunctis pro cunctis in     modo pro ritu

[19]II.3.7 digno... pręmio  deest in V1

[20]II.3.9 post quę delevit etiam

[21]II.4.1 post urgetur delevit malis

[22]II.4.2 post credere delevit aut arbitrari

[23]II.4.3 nulli... mali ] quicquam mali nulli V1

[24]II.4.4 ualebis... autem ] posse uidebit, non obmittat. Quod V1

[25]II.5.1 ex... ostendere ] his omnibus locis docere V1

[26]II.5.2 senecta ] senectute V1     culpauerit correxit ex culparet     cum arboribus addidit cum

[27]II.5.3 hoc est principii ] principii uidelicet V1

[28]II.5.4 utique est transposuit      quem petit ] ad quem tendit V1      mouere ] moueri V1

[29]II.5.5 suscipies ] accipies V1      nimirum deest in V1      ad... diriguntur ] sunt ad finem ordinata V1

[30]II.5.7 fortuitorum ] infortuniorum V1     diceretur correxit ex diceret     Sen. De rem. fort. 2,1,2,5

[31]II.5.9 leuando deest in V1

[32]II.5.10 post bona sunt delevit quam uita     Vulg. Isai. 45,7

[33]II.5.10 rectoris nostri ] nostri deletum in V1     flagra addidit     truncarique pro et truncari

[34]II.5.10 liquido addidit       posseue pro aut posse     Vulg. Luc. 6,24

[35]II.6.1 dederunt tamen addidit tamen

[36]II.6.2 toto... opere pro in toto ipsorum opere

[37]II.6.3 potentissimi ] sapientissimi V1     procul dubio pro certo     unusquisque... scire ] nosse debet unusquisque V1

[38]II.6.5 post questionibus add. V1 bonis uidelicet omnibus     negligi ] neglectum iri V1

[39]II.6.7 gratias addidit     Vulg. Iob 1,21

[40]II.7.1 post ualidissimus addidit est     inire immutavit ex inuenire

[41]II.7.2 disseremus ] dicemus V1     abdicationem ] depositionem V1     cęterum pro uerum     ut... pręsumat pro ut opus dei pręstantissimum uelit ] ut... studeat V1

[42]II.7.3 Eatenus pro Ita     quatenus pro ut nihilominus

[43]II.8.3 Aut cui addidit Aut

[44]II.8.4 id ętatis immutavit de ea ętate

[45]II.8.5 implicat ac addidit     scaturire occipit transposuit

[46]II.8.6 duello addidit ] bello V1    cuius in ius pro in cuius ius     necesse pro opus     ante feras delevit ut     Quod addidit

[47]II.8.7 oportet suscipere transposuit

[48]II.8.8 patefecerit... contraxerit ] patefecit... contraxit V1      post conficeris delevit et liquescis

[49]II.8.10 Iuv. 10,188-236, ubi 204 coitus pro ueneris; 211 citharoedo siue Seleuco; 212 lacerna; 213 Quid; 217 in corpore; 220 Oppia; 230 diducere

[50]II.8.14 post desidia delevit uel ignauia ac uoluptas      ad... trahentibus pro dum tu ad contraria distraheris negotia

[51]II.8.15 ante suem delevit ut

[52]II.8.16 post Exsurgenti delevit igitur      post oneratum delevit et tumidum     hinc... dolor deest in V1

[53]II.8.20 Vulg. Rom. 7,24

[54]II.8.21 Aug. De Eu. Ioan. ...

[55]II.8.22 iuuentam ] iuuentutem V1     senecta ] senectus V1      Greg. Mor. 25,3,4

[56]II.8.23 ea pro hac     Aug. ep. ad Macedonum (PL 33, 668,1.4) = Cic. Tusc. 1,31 (75)

[57]II.8.24 et uitam pro uerum uitam

[58]II.8.25 tollit pro extollit     quidem addidit     teque ] te V1     post ludicrum delevit aliquod

[59]II.8.26 post pulices add. V1 cymices      post numerum delevit uniuersum

[60]II.8.27 post Resipisce delevit igitur stulte

[61]II.8.29 Vulg. 2 Cor. 12

[62]II.8.30 si ] quom V1

[63]II.8.32 induxit pro obiecit      Boeth. Cons. phil. 2P2, 2-7, ubi est allata pro illata est

[64]II.8.33 Hier. ep. 40,1-2

[65]II.9.2 monstrare ] inuenire

[66]II.9.3 Cic. Tusc. 2,25 (61)

[67]II.9.4 Tusculanarum quęstionum pro Tusculana quęstione

[68]II.10.2 imprudentes pro ignari      prouenire pro procedere    ab his... notam pro mali notam ab his     ad V1 ] a V2      mirificumque prouentum deest in V1

[69]II.11.2 Vulg. 1 Cor. 2,9

[70]II.11.3 quod... properabat ] ad quod capiendum festinabat V1

[71]II.11.6 post quam delevit et      Cic. Tusc. 1,41 (97-9), ubi emori, aut quam multi; si similis pro simul futura; uobis pro urbis; inuisere pro inuenire; iniquo pro iniquorum; mortem timueritis pro timueritis; quod succenseam pro quid succenseam; mihi om. Cic; extremo pro existimo

[72]II.11.11 pręclaram ] admirandam V1

[73]II.11.12 post iecerunt delevit et communiuerunt     atque alia pro et alia

[74]II.11.13 orientalibus regibus transposuit

[75]II.11.14 deest in V1      Ov. trist. 4,3,79-80

[76]II.11.15 uirtutum ] uirtutis V1     fortitudo ] fortitudo est V1     nec... retinere ] nomen retinere uiri V1

[77]II.12.1 sapientes... expetere ] ut sapientes uiri... expetant 1

[78]II.12.2 post qui delevit dicitur, ante appellatus addidit est

[79]II.12.3 post excussit deleta ut uideretur nihil in eo quod non bibisset reliquum fecisse (quae itidem in V1)     Critiam... Critias ] Eritium... Eritius V1

[80]II.12.5 nominibus ] omnibus V1     sapientum ] sapientium V1     optauerit... lubens... exceperit ] optauerint... lubentes... exceperint V1

[81]II.12.6 Vulg. 1 Reg. 19,4

[82]II.12.7 Vulg. Ps. 119,5     post Cedar add. V1 multum incola fuit anima mea

[83]II.12.8 Vulg. Phil. 1,24

[84]II.12.9 Sulp. Sev. ep. 3 ad Bassulam socrum suam (PL 20, 182B)

[85]II.12.10 et amplexus addidit et

[86]II.13.2 timere sic

[87]II.13.2 sedente pro secundum te

[88]II.13.2 Aug. de civ. 22,21,32-22,7

[89]II.13.3 cf. Cic. Tusc. I 34 (84)     ne...sublatus est pro legere eum librum prohibitum dicitur (quae itidem in V1)

[90]II.14.1 tamen addidit     ualuerunt ] potuerunt V1

[91]II.14.2 Cic. Tusc. 1,48 (115), ubi Terinaeum; psychomantium; Ignaris

[92]II.14.3 cf. Cic. Tusc. 1,47(114)

[93]II.14.4 Cleobolo sic; recte Cleobi      ante et Bitone delevit uidelicet

[94]II.14.4 perduxere ] perduxerunt V1     dicentibus iuxta V1 ] om. V2     foelicem matrem ] matri foelicem eam appellando V1

[95]II.14.4 Cleoboles sic; recte Cleobis

[96]II.14.5 Aug. de civ. 21,24,78-80

[97]II.14.6 trigesimumque ] uicesimumque V1     Aug. enarr. in ps. 131

[98]II.14.6 est pro et

[99]II.14.8 Auis... labores Vulg. Iob 5,7; Vniuersa... terram Vulg. Iob 7,1

[100]II.14.9 Cic. Tusc. 1,48 (115) (= Eur. Cresph. fr. 449), ubi omni pro omnes

[101]II.14.10 natum ] perferendas natum V1      cf. Herod. 5,4     cum eis scripsi pro cum eo

[102]II.15.1 Alii scripsi pro Alios (quod et V1)     etiam posuit pro igitur (quod et V1)      si... uoluerimus immutavit de paupertas si ] paupertatem si V1     bonam... uoluerimus deest in V1     apponamus ] pręponamus V1

[103]II.15.2 Hor. serm. 1,1,60-69,71-78, ubi 66 ac; add. 70 indormis inhians et tamquam parcere sacris; 71 cogeris; 74 adde

[104]II.15.6 miserandum iugum pro miserando iugo (quod et V1)

[105]II.15.7 Pers. sat. 4,30-32, ubi 30 sit; 32 pannosam

[106]II.15.8 contracto supercilio transposuit

[107]II.15.9 metuit pro timet (quod et V1)

[108]II.15.10 durioribusque pro et durioribus

[109]II.15.11 Maxim. eleg. 1,181-194, ubi 182 opum; 183 poena est partis; 189 hortis pro ortis; 191 super pro sunt; 192 datur pro fuit

[110]II.15.12 quattuor... reuoluto ] qui quattuor rotis uitiorum uoluitur V1     mortisque ] mortis quoque V1      aurigam cognoscere ] aurigam agnoscere V1      turba V1 ] turbat V2

[111]II.15.13 post dicat delevit magis

[112]II.15.14 Vulg. Iac. 5,1-3

[113]II.15.15 post diuitias delevit quas habent     necantur ex enecantur

[114]II.15.17 Pigmalionem ] a Pigmalione V1     cupientem ] quod V1      auferre ] auferre uoluisset V1     a... autem ] et a Polinestore V1

[115]II.15.18 Antigonum pro Anthiocum ] Antigonum V1     infensiore ] magis hostili V1     post congressos delevit ergo

[116]II.15.19 illud pro se

[117]II.15.21 Nonne ex Non     fabricatoque pro et (quod etiam V1)     habundantia ex abundantia (quod etiam V1)

[118]II.15.22 Cur... diuitię pro Spinę sunt enim Dominico testimonio (quae etiam V1)

[119]II.15.23 Verum pro Sed (quae et V1)     habundauerint ex abundauerint

[120]II.15.24 Vulg. Ps. 61,11

[121]II.15.27 Boeth. Cons. phil. 2P8,3-7, ubi post illa add. Boeth. enim ] illa, uidelicet prospera fortuna V1; specie pro spe; post uidetur om. Boeth. esse; aduersitatis pro seueritatis; post Postremo om. Boeth. illa; post integer pro cum tu Boeth. et ut; querere pro quęre

[122]II.16.1 contrarias in ex in uarias (Cic. in contrarias) ] desunt in V1     habundantiam ex abundantiam

[123]II.16.1 Cic. Tusc. 5, 20-21 (57-62), ubi qui om. Cic.; post fuit omissa nonnulla; familiis pro famulis; Ita pro Itaque; artificio pro seruitio; iuglandium pro gladium; post Doridem pro aut Cic. autem; fossam latam cubiculari lecto pro fossa... lectum; forem pro fores; Idemque pro Idem; in contraria; post maiestatem add. Cic. dominatus; umquam beatiorem quemquam pro quenquam beatiorem; post igitur add. Cic. inquit; ante nutum om. Cic. ad; aptum pro appensum; ministratores pro administratores

[124]III.16.3 curareque... fieri potest ] eos defendendo, componendo, iustitiam ipsis administrando, prouidendo insuper de uniuersis illis rebus V1     necessaria esse ] spectare V1

[125]II.16.4 seruorum V1 ]sęuorum V2

[126]II.16.5 uenientibus ] uiuentibus perperam V1     uocitamus pro nominamus

[127]II.16.7 haspiras ex aspiras

[128]II.16.8 orbi ex urbi

[129]II.16.11 Iuv. 10,112-3, ubi 112 ac pro et

[130]II.17.1 post pudor delevit et     cęcitatem ex cęcitas

[131]II.17.2 habemus pro est

[132]II.17.4 turpissimo addidit (deest etiam in V1)

[133]II.17.5 Vulg. Ps. 140,5

[134]II.17.6 Vulg. Luc. 6,24-26

[135]II.17.7 Sen. de rem. fort. 7,1-3

[136]II.17.8 Vulg. Mat. 6,16,4

[137]II.17.9 Hier. ep. 41,15     laudare consueuerunt ] laudant V1

[138]II.17.11 Sen. de rem. fort. 10,4

[139]II.18.1 in... litteris pro sacris in litteris

[140]II.18.2 Iuv. 10,1-6, ubi 3 diuersa; 5 quid tam pro quantum; concipis

[141]II.18.2 Iuv. 10,8-13, ubi 9 et om.

[142]II.18.3 Pers. 5,64-5

[143]II.18.4 cf. Hor. ep. 1,1,25-6

[144]II.18.5 Hor. ep. 1,1,27     Hor. ep. 1,1,39-40, ubi 39 ut pro qui      Hor. ep. 1,1,43

[145]II.18.6 multos pro uniuersos (quod etiam V1)

[146]II.18.7 Cic. Tusc. 5,1-2 (4-5), ubi uenientia pro eminentia; malumus; petenda correctio; temporibus aetatis nostra pro ętatis... temporibus; nos compulisset pro impulisset nos; omnino pro etiam omnis; tum pro tu; ante a te opem add. Cic. ad te confugimus

[147]III.18.9 post pergamus V1 FINIS PRIMÊ RATIONIS CONSOLANDI. INCIPIT SECVNDA